Accerserint Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. fortasse an exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint et quidem plures corpus animae uindicantes. nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, — sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. uult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filiis respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. itaque corporis similitudini uel dissimilitudini obnoxiam. interim corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus [*](19] cf. Diog. L. VII 156. 24] cf. Nemes. de nat. hom. p. 32 sq. (76 sq. Matth.). , ) [*]( 2 prouenisse Oehlerus: pro inesse B, pro nasci Pam, dici generari, pro in esse Urs, perinde esse Harlelius 7 accerserint scripsi: accerserit B 20 digresso add. Gel 22 spiritus Gel: autem spiritus B 24 Cleantes B 25 filiis Iun: filios B 27 corporis scripsi: corpus B 28 obnoxiam scripsi: obnoxium B interim scripsi: item B )
305
ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura angore amore coaegrescit per detrimentum scilicet uigoris cuiusque pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. igitur animam corpus ex corporalium passionum communione. sed et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima hominem affici morte. igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret, uidetur.
Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant. omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine. quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio, cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio, merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli [*]( 5] cf. Nemesius 1. c. p. 34 (81 Matth.). 7] Lucr. 1304. ) [*]( 2 coaegrescit Lat: cohaerescit B scilicet Urs: socii et B, socii Gel, saucii Hartelius cuiusque scripsi: cuius B 3 pauorem Gel: pauore B 4 animam scripsi: anima B 9 hominem addidi; corpus mente supplendum censet Hartelius quae nisi corporalis Gel: quam si corporali B 10 derelinqueret, uidetur scripsi: derelinquet. Videntur B, derelinqueret Gel, derelinquere uideretur Hartelius 11 Platonici Gel: Platonicis B 21 si adsit, aut inanimale add. Gel 28 quia Oehlerus: qui B, cum Gel, quis TTrs, del. Iwn ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 20 )
306
propositionem corpus adagnoscam. iam uero si ab alio moueri corporis est, quanto magis mouere aliud? anima autem mouet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillaria motu superficiem intus agitante. unde haec uis incorporali animae, unde uacuae rei solida propellere? sed quomodo diuisi uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis. itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. plane, si non huius definitionis gradum exclusero. ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus quia corporalibus accedant. igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? certe definitio exclusa sit. de insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam uero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor uoluminibus et cum omnibus philosophorum sententiis expertus corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate fraudauit. non enim omnium est credere quod Christianorum
[*]( 1 agnoscam Gel iam uero scripsi: enimuero B 5 sigillaria scripsi: sigillario B 6 motu Gel: motus B agitante Gel: agitantem B uis Lat: uisio B incorporali Gel: incorporalis B 9 terrae Gel: terra B 10 tactu, ut uisu [Jrs 22 ali iudicant Gel: adiudicant B 26 deficientem eam Urs: deficiente in ea B, deficientem a Gel 27 etiam Gel: et ne B 31 fraudauit Gel: fraudabit B ) 307
est. sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, perinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. sed nemo umquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit? quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen indocta prudentia pollent et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia nihilominus uiuunt? non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum uel disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus. sic Thales in puteum. solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis corruptelam suspicari. sic Chrysippus ad elleborum. tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negauit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. inuenitur etiam in iure ciuili Graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. uniuersa condicio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. secundum sit necesse est quod ex alio est. nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; sed tunc duo sunt.
[*]( 2 perinde scripsi: proinde B incorporalibus Gel: ita corporalibus B 3 mulsam Gel: mulsiam B 4 de minutiloquio] ab his uerbis incipit A deminuti loquio A, multiloquio Bmg 5 aristotilis A intersit B interrogationis signum posui 6 baronum P. Pithoeus et Urs et om. B 7 indocta Gel: indoctae AB 8 caesaribus sacratis A a om. B 10 uel scripsi: sed AB quiu A corr. 14 sic] scit Heraldus tales A 15 et om. A 16 sic] scit Heraldus ad elleborum Gel: ad Delleborum B, adelborum AJBmg 17 in del. Rig uno Rig 18 alienato Iun: alienata AB, alienatus Urs pregnata umquam e non singulatim A 19 quotidie A et bina B, labina A, uel bina Wissowa terrena A, Gel 22 festus A 25 seorsum Bmg 26 est nihil A, sit nihil B 27 sed tunc om. A ) [*]( 20* ) 308
Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum. sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas enim nihil patitur non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.
Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic [*](2] cf. Luc. 16, 23 sqq.\' ) [*]( 6 eleazari A 12 illic om. A 14 sed quamobrem om. A sub] detinet sub B 15 alterum enim om. A 16 liber est A et prius om. B 18 oportunius A 19 praecepit Rig in carcere Gel: carcere in corpore B, in corpore A; sine corpore in carcere Hartelius cf. u. 11 22 quan*tum A 25 exime recensu A 26 et ubi AB, ubi Gel, ubique fort. 28 discre- -tam A 30 empedoclis om. A )
309
igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est. solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit. est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus, siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.
Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, [*](23] cf. Apoc. 6, 9. ) [*]( 1 incorporalibus - 8 corporalia om. A 3 gloriam Urs: gloria AB 4 sic uaria om. A 5 alimenta alii illis A 7 renunciandam A 10 mare om. A 12 animae-corpus om. A 13 est Lat: et si B, **et si A 14 et prius] est Oehlerus pro posterius add. Gel 16 dculi Urs 17 sorum A alioqui B 19 ideo B alteri quid inuisibile om. A *ideo A 21 nont A 22 anima A 23 est om. B scio hanne A 25 DE EFFIGIE (EFFIGIAE A) AB, DE EFFIGIE ANIMAE Gel sui] sensui A 27 praeiudicauit B aut Urs: ut AB, et Oehlerus ei add. Urs qua Pam 28 ostendamus Gel )
310
aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem. ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus. sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit. iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare qquae uiderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
[*]( 7] cf. Plat. Phaed. p. 105 sqq. ) [*]( 2 et ceteris B 5 distantiuum Lat: distantium AB dico et om. A 10 est A corr. 11 qua immortalem-indissolubilem om. A qua immortalem Urs: quam immortalem B 15 sed B, et A 18 iohannen A 19 et consequi B 21 ecstasin Pam: extasin AB in mg. manu librarii Nota formam ueteris celebrationis A 23 summittit Pam: sumit AB 24 iam B, ita A uero om. B 26 matheriae A 27 spm A 28 dimissa* A uso A corr. renunciare A ) 311
probentur), inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est, deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,. credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque diuina aspiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et
[*]( 2 uideantur A corr. et B, nec A 4 aetherii Bmg hoc A et A 6 tu nec si JRig: tunc et si (** si A) AB, tu nisi Gel 7 ne credas Gel lacunam signaui: interciderwnt talia teneri eam et teneram esse; sine lacuna pro inter suspicatur in se fert Hartelius 9 aderit, Quae igitur A 10 ut aer B, uter A 11 Enesidemo B, aeneas idemo A 13 et om. A cerauneis A 14 nec & A corr. berullis A, beryllis B aquos amateria A 15 flutuent A collato B 17 alterum est om. A 20 non aliam B, alienam ABmg 21 et Gel: etsi AB 22 nobis A contemplacio A 23 recogitat A homini A 24 totum Gel: totus AB itaque A corr. 27 quem A densatus Rig: densatur A, densatum B ) 312
corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies ex ex- . pressione formata. hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. sic et diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. per has lineas . et animae martyrum sub altari intelleguntur. a primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et condicionis istius semen effecit.
Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses. quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. quale est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem [*](1 ex expressione scripsi: expressione B, ex impressione A 3 Paulus Urs: populus AB 4 dominum B, domino fdno A) ABmg 5 cogitationibus A somnis Pam 10 efficit B 11 DE SIMPLICITATE SUBSTANTIAE QUOD ET SPIRITUS IPSA SIT AB, YNYM ESSE ANIMAM ET SPIRITVM Gel 12 duntaxat B 13 hereses Urs: effigies AB 15 quasi -16 spiritu om. A 19 examinatione B, animatione ABmg 22 aptanda A 23 neque — 24 uiuet om. A 24 spirauit B 26 haec om. A 28 *qui A sexcentos ABmg, septingentos B scutaretur A corr. )
313
. odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas. sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende. quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes, et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint? uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-. metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex
[*](1 odiit B, odit A 2 simplicis A 3 errante philosopho B, errantes philosophi Gel 4 cu*libus A corr. 7 pupulas A, pupillas B 8 et om. A 10 aurium] uenarum fort. hiantiam B, lanceam A 11 puncti spatio aliquo fort. 12 exhibe A, exhibeas B pa*buli A 14 uiuent] uidentur Bmg adpraehendantur B 18 quomodo dicis A 20 uisu] usu B 25 amplecturis A corr. 27 de om. B artubus Gel 29 ex semetipso B, semetipsum A 30 non om. A ) 314
semetipso non agere. hoc enim respondere debebo, si non idem est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum: ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est animae. denique si separas spiritum et animam, separa et opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et \'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis, mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta. sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare. distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et uiuere? quid enim, si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei, cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim quid per quod est quid.
Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non [*]( 3 uiuentis — 4 ergo om. A 4 si] sin A corr. 6 et] si et B est A, si B, sic Pam 7 id est om. A 8 separs A corr. et animam Urs: naturam B, natura A 13 inmanentis A, manentis B 15 quae diuidi — 17 sed non erunt in B uncinis inclusa possunt, quae diuidi om. B quae diuidi possent — 17 non erunt om. Gel 16 si A, et B prius duo addidi et om. B 18 distingunt A 21 accidat B 22 planae A ut] aut A 23 *spiritus A 30 conditione A )
315
status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit quam deum flantem in faciem hominis flatum uitae et hominem factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro
[*]( 21] Es. 57, 16. 23] ibid. 42, 5. 27] cf. 1 Cor. 15, 46. 30] Eph. 5, 30 sq. Gen. 2, 23 sq. ) [*]( 2 propriae A 5 hermogenen A 6 ipsius om. A 12 conditionem B 14 hereticos A nestio A 17 sui om. A conscientia A, consciam B 19 et om. A 20 declarata differentia Oehlerus: declarat ad differentia (differentias B) AB, declarans differentias Gel 21 pronuntiant A 24 sup* A 27 carne B 28 est om. A et si scripsi: etsi imlgo ) 316
ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae. nam et malus spiritus accidens res est. denique Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit. igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
Proinde et animum, siue mens est, NOV apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex patre BVSQV et matre SirHI. quamuis Anaxagorae turbata sententia est! initium enim omnium commentatus animum et uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime [*](7] 1 Reg. 10, 12. ) [*]( 2 adglutinabit B, agglutinabit A mulieri A, uxori B 3 carnem . unam Big 4 ecstasis Rig: extasis AB uis B, sui A 5 de*nique A 6. malum A corr. 8 mali A euertit B 9 malum A aliquandiu A 11 sed postea B 17 DE ANIMO AB, NON SEPARARI ANIMAM ET ANIMVM Gel NOYC- A 18 non Gel: quo non AB 19 natiuitus ABmg, natiuum B 20 se commoueat in semet ipsa om. A 21 ipsam scripsi: ipsa B 22 alio A mutatorem Bmg 23 Monogenen B, uni- genitum A 24 BreQ. A, j3usaj B, Bytho Rig Sige Rig: -C€ITHN€; A, xetpavT) B, sip,wr Gel, ivvou* Pam quam A 25 enim om. A et A, ut B 27 incommissibilem B )
317
titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo: non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum -nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles. quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, ita totum pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.
Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est . quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit [*]( 2] cf. Aristot. de animo I 2. 13] cf. Aristot. 1. c. I 5. ) [*]( 1 titulos A commistione B 2 animae addicit Rig: anima edicit (*edicit A) AB, animam edicit Gel aristotiles A sic semper 3 inanire ABmg, damnare B 6 ipsum scripsi: ipse cum AB 7 aut per om. A 8 patiatur A 9 poterit A, potest B 10 nec cum B, necum A patiatur A quo Urs: qua AB 11 qui Urs: cui AB, per quem Iun 17 transigatur A 18 Anaxagoram B 19 Aristotelem B 23 uocabit A 29 despicere A 30 quid] qui B )
318
substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. enimuero quis non animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis mentio titulata est? quantas animas pasco, ait diues, non ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. cuius nominatiora pericula aut uota sunt, animi an animae? quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam? ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam conpellat atque aduocat, ut animum sibi aduertat. illam saluam uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri uetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium.
Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non magis instructilis aliunde quam diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis. si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque diuisibilis. nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. diuiditur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem penes Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod [*]( 1 substantia A massa id-praeerit in om. A 4 mentiot A ait om. B 8 moribun*dum A 9 anima A 10 disputaturi A, disputarent B 12 deus semper B conpellatque aduocat A 16 animae (ni ex m) A principali*tatem A 17 intelligam Gel 22 iam om. A 23 diuidetur A 25 inquitque A panetio A et in B -YII A 26 in om. A VIII A VIlII. A 27 apolphanen A duodecim ABmg, decem B 28 qui a duobus Gel: quia duobus B, quiaduobus A 29 tituli A hegemonicon A )
319
aiunt λογικὸν, in decem et septem exinde prosecuit; ita in alias ex aliis species diuidunt animam. huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus, auditus, gustus, tactus, odoratus. quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita diuidatur in membra ut isti uolunt animam. atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa diuisio. specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera uero diuisus. non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut flatus in calamo per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. haec omnia quibus titulis nuncupentur et quibus ex se diuisionibus deriuentur et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca conuenient.
Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus uitalis et sapientialis, quod Y;Y £ !xovi*ov appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. denique qui negant [*](1 Xoftxov in lacuna relicta om. A septem] quattuor fort. in alias B, aliae A 6 distingunt A 7 in quinque Gel nouissimi A 11 corpussit adiuidatur A 13 portentossissimam A 14 tot* A 16 commertia A 20 est om. A 21 *ipsi A 22 defusa A 25 deriuentur B, detineantur ABmg 26 tum philosophi Gel 28 DE HEGEMONICO B, 6e bE*mO<;ENICON; A, DE HEGEMONICO AN SIT ET VBI SIT Gel aliquis B 29 egemonicon A quia om. A 30 anima estatus periclitetur A )
320
principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso uolunt esse sensus, quorum uindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione uectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper uiuant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et uespae et lucustae, si capita decidens, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus uigor animae non perseueraret. sed plures et philosophi aduersus Dicaearchum, Plato Strato Epicurus Democritus Empedocles Socrates Aristoteles, et medici aduersus Andrean et Asclepiaden, Herophilus Erasistratus Diocles Hippocrates et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque docemur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si dominus ipse recogitatus cordis in populo praeuenit: quid cogitatis in cordibus uestris nequam? si et Dauid: cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Iohannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui uiderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio diuina conueniat, id est uim sapientialem atque uitalem (quod enim sapit, uiuidum est) et in eo thensauro corporis haberi, ad quem deus respicit, ut neque
[*](17] Sap. 1, 6. 181 cf. Prou. 24, 12. 19] cf. Ps. 139, 23. 20] Matth. 9, 4. 21] Ps. 50, 12. 22] Rom. 10, 10. 23] 1 Ioh. 3,17. 24] Matth. 5, 28. ) [*]( 2 aliquis B 3 abstulerint A corr. 7 aliquatinus A 8 lucustae A, locustae B 10 amisso A sedibus om. A 11 aduerdi ce arcum; A 13 Andream B 14 Asclepiadem B herasistratus A ipocrates A 16 docemur Mercerus: ducimur A, deducimur B 18 despectorem A 19 dns A, deus B 26 quod B intensio Rig 27 rapit Bmg 28 thesauro B quem om. A nec A ) 321
extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum neque per totum corpus uentilari secundum Moschionem neque in capite concludi secundum Platonem neque in uertice potius praesidere secundum Xenocraten neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed ** quod et Aegyptii renuntiauerunt, et qui diuinarum litterarum commentatores uidebantur, ut et ille uersus Orphei uel Empedoclis: namque homini sanguis circumcordialis est sensus. etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut uel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite uolitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro uiuere, qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.
Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam per rationale et inrationale. cui definitioni et nos quidem adplaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. quid enim non rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie afflatu suo emiserit? inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. ceterum cum idem Plato solum [*](10] cf. Stob. Anth. I p. 424,19 Wachsm. (Empedocl. fr. 329 Stein). 17] cf. Plat. de rep. IV p. 436 sqq. ) [*]( 2 Moschiouem Bmg, Moscionem B, oschionem A 4 Xenocrate B 5 Hippocrate B 6 herophilo A membranu*lis A 8 lacvmam signaui; interciderunt in corde habere sedem sed et quod Pam, secundum quod et Hartelius renunciauerunt A 9 et] ei B litterarum addidi commentatores B, commemoratores ABmg 10 ut del. Gel orphaei A empledoclis A corr. 11 hominis B 12 apollo durus A hac A 16 humanae de om. A conditione A 18 rationalem et irrationalem B 19 adplaudimus B, applaudimus A 22 *ediderit A 23 propriae A 25 et coadoleuerit om. A ) [*]( XX. Tert I. ) [*]( 21 )
322
rationale dicat ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. sed enim a diabolo inmissio delicti, inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. proinde delicti ** diuersitas horum ex distantia auctorum. proinde cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit ex inrationali, indignatiuum, quod appellant θυμικόν, et concupiscentiuum, quod uocant ἐπιθυμητικόν, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur. ecce enim tota haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur in scribas et Pharisaeos, et concupiscentiuum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum, quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. nam et malo indignabitur et bono concupiscet salutem. dat et apostolus nobis concupiscentiam. si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit. sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam ostendit. concedit et indignationem. quidni, quam et ipse suscepit? utinam et praecidantur, inquit, qui uos subuertunt. rationalis est indignatio, quae ex affectu disciplinae est. at cum dicit: fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignatiuum suggillat, quod non sit ex ea
[*]( 23] 1 Tim. 3, 1. 26] Gal. 5, 12. 28] Eph. 2, 3. ) [*]( 1 ut fort. delendum 2 adscribimus A sortita st A 3 quia naturae om. A 7 proinde del. Iun delicti del. Gel lacwnam signaui 8 rationali e rationale corr. A 9 thymicon A 10 *illnd A 14 et posterim om. A prius quo Rig: quae AB 16 et posterius del. Rig 19 certi sumus B, certissimus A dum A 24 sed B, et A 25 et om. A 27 est B, et A 29 suggilat A ) 323
natura, quae a deo est, sed ex illa, quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo patre estis. ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis adulterae superseminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.
Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procuratur. uisus est et auditus et odoratus et gustus et tactus. horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam et Heraclitus et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo inrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coinplicitam. itaque mendacium uisui obicitur, quod remos in aqua inflexos uel infractos adseuerat aduersus conscientiam integritatis, quod turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet, quod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. perinde auditus fallaciae reus, ut cum caeleste murmur putamus et plaustrum est, uel tonitru meditante pro certo de plaustro credimus sonitum. sic et odoratus et gustus arguuntur, siquidem eadem unguenta eademque uina posteriore quoque usu depretiantur. sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pauimenta manibus asperiora, pedibus leuiora creduntur, et in lauacris idem calidae lacus feruentissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur. adeo, inquiunt, sic quoque fallimur sensibus, dum sententias uertimus. moderantius Stoici non omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt ueritatem, sed alia uia. non enim sensum mentiri, sed [*](2] Matth. 6, 24. 3] Ioh. 8, 44. 5] cf. Matth. 13, 25. 12] cf. Plat. Tim. p. 28 A. ) [*]( 5 et I et A 8 DE QVINQVE SENSIBVS AB, om., Gel contingit p Big: contigit AB 9 hereticis- A 12 *lat.o A timeo A 13 pronuntiat B complicitam B 18 proinde Bmg 19 fallacia A 22 quaeque fort. 23 depraetiantur A 25 calidus B 30 sensum B, sed sum A ) [*]( 21* )
324
opinionem. sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari. absciderunt et opinionem a sensu et sensum ab anima. et unde opinio, si non a sensu? denique nisi uisus rotundam senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. et unde sensus, si non ab anima? denique corpus anima corpus carebit et sensu. ita et sensus ex anima est et opinio ex sensu et anima totum. ceterum optime proponetur esse utique aliquid quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde possit per id renuntiari quod non sit in sensibus, sed in eis rationibus quae interueniant suo nomine? atque adeo licebit eas recognosci. nam ut in aqua remus inflexus uel infractus appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer uisui remus. teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem uibrans euertit lineam recti. item ut turris habitus eludat, interualli condicio compellit in aperto; aequalitas enim circumfusi aeris pari luce uestiens angulos oblitterat lineas. sic et uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata illic tenuatur, quo et extenditur. sic et caelum mari unitur, ubi uisio absumitur, quae quamdiu uiget, tamdiu diuidit. auditum uero quid aliud decipiet quam sonorum similitudo? et si postea minus spirat unguentum et minus sapit uinum et minus lacus feruet, in omnibus ferme prima uis tota est. ceterum de scabro ac leui merito manus ac pedes tenera scilicet et callosa membra dissentiunt. igitur hoc modo nulla sensuum frustratio causa carebit. quodsi causae fallunt sensus et per sensus opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia est, qui causas secuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus diriguntur sequentibus causas. qui insaniunt, alios in aliis uident, ut Orestes matrem in sorore, et Aiax Ulixen in armento, ut Athamas et Agaue in filiis bestias. oculisne hoc mendacium exprobrabis, an furiis ? qui redundantia fellis
[*]( 1 animam enim non opinari Rig 2 sensus A et sensum ab anima om. A 4 rodtunditatis A corr. 8 alter A corr. 10 his B 17 conditio A 20 illuc Hartelius 22 quiad aliud A 31 Ulyssem B ) 325
amara sunt, amara sunt omnia. num ergo gustui praeuaricationem exprobrabis an ualetudini? omnes itaque sensus euertuntur uel circumueniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant. immo iam ne ipsis quidem causis adscribendum est fallaciae elogium. si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi non meretur. quod sic fieri oportet, mendacium non est. itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto magis sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum et ueritas et fides et integritas sensibus uindicanda sit, quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandauit, quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. quid agis, Academia procacissima? totum uitae statum euertis, omnem naturae ordinem turbas, ipsius dei prouidentiam excaecas, qui cunctis operibus suis intellegendis colendis dispensandis fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus. an non istis uniuersa condicio subministratur? an non per istos secunda quoque mundo instructio accessit, tot artes, tot ingenia, tot studia negotia officia commercia remedia consilia solacia uictus cultus ornatusque, omnia? totum uitae saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo. animal rationale dinoscitur intellegentiae et scientiae capax, et ipsius Academiae. sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semet ipsum, ut monet Delphica inscriptio, et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire, et in Phaedro post mortem differt sententiam, ueritatis postumam scilicet; et tamen nondum mortuus philosophabatur. non licet, non licet
[*]( 23] cf. Plat. Phaedr. p. 229 sq. 25] cf. Plat. Theaet. p. 152 sq. Phaedr. p. 247 sq. ) [*]( 1 mara A corr. m. ree. 2 ualetudini ex ualetudine A, ualetudinem B 4 fallacie A 5 fallacia ABmg, fