De idololatria
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce, idololatres item homicida est. Quaeris quem occiderit? Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum, sed ipsum se. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas; nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et in stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et constupratus incedit? Atque adeo scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat
aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem deo facit, honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidi reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa, tam devoratoria salutis, cetera quoque aliquem ad modum et seorsum proinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ernatus? In illa lasciviae et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis causa frequententur. In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae patrem nescit? In illa etiam vanitas, cum tota eius ratio vana sit. In illa mendacium, cum tota substantia cius mendax sit. Ita fit, ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias, cum universa delicta adversus deum sapiant, nibil autem, quod adversus deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololatria in co quod ipsa est. Sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tot venas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecavenda sit idololatriac latitudo, quoniam multifariam servos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut
incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum, aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. At enim, dominus quam extensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose et animam commoverit impudice, cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii iudicat et in omni impetu irae et in neglegentia caritatis in fratrem. Sicut Iohannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei domini de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit, si in his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreverunt vindicanda. Quomodo abundabit iustitia nostra super Scribas et Pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae eius, id est iniustitiae, perspexerimus? Quod si caput iniustitiae idololatria est, prius est, uti adversus abundantiam idololatriac praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.Idolum aliquamdiu retro non erat. Priusquam huius monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. Exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio detexat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus,
an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio. Εῖδος Graece formam sonat; ab eo per deminutionem εἴδωλον deductum aeque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus. Inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est criminis, nisi parum idololatrian populus admisit qui simulacrum vituli et non hominis sibi consecravit.Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina prociamat, Ne feceritis idolum, et coniungens, Neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit servis dei. Antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo adversus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse
est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. Et rursus: Iuro vobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis paenitentia parata est. Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles, et servitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus in fanis, et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. Esaias vero, Testes, ait, vos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est, Cognoscite, quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare possit. Ubi aeque David et factores. Tales flant, inquit, qui faciunt es. Et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram? quid recolam de scripturis? Quasi aut non sufficiat vox spiritus sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damuaverit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?Plane impensius respondebimus ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Iam illa obici solita vox, Non habeo aliud quo vivam, districtius repercuti potest: Vivere ergo habes? Quid tibi cum deo est, si tuis legibus? Tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, Ut quisque fuerit inventus, ita perseveret. Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator inventus est, cum Christus non alia ex causa descenderit, quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, ut manibus suis unusquisque operetur ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones vero non manibus solis,
sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis interdictae propositionem: Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae disposilion alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum figuram designasse dominicae crucis a serpentibus, id est ab angelis diaboli, liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum, id est serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse, bene, quod idem deus, ut lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem interdixit. Si eundem deum observas, habes legem eius, Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla vox
spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei eiusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus his, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discor diam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? verbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debebat, scilicet ob dei offensam utrobique. Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis autem non spiritu vilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio, nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam.Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens Christianum ab idolis in ecclesiam venire, de adversaria officina in
domum dei venire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris adversus deum adorantur, eas manus admovere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminant, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminaverunt. Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus! Semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. O manus praecidendae! Viderit iam, an per similitudinem dictum sit: Si te manus tua scandalizat, amputa eam. Quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?Sunt et aliae complurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt. Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris, aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent
et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est sine idoli confictura, opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas utique multo faciliores. Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit? Nulla ars non alterius artis aut propinqua est. Nihil alterius vacat. Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manus pretiis interest. Proinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus vero et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus, et baxa quotidie deauratur, Mercurius et, Serapis non quotidie. Sufficiat ad quaestum artificiorum. Frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam sollemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris (??) rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus et non remediis tam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. Unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a
deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! Expelluntur mathematici, sicut angeli eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. Eadem poena est exitii discipulis et magistris. Sed magi et astrologi ab oriente venerunt. Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine Christum, opinor, sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo scilicet est mathesis hodie, stellarum Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat. At enim scientia ista usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretetur. Nam et tus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt, quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Chritus erat adempturus. Quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei voluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant ignorabat. Adeo viam rectam et disciplinam intellegere de- bemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam adversus Moysen aemulata patientiam dei traxit ad evangelium usque. Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum impositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem adversabatur apostolis, luminum amissione multatus est. Hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. Post evangelium nusquam invenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aevi? Nonne infatuavit deus sapientiam huius saeculi? Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. Immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. Primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem observare, ut quibus vectigalia sua supputent. Quis ludimagister sine tabula septem idolorum Quinquatria tamen frequentabit? Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo verbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra vitetur. Quid minus est inquinamenti eo, quam praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? Quam Minervalia Minervae, quam Saturnalia
Saturni, quem etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. Etiam strenae captandae et septimontium, et brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, flore scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant, creatis schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse: Si docere litteras dei servis non licet, etiam nec discere licebit, et, Quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus divina non possunt? Videamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere quam docere litteras capit; diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit. Deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in vano conlocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. Quaere, an idololatriam committat qui de idolis catechizat. At cum fidelis haec discit, si iam sapit quid sit, neque recipit neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. Proinde illa respuet nec recipiet, et erit tam tutus, quam qui sciens venenum ab ignaro accipit nec bibit. Huic necessitas ad excusationem deputatur, quia. aliter discere non potest. Tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister non frequentabit.De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis
cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum (taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplau-
dimus, si post fidem obsignatam dicimus: Non habeo quo vivam Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defunctus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta domini exempla adimentia tibi omnem causationem. Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat. Victum non habebo: sed Nolite, inquit, cogitare de victu; et vestitus habemus exemplum lilia. Substantia mihi opus erat: atquin omnia vendenda sunt et egentibus dividenda. Sed filiis et posteritati providendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus dominis servire potest. Si vis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, quod in modum crucis est. Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacobus et Ioannes vocati a domino et patrem navemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepellre patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum, quos dominus allegit, Non habeo, dixit, quo vivam. Fides famen non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. Si tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius vice pestis etiam de longinquo devitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus eiusmodi suum iam volumen implevimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nestrae subscribimus adversus fidem disciplinamque communem. De(??)oc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque
nationibus communicare in huiusmodi servus dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. Ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, vitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gau debimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas vel recipias. Da formam, in quam velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: sin vero et dissimulaberis, temptatus addictus es. Certe sive hac sive illac, reus es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes pafrem meum, qui est in caelis.Sed enim plerique iam induxerunt animo agnoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. Porro blasphemia, quae nobis omni modo devitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. Ceterum si de omni blasphemia dictum est, Vestra causa nomen meum blasphematur, perimus universi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur. Immo dum sumus, blasphemetur; in observatione,
non in exorbitatione disciplinae; dum probamur, non dum reprobamur. O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propter ea me detestatur! Benedictio est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, vellem placere, servus Christi non essem. Sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia? an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam, numquid idolofatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis, dicens, Ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conversationis immittit, ut, quoniam necesse est et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. Ubi est commercium vitae, quod apostolus concedit, ibi peccare, quod nemo permittit. Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. Quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata, inquit, vestra et neomenias et ceremonias odit anima mea. Nobis, quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant, strenae, consonant lusus, convivia constrepunt. O melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi vindicat! Non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani viderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum est, habes; non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octavo quoque die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt.Sed luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. Plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria
est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. Recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris an huius saeculi viris superstitio ista praestetur. Idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. Reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi dominus postulavit, et de imagine, cuius esset, requisivit, et cum audisset Caesaris, Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in numo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. Alioquin, quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum. Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem Θυραῖον et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. Haec igitur ab initio praevidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in huiusmodi etiam de disciplina familiae nostrae aestimamur. Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui, alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor, honorem imaginis eius constantissime respuerunt, probantes idololatrian esse quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitalis extollitur. Sic et Daniel, cetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes immi nent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor virens semper. Si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem novi lupanaris.Circa officia vero privatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae, quae intervenit. Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque vestitus virilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum invenio, nisi muliebrem in viro. Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Toga vero etiam appellationis virilis est. Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum
sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possemus quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circum dedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliave opera in eiusmodi fungar. Si propter sacrificium vocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.Ceterum quid facient servi vel liberi fideles, item officiales sacrificantibus dominis vel patronis vel praesidibus suis adhaerentes? Sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si verbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuverit, minister habebitur idololatriae. Huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. Hinc proxime disputatio oborta est, an servus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti sive Babyloniae. Cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet vel edicat, ne iuret quidem; iam vero quae sunt potestatis, neque iudicet de capite alicuius vel pudore — feras enim de pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat,
neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri posse.Iam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum. Proprius habitus uniuscuisque est, tam ad usum quotidianum, quam ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione. Tantum enim honoris nomine conferebantur his, qui familiaritatem regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deservisse, nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. Simplex igitur purpura ilia nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne. Quemadmodum enim et Ioseph, qui servus fuerat, et Daniel, qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptum
sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puerilis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura vel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito. Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera eius vero non administres? Nemo in immundis mundus videri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris, scito, non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et polita, coepta et explicita, servilia et liberalia. Nam illi etiam condicione servi erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam Filius, inquit, hominis non habet ubi caput collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset, Ecce qui teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiaverat. Si potestatis ius quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam dignitatis quam potestatis. Quis enim magis his usus fuisset, quam dei filius? Quales et quanti eum fasces producerent, qualis purpura de humeris eius floreret, quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset? Igitur quae noluit, reiecit, quae reiecit, damnavit, quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae dei non sunt. Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas, verum et inimicas dei esse, quod per illas adversus dei servos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae ignorantur. Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi sunt adversus idololatrian. Ad evitandum remedia deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.Possit in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti, etiam caligata vel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum vel capitalium iudiciorum. Non convenil sacramento divino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum; non potest una anima duobus deberi, deo et Caesari. Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron, cingitur loro et Iohannes, agmen agit et Iesus Nave, bellavit et populus, si placet ludere. Quomodo autem bellabit, immo quomodo etiam in pace militabit sine gladio, quem dominus abstulit? Nam etsi
adierant milites ad Iohannem et formam observationis acceperant, si etiam centurio crediderat, omnem postea militem dominus in Petro exarmando discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.Sed enim cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam sicut scriptum est, Ecce homo et facta eius, ita, Ex ore tuo iustificaberis), meminisse debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum aut de consuetudinis vitio aut timiditatis. Deos nationum nominari lex prohibet, non utique, ne nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conversatio extorquet. Nam id plerumque dicendum est: In templo Aesculapii illum habes, et, In vico Isidis habito, et, Sacerdos Iovis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine; tam non honoro, quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini, neque audiatur de tuo ore.
Hoc praecepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis, Non sumes, inquit, nomen domini dei tui in vano, id est idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honoraverit. Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos nominat, sed adicit suos vel nationum; sicut David, cum deos nominasset, ubi ait, Dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est. Ceterum consuetudinis vitium est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam, qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro quid erit deiratio per eos quos eirasti, quam praevaricatio fidei cum idololatria? quis enim, per quos deierat, non honorat?