De Carne Christi

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam ita student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tamquam aut nullam omnino aut quoquo modo aliam praeter humanam, ne, si humanam constiterit fuisse, praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexerit. Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam domini; de spiritali enim certum est. Caro quaeritur. Veritas et qualitas eius retractatur: an fuerit, et unde, et cuiusmodi fuerit. Renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem negaret, negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium

responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec caro sine nativitate; quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset aut admissa carne nativitatem negare, ut Apelles discipulus et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem confessus aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor eius Valentinus. Sed et qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus et praegnatus et partus virginis et ipsius exinde infantis ordo τῷ δοκεῖν haberentur. Eosdem oculos eosdemque sensus fefellissent quos carnis opinio elusit.

Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur. Quid illi cum angelo creatoris? Et in virginis uterum conceptus inducitur. Quid illi cum Esaia propheta creatoris? Odit moras, qui subito Christum de caelo deferebat. Aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris census et diversoria angusta. et sordidos pannos et dura

praesepia. Viderit angelica multitudo dominum suum noctibus honorans. Servent potius pecora pastores; et magi ne fatigentur de loginquo; dono illis aurum suum. Melior sit et Herodes, ne Hieremias glorietur. Sed nec circumcidatur infans, ne doleat, nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senex moriturus exinde contristetur. Taceat et anus illa, ne fascinet puerum. His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. Ex quo, oro te? Exhibe auctoritatem. Si propheta es, praenuntia aliquid: si apostolus, praedica publice: si spostolicus, cum apostolis senti: si tantum Christianus es, crede quod traditum est: si nihil istorum es, merito dixerim, morere. Nam et mortuus es, qui non es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit, et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus, qui cum fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant. Igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti, non
tamen quia credere desisti, recto rescidisti, atquin rescindendo quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse. Quod credidisti aliter, illud ita erat traditum. Porro quod traditum erat, id erat veru, ut ab eis traditum quorum fuit tradere. Ergo quod erat traditum resciodens quod erat verum rescidisti. Nullo iure fecisti. Sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses alibi iam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus, desiderantes rationem qua non putaveris natum esse Christum.

Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. Sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. An ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. Ad compendium decurro. Si enim nasci se deus noluisset, quacunque de causa. nec hominem se videri praestitisset. Nam quis hominem videns eum negaret natum? Ita quod noluisset esse, nec videri omnino voluisset. Omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur, quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse praesumitur. Plane interest ut falsum non patiatur quod vere non est. Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua. Viderint homines si natum putabant, quia hominem videbant. Quanto ergo dignius quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus cum iniuria conscientiae suae quam tu ad fiduciam reputas, ut non natus adversus conscientiam suam natum se

existimari sustineret? Quid tanti fuit edoce, quod sciens Christus quid esset id se quod non erat exhiberet? Non potes dicere, Ne si natus fuisset et hominem induisset, deus esse desisset, amittens quod erat, dum fit quod non erat. Periculum enim status sui deo nullum est. Sed ideo, inquis, nego deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur, quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse est. Converti enim in aliud finis est pristini. Non competit ergo conversio cui non competit finis. Plane natura convertibilium ea lege est, ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non permanendo pereant, dum perdunt convertendo quod fuerunt. Sed nihil deo par est; natura eius ab omnium rerum condicione distat Si ergo quae a deo distant, a quibus deus distat, cum convertuntur amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia converti possit et qualis est perseverare? Aliequin par erit eorum quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique in omnibus par non est, sic nec in exitu conversionis. Angelos creatoris conversos in effigiem humanam aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti
desideraverit, adeo detinebatur. Quod enim angelis inferioribus dei licuit conversis in corpulentiam humanam, ut angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori deo auferes, qussi non valuerit Christus vere hominem indutus deus perseverare? Aut numquid et angeli illi phantasmata carnis apparuerunt? Sed non audebis hoc dicere. Nam si sic apud te angeli creatoris sicut et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et Christus. Si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias reiecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie evangelium Ioannis, praedicans spiritum columbae corpore lapsum desedisse super dominum. Qui spiritus cum hoc esset, tam vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam propriam assumpta substantia extranea. Sed quaeris corpus columbae ubi sit resumpto spiritu in caelum, aeque et angelorum. Eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. Si vidisses cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur. Si non fuit initium visihile, nec finis. Tamen corporis soliditas erat, quoquo momento corpus videbatur. Non potest non fuisse quod scriptum est.

Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et accuses. Ab ipsa quidem exorsus nativitate, perora, age, iam spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda

coagula, carnis ex eodem coeno alendae per novem menses. Describe uterum de die insolescentem, gravem, anxium, nec somno tutum, incertum lihidinibus fastidii et gulae. Invehere iam et in ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum, vel pro natura religiosum. Horres utique et infantem cum suis impedimentis profusum, utique et ablutum dedignaris, quod pannis dirigitur, quod unctionibus formatur, quod blanditiis deridetur. Hanc venerationem naturae, Marcion, despuis, et quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et quomodo diligis aliquem? Te quidem plane non amasti, cum ab ecclesia et fide Christi recessisti. Sed videris, si tibi displices, aut si aliter es natus. Certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis in utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per ludibria nutritum. Propter eum descendit, propter eum praedicavit, propter eum omni se humilitate deiecit usque ad mortem, et mortem crucis; amavit utique quem magno redemit. Si Christus crea-
toris est, suum merito amavit; ai ab alio deo est, magis adamavit, quando alienum redemit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem, etiam carnem eius. Nihil amari potest sine eo per quod est id quod est. Aut aufer nativitatem, et exhibe hominem, aut adime carnem, et praesta quem deus redemit, si haec sunt homo, quem deus redemit. Tu haec erubescenda illi facis, quem redemit, et indigna, quae nisi dilexisset non redemisset? Nativitatem reformat a morte regeneratione caelesti, carnem ab omni vexatione restituit, leprosam emaculat, caecam reluminat, paralyticam redintegrat, daemoniacam expiat, mortuam resuscitat, et nos illam erubescemus? Si revera de lupa aut sue aut vacca prodire voluisset et ferae aut pecoris corpore indutus regnum caelorum praedicaret, tua, opinor, illi censura praescriberet, Turpe hoc deo, et indignum hoc dei filio, et stultum. Propterea quia ita credat; si plane stultum si de nostro sensu iudicemus deum. Sed circumspice, Marcion, si tamen non delesti: Stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Quaenam haec stulta sunt? Conversio hominum ad culturam veri dei, reiectio erroris, disciplina iustitiae, pudicitiae, misericordiae, patientiae, innocentiae omnis? Haec quidem stulta non sunt. Quaere ergo de quibus dixerit; et si praesumpseris invenisse, num erit tam stultum quam credere in deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae contumelias volutatus sit? Dicat haec aliquis
stulta non esse, et alia sint quae deus in aemulationem elegerit sapientiae saecularis. Et tamen apud illam facilius creditur Iuppiter taurus factus aut cygnus quam vere homo Christus penes Marcionem.

Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones dei. Aut prudentiam dicant deum crucifixum. Aufer hoc quoque, Mercion, immo hoc potius. Quid enim indignius deo, quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem gestare an crucem? eircumcidi an suffigi? educari an sepeliri? in praesepe deponi an in menimento recondi? Sapientior eris si nec ista credideris. Sed non eris sapiens, nisi stultus in saeculo fueris, dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non recidisti, quia ut phantasma vacabat a sensu carum? Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. Sed iam hic responde, interfector veritatis, noune vere crucifixus est deus? nonae vere mortuus est, ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus? Falso se statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum, falso sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit. Falsa est igitur et fides nostra, et phantasma erit totum quod speramus a Christo. Scelestissime hominum, qui interemptores excusas dei. Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. Parce unicae spei totius orbis, qui destruis necessarium dedecus fidei. Quodcunque deo indignum est, mihi expedit. Salvus

sum si non confundar de domino meo. Qui mei, inquit, confusus fuerit, confundar et ego eius. Alias non invenio materias confusionis quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. Crucifixus est dei filius; non pudet, quia pudendum est. Et mortuus est dei filius; prorsus credibile est, quia ineptum est. Et sepultus resurresit; certum est, quia impossibile est. Nam quomodo vera in illo erunt, si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur? carnem scilicet hanc sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, venia implexam, quae nasci et mori novit, humanam sine dubio, ut natam de homine. Ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis. Aut cur homo Christus et hominis filius, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis quam ex homine, aut aliud est Maria quam homo, aut homo deus Marcionis. Aliter non diceretur homo Christus sine carne, nec hominis filius sine aliquo parente homine, sicut nec deus sine spiritu dei, nec dei filius sine deo patre. Ita utriusque substantiae census hominem et deum exhibuit, hine natum, inde non natum,hinc carneum, inde spiritalem, hine infirmum, inde praefortem, hinc morientem, inde viventem. Quae proprietas conditionum, divinae
et humanae, aequa utique naturae cuiusque veritate dispuncta est, eadem fide et spiritus et carnis. Virtutes spiritus dei deum, passiones carnem hominis probaverunt. Si virtutes non sine spiritu, perinde et passiones non sine carne. Si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias mendacio Christum? Totus veritas fuit. Maluit, crede, nasci quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut phantasma auribus fuerit sermo eius per imaginem vocis. Fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offert, Aspicite, dicens quod ego sum quia spiritus ossa non habet, sicut me habentem videtis; sine dubio manus et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. Quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et bono tantum infers Iesum? Ecce fallit et decipit et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus. Ergo iam Christum non de caelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio coetu, nec deum praeter hominem, sed magum hominem, nec salutis pontificem, sed spectaculi artiflcem, nec mortuorum resuscitatorem, sed vivorum avocatorom Nisi quod et si magus fuit natus est.

Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere

compuisi, concedunt Christo carnis veritatem, sine pracindicio tamen renueudae nativitatis. Habuerit, inquint, carnem dum omuino non natam. Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui, posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapaus, dehinc in virginem Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate suscepit ab eo praedicare. Et angelo quidem illi Philumenes eadem voce apostolus respondebit qua ipsum ilium iam tunc praecinebet, dicens, Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit. His vero, quae insuper argumentantur, nos resistemus. Confitentur vere corpus habuisse Christum. Unde materia, si non ex ea qualitate in qua videbatur? Unde corpus, si non caro corpus? Unde caro, si non nata? Quia nasci haberet ea futura quae nascitur, De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem. Et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carnem processisse. Agnoscimus quidem ita relatum, sed tamen quale est ut alterius regulae fides ab ea fide
quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? Quid illi cum Moyse qui deum Moysi reiecit? Si alius deus est, aliter sint res eius. Sed utantur haeretici omnes scripturis eius cuius utuntur etiam mundo. Erit illis hoc quoque testimonium iudicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt. Facile est veritati etiam nihil tale adversus cos praescribenti obtinere. Igitur qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum, non natam dicentes, licat carnem, comparent velim et causas tam Christi quam et angelorum ob quas in carnem processerint. Nullus unquam angelus ideo descendit, ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur. Si nunquam eiusmodi fuit causa angelorum corporanderum, habes causam cur non nascendo acceperint carnem. Non venerant mori, ideo nec nasci. At vero Christus mori missus nasci quoque necessario habuit, ut mori posset; non enim mori solet nisi quod nascitur. Mutuum debitum est nativitati cum mortalitate. Forma moriondi causa nascendi est. Si propter id quod moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, immo praecedens, ut aeque nasceretur propter id quod nascitur, quia propter id ipsum mori habebat quod, quia nascitur, moritur. Non competebat non nasci pro quo mori competehat. Atquin tunc quoque inter angelos illos ipse dominus apparuit Abrahae sine nativitate, cum carne scilicet, pro eadem causae diversitate. Sed vos hoc non recipitis, non cum Christum recipientes qui iam tunc et adloqui et liberare et iudicare humanum genus ediscehat in earnis habitu non natae adhuc, quia nondum moriturae, nisi prius et nativitas eius et mortalitas annuntiarentur. Igitur probent angelos illos
carnem de sideribus concepisse. Si non probant, quia nec scriptum est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant exemplum. Constat angelos carnem non propriam portasse, utpote natura substantiae spiritalis, etsi corporis alicuius, sui tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus videri et congredi cum hominibus posse. Igitur cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. Quanto magis, inquis, ex aliqua? Certum est. Sed nihil de hoc constat, quia scriptura non exhibet. Ceterum qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est cum fit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur nec ostenditur quid postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem qui semetipsos potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuit angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit, sit nunc quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit, angelorum edit homo), non tamen infringitur semel separata conditio dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. Homo vere futurus usque ad mortem eam carnem oportebat indueret cuius est mors. Eam porro carnem, cuius est mors, nativitas antecedit.

Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes, qui respuunt

eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum deum volunt negare esse natum, quia dixerit: Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a nobis Marcioni eo libello que evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntialionis istius. Primo quidem nunquam quisquam annuntiasset illi matrem et fratres eius foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc ibidem compertos; licet propterea abstulerint haereses ista de evangelio, quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse dicebant qui mirabantur doctrinam eius. Sed temptandi gratia nuntiaverant ei matrem et fratres, quos non habebat. Hoc quidem scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis gratia factum est erga cum. Ecce, inquit, surrexit legis doctor temptans eum. Et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum. Quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi gratia factum. Non recipio quod extra scripturam de tuo infers. Dehinc materia temptationis debet subesse. Quid temptandum putaverint in illo? utique natusne esset an non? Si enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris. Sed nulla temptatio, tendens ad agnitionem eius de quo dubitando temptat, ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. Porro si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem? Eo adicimus etiam, si temptandus esset de nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum annuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. Omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem.
Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos magis quam fratras. Adeo non competit temptatio nativitatis, quam licebat et sine matris lot sine fratrum nominatione constare. Facilius plane est ut certi illum ut matrem et fratres habere divinitatem potius temptaverint cius quam nativitatem, an intas agens sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentiae annuntiatas eorum, qui in praesentia non erant. Nisi quod sic vacuisset temptationis ingenium. Poterat enim evenire, ut quos illi nuntiabunt foris stare, ille cos sciret abrentes esse, vel valetudinis vel negotii vel peregrinationis notae iam necessitate. Nemo temptat eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre. Nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas nuntiationis, quod vere mater et fratres eius super venissent. Sed quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat etiam Apelles. Fratres domini non crediderant in illum, sicut evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur adhaesisse illi, cum Marthae et Mariae aliae in commercio eius frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas corum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum tam proximi aberant. Denique superveniunt et foris subsistunt, nec introsunt, non computantes scilicet quid intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid afferrent co quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelle, vel
tu, Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis contendeus tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, legem et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigue usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? Ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et tempus et ordo sermonis, non eius qui posset pronuntiari etiam ab eo cui et mater esset et fratres. Cum indignatio parentes negat, non negat, sed obiurgat. Denique potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat qua condicione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo adsistebant. Solet etiam adimplere Christus quod alios docet. Quale ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut fratres quanti dei verbum ipse dei verbum annuntiata matre et fraternitate desereret? Negavit itaque parentes quomodo docuit negandos pro dei opere. Sed et alias figura est synagogae in matre abiuncta et Indaeorum in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israël, discipuli autem novi intus audientes et credentes cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit. Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans qui verbum dei audiunt.

Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti evangelii interpretatis satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis. Sed quoniam et isti Apelleiaci carnis ignomisiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. Angelum quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et instituto eo paenitentiam admiserit. Et hoc suo loco tractavimus. Nam est nobis et ad illos libellus, an qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit ad ea opera, dignum aliquid paenitentia fecerit, cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur. Teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum erit mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti, quia locum non hehet nisi in delicto. Si mundus delictum est, qua corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia et quicquid inde conceptum prolatumque est. Et mala arbor malos fructus edat necesse est. Caro igitur Christi de caelestibus structa de peccati constat elementis, peccatrix de peccatorio censu, et pars iam erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere. Ita si nihil de ignominia interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent Christo

quibus displicet nostra, aut eandem agnoscant qua etiam caelestis melior esse non potuit. Legimus plane, Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. Non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi. Et adeo ad spiritum, non ad carnem caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet in hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet. Quodsi secundum carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem caelestes. Si ergo qui fiunt caelestes, qualis et Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem, sicut ii sunt qui ei adaequantur.

Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonib originis suae non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus nostrum hoc, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utriusque originem elementi confitetur, carne terram, sanguine aquam. Nam licet alia sit species qualitatis, hoc est quod ex alio aliud fit, ceterum quid est sanguis quam rubens humor? quid caro quam terra in figura sua? Considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam. Aspice nervorum tenaces

conexus ut traduces radicum, et venarum ramosos discursus ut ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt et sunt quae illum dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum quam extantem humana substantia corporis. Aut edite aliquid in illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum. Nam quae enumeravimus, adeo terrenae testimonia carnis sunt ut et nostrae. Sed nihil novum, nihilque peregrinum deprehendo. Denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute sola, Christum hominem obstupescebant. Notaretur autem etiam carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenae non mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat, cum dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium formam eius haec erat vox. Adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum caelestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur. Passiones quidem humanam carnem, contumeliae vero inhonestam probavere. An ausus esset aliqui ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare
faciem, nisi merentem? Quid dicis caelestem carnem quam unde caelestem intellegas non habes? Quid terrenam negas quam unde terrenam agnoscas habes? Esuriit sub diabolo, sitiit sub Samaritide, lacrimatue est super Lazarum, trepidat ad mortem (Caro enim, inquit, infirma), sanguinem fundit postremo. Haec sunt, opinor, signa caelestia. Sed quomodo, inquam, contemni et pati posset, sicut et dixi, si quid in illa carne de caelesti generositate radiasset? Ex hoc ergo convincimus nihil in illa de caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.

Convertor ad alios aeque sibi prudentes, qui carnem Christi animalem affirmant, quod anima caro sit facta, ergo et caro anima, et sicut caro animalis, ita et anima carnalis. Et hic itaque causas requiro. Si, ut animam salvam faceret, in semetipso suscepit animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum, dum in ipso, non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem, quasi aliter animam salvam facere non posset, nisi carnem factam. Cum enim nostras animas non tantum non carneas, sed etiam a carne disiunctas salvas praestet, quanto magis illum, quam ipse suscepit, etiam non carneam redigere potuit in salutem? Item cum praesumant non carnis, sed animae nostrae solius liberandae causa processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus? Deinde si animas nostras per illam, quam gestavit, liberare susceperat, illam quoque, quam gestavit, nostram gestasse debuerat, id est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto anima nostra, non tamen carneae. Ceterum non nostram animam liberavit, si carneam habuit; nostra enim carnea non est. Porro si

non nostram liberavit, quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia non nostram liberavit. Sed nec liberanda erat, quae non erat nostra, ut scilicet carnea. Non enim periclitabatur, si non erat nostra, id est non carnea, Sed liberatam constat illam. Ergo non fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam periclitabatur. Iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo, nec caro potest animalis fuisse.

Sed aliam argumentationem, eorum convenimus, exigentes cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis extiterit, natura nihil, nec semetipsam, videns prae impedimento carnis huius, ut etiam disceptaretur nata anima an non. Itaque animam corpus effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et quod sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic ostenderetur, dum id fit cui latebat, id est caro? Tenebras videlicet accepit ut lucere posset. Denique ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam constituunt, habentem quod invisibile sit. Nihil enim habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest nisi habens per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. Omne quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale nisi quod non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile

habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit; mendacium, si aliud animam quam quod erat demonstravit, infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere volens hominem cassidem aut personam ei inducit. Hoc autem factum est animae, si in carne conversa alienam induit superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quicquid est anima, proinde impossibile deo non erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem. Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri. Redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluerit incedere, animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam carneam, sed induens eam carne.

Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam ostendendam quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis. Quamquam in hoc vana distinctio est, quasi nos seorsum ab anima simus, cum totum quod sumus anima sit. Denique sine anima nihil sumus, ne hominis quidem, sed cadaveris nomen. Si ergo ignoramus animam, ipsa se ignorat. Ita superest hoc solummodo inspicere, an se anima hic ignorarit, ut nota quoquo modo fieret. Opinor, sensualis est animae natura. Adeo nihil animale sine sensu, nihil sensuale sine anima. Et ut impressius dixerim, animae anima sensus est. Igitur cum omnibus anima sentire praestet, et ipsa sentiat omnium etiam sensus, nedum qualitates, cui verisimile est ut ipsa sensum sui ab initio sortita non sit? Unde illi scire quod interdum sibi sit necessarium, ex naturalium necessitate, si non scit suam qualitatem, cui quid necessarium est? Hoc quidem in omni anima recognoscere est, notitiam sui dico, sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset.

Puto sutem magis hominem, animal solum rationale, competere et animam esse sortitum quae illum faciat animal rationale, ipsa in primis rationalis. Porro quomodo rationulis quae efficit hominem rationale animal, si ipsa rationem suam nescit, ignorans semetipsam? Sed adeo non ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum suum norit. Nihil adhuc de deo disocus deum nominst. Nihil adhuc de iudicio eius admittens deo comacendare ae dicit. Nihil magis audiens quam spem nullam esse post mortem et bens et male defuncto cuique imprecatur. Plenius haec prosequitur libellus quem scripsimus DE TESTIMONIO ANIMAE, Aliequin si anima semetipsam ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat nisi qualis esset. Nunc autem non effigiem suam didicit a Christo, sed salutem. Propterea filius dei descendit et animam subiit, non ut ipsa se anima cognosceret in Christo, sed ut Christum in semetipsa. Non enim se ignorando de salute periclitatur, sed dei verbum. Vita, inquit, manifestata est, non anima. Et veni, inquit, animam salvam facere, non dixit ostendere. Ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem, nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. Ignoravimus plane resurrecturam cum carne. Hoc erit quod Christus manifestavit. Sed et hoc non aliter in se quam in Lazaro aliquo, cuius caro non erat animalis, ita nec anima carnalis. Quid ergo amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione? Quid invisibile eius fuit quod visibilitatem per carnem desideraret?

Caro facta est anima ut anima ostenderetur. Numquid ergo et caro anima facta est, ut caro manifestaretur? Si caro anima est, iam non anima est, sed caro. Si anima caro est, iam non caro est, sed anima. Ubi ergo caro, et ubi anima est, alterutrum facta est. Immo si neutrum sunt, dum alterutrum alterum flunt, certo perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus, et

animam significantes carnem interpretemur. Omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt, dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est proprietatum. Etiam cum demutantur qualitates, accipiunt vocabulorum possessiones. Verbi gratia argilla excocta testae vocabulum suscipit. Nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec cum ipso genere. Proinde et anima Christi caro facta non potest non id esse quod facta est, et id non esse quod fuerit, aliud scilicet facta. Et quoniam proximum adhibuimus exemplum, plenius eo utemur. Certe enim testa ex argilla unum est corpus unumque vocabulum unius scilicet corporis. Nec potest testa dici et argilla; quia quod fuit, non est, quod autem non est, et non adhaeret. Et anima non adhaeret. Ergo et anima caro facta uniformis soliditas et singularitas tota est et indiscreta substantia. In Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam carnem aut carnem animam, quando ita nominari debuissent, si ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam et seorsum carnem. Quid anxia est, inquit, anima mea usque ad mortem? et, Panis, quem ego dedero pro salute mundi, caro mea est. Porro si anima caro fuisset, unum esset in Christo carnea anima aut caro animalis. At cum dividit species, carnem et animam, duo ostendit. Si duo, iam non unum; si non unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis. Unum enim est anima caro, aut caro anima. Nisi et seorsum aliam gestabat animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem praeter illam quae anima erat. Quodsi una caro et una anima, illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem.

Sed angelum, aiunt, gestavit Christus. Qua ratione? Qua et hominem. Eadem ergo est et causa ut hominem gestaret Christus. Salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat. Homo perierat, hominem restitui oportuerat. Ut angelum gestaret Christus, nihil tale de causa est. Nam et si angelis perditio reputatur in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, nunquam tamen illis restitutio repromissa est. Nullum mandatum de salute angelorum suscepit Christus a patre. Quod pater neque repromisit neque mandavit, Christus administrare non potuit. Cui igitur rei angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem hominis operaretur? Idoneus enim non erat dei filius qui solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum. Ergo iam non unus deus, nec unus salutificator, si duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. An vero ut per angelum liberaret hominem? Cur ergo descendit ad id quod per angelum erat expediturus? Si per angelum, quid et ipse? si per se, quid et angelus? Dictus est quidem magni consilii angelus, id est numtius, officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum patris, super hominis scilicet restitutione, adnuntiaturus saeculo erat. Non ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut Michaël. Nam et filius domino vineae mittitur ad cultores, sicut et famuli, de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius quia famulorum successit officio. Facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum in filio. Sed cum de filio ipso sit pronuntiatum: Minuisti eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra angelos deminutus, dum homo fit, qua caro et anima et filius hominis? qua autem spiritus dei et virtus altissimi, num potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius? Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat. Poterit haec opinio Hebioni convenire, qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est non et dei filium, constituit Iesum; plane prophetis aliquo gloriosiorem,

ut ita in illo angelum fuisse edicat quemadmodum in Zacharia. Nisi quod a Christo nunquam est dictum: Et ait mihi angelus, qui in me loquebatur. Sed nec quotidianum illud omnium prophetarum: Haec dicit dominus. Ipse enim erat dominus coram ex sua auctoritate pronuntians: Ego autem dico vobis. Quid ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi: Non angelus neque legatus, sed ipse dominus salvos eos fecit.

Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem comminisci. Quidvis eam fingere potuit quisquis humanam credere noluit, quando, quod ad omnes dictum est, si humana non fuit nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se Christus hominem et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis occidere hominem, veritatem ad vos locutum, et: Dominus est sabbati filius hominis. De ipso enim Essias: Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Et Hieremias: Et homo est, et quis cognovit illum? Et Daniel: Et super nubes tanquam filius hominis. Etiam Paulus apostolus: Mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Item Petrus in Actis Apostolorum: Iesum Nazarenum virum vobis a deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae et ex homine sumptae et non spiritalis, sicut nec animalis nec sidereae nec imaginariae, si sine studio et artifieio contentionis haereses esse potuissent. Nam ut penes quendam ex Valentini factiuncula legi, primo non putant terrenam et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de deo, sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela? Et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta est, ita et nostra par eius statim adsumitur? Aut cur illa par nostrae non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici

volutabant. Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus? et, Si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis probatum est? Merito ethnici talia; sed merito et haeretici. Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? Legunt denique: Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi, nec hominem se, sed vermem pronuntiantis, qui nec formam habuit nec speciem; sed forma eius ignobilis, despecta citra omnes homines, homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem. Mortuum credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt, quasi corruptela aliud sit a morte. Sed et nostra caro statim resurgere debebat. Exspecta. Nondum inimicos suos Christus oppressit, ut eum amicis de inimicis triumphet.

Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus idcirco Christum terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem peccati. Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit tanquam ipsam carnem Christi opinemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus, et venturam inde suggestu paternae claritatis praedicemus, adeo ut evacuatam non possumus dicere, ita nec peccatricem nec evacuatam in qua dolus non fuit. Defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis, non materiam, sed naturam, nec substantiam, sed culpam, secundum apostoli auctoritatem, dicentis, Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi, In similitudine, inquit, carnis peccati fuisse Christum, non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi; quod ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum, genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in

illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccate habeatur quae in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum Christi faceret, evacuantis peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est non peccatricis naturae, naevum peccati redemit? Ergo, inquis, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi. Noli constringere explicabilem sensum. Nostram enim induens suam fecit; suam faciens non peccatricem eam fecit. Ceterum quod ad omnes dictum sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non ex semine viri factum. Sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem carnis transire materiam.

Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit. Quamquam liquuit iam et de nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et de exitu passionis humanam constitisse. Ante omnia autem commendanda erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur. Nove nasci debebat novae nativitatis dedicator, de qua signum daturus dominus ab Esaia praedicabatur. Quod est istud signum? Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Concepit igitur virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. Haec est nativitas nova, dum homo nascitur in deo. In quo homine deus natus est carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est spiritaliter, reformaret exclusis antiquitatis sordibus expiatam. Sed tota novitas ista, sicut et iu omnibus, de veteri figurata est, rationali per virginem dispositione homine

domino nascente. Virgo erat "adhuc terra nondum opere compressa, nondum sementi subacta; ex ea hominem factum accipimus a deo in an imam vivam. Igitur si primus Adam ita traditur, merito sequens, vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde de terra, id est carne nondum generationi resignata, in spiritum vivificantem a deo est prolatus. Et tamen пе mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est, si terreni non fuit census homo eius? Sed et hic ratio defendit. quod deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis. In virginem aeque introducendum erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur in salutem. Credideral Eva serpenti: credidit Maria Gahrieli. Quod illa credendo deliquit, hace credendo delevit. Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo. Immo concepit. Nam exinde ut abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen illi fuit. Enixa est denique diabolum fratricidam. Contra Maria eum edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum quandoque praestaret. In vulvam ergo deus verbum suum detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet. Inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam damnatus intraverat.

Nunc ut simplicius respondeamus, non competebat ex semine humano dei filium nasci, 'ne, si totus esset filius hominis, non esset et dei filius, nihilque haberet amplios Salomone, et amplius Iona; aut de Hebionis opinione credendus erat. Ergo iam dei

íllius ex patris dei semine, id est spiritu, ut esset et hominis illius, caro ei sola competebat ex hominis carne sumenda sine viri semine. Vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. Itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine homine matre, aeque cum de virgime nasceretur, potuit matrem habere hominem sine homine patre. Sic denique homo cum deo, dum caro hominis cum spiritu dei; caro sine semine ex homine, spiritus cum semine ex deo. Igitur si fuit dispositio rationis super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus, quod de virgine protulit? Quia aliud est quod a deo sumpsit, quoniam, inquiunt, verbum caro factum est. Vox ista quid caro factum sit coutestatur, nec tamen periclitatur quasi statim aliud sit factum caro, et non verbum. Si ex carne factum est verbum caro, aut si ex "semine ipso factum est, "scriptura dicat. Cum scriptura non "dicat nisi quod sit factum, non et unde sit factum, ergo ex alio, non ex semetipso suggerit factum. Si non ex semetipso, sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere congruat carnem factum verbum, nisi ex carne, in qua et factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive pronuntiavit, Quod in carne natum est, caro est, quia ex carne natum est. Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum, et ila defende non et in ipsum competisse. Atquin subicit: Et quod de spiritu natum est, spiritus est, quia deus spiritus est, et de deo natus est. Hoc utique vel eo magis in ipsum tendit, si et in credentes eius. Si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? Neque enim dividere potes hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. Ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum substantiarum conditione pronuntiat quas et ipse gestat, non potest videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse.
Ita cum ipse sit de spiritu dei et spirtus deus est, ex deo natus ipse est et ex carne hominis, homo in carne generatus.

Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec ex voluntate viri, sed ex deo natus est? Hoc quidem capitulo ego potius utar cum aduleratores eius obduxero. Sic enim scriptum esse contendunt: Nem ex sanguine nec ex carnis voluntate nec ex viri, sed ex deo nati sunt, quasi supra dictos credentes in nomine eius designet, ut ostendat esse semen illud arcanum electorum et spiritalium, quod sibi imbuunt. Quomodo autem ita erit, cum omnes, qui credunt in nomine domini, pro communi lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse? Adeo singulariter, ut de domino, scriptum est: Et ex deo natus est. Merito, quia verbum dei, et cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei est Christus. Qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est. Ad carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. Negans autem ex carnis quoque voluntate natum cur non negavit etiam ex substantia carnis? Neque enim quia ex sanguine negavit, substantiam carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis esse calorem, ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis feminae. Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae quam medicando constringit, id est lactis. Intellegimus ergo ex concubitu nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter inculcavit non ex sanguine nec ex carnis voluntate aut viri natum nisi quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans

porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit ex carne, quia non proinde negavit ex carne sicut ex concubitu negavit. Oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? Potuit enim extra eam fieri caro spiritalis; simplicius multo quam intra vulvam fieret extra vulvam. Sine causa ea se intulit unde nihil extulit. Sed non sine causa descendit in vulvam. Ergo ex illa accepit, quia si non ex illa accepit, sine causa in illam descendit, maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id est spiritalis.

Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis, et alia magis uti, quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas? Per virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex vulva, quia et angelus in somnis ad Ioseph: Nam quod in ea natum est, inquit, de spiritu sancto est, non dixit ex ea. Nempe tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat; in ea enim erat quod ex ea erat. Tantundem ergo et cum dicit in ea et ex ea consonat, quia ex ea erat quod in ea erat. Sed bene quod idem dicit Matthaeus, originem domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam, Iacob, inquit, generavit Ioseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus. Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit. Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem, aut in muliere? Hoc quidem impressius, quod factum potius dicit quam natum; simplicius enim enuntiasset natum. Factum autem dicendo et, Verbum caro factum est, consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae adseveravit. Nobis quoque ad hanc speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici et Platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae

David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse Christus. Accipe Christum et audi dominum patri deo colloquentem: Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae. Eece unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum proiectus ex vulva. Ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus es tu. Ecce aliud. Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti, inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum, innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? Si non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem, quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae? Etiam cum quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum eo cui adglutinatur ut, cum avellitur, rapiat secum ex corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam quandam abruptae unitatis et traducis mutui coitus. Ceterum quae ubera matris suae nominat? sine dubio quae hausit. Respondeant obstetrices, medici et physici de uberum natura, an aliter manare soleant, sine vulvae genitali passione, pendentibus exinde venis sentinam illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione decequentibus
in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit ut ubsrum tempore menses sanguinum vacent. Quodsi verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit in ubera, quae nisi babendo non mutat? Habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando, si non haberet causas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi palam est, scilicet solumunodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus, eo uti virgo esset regeneratio nestra spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.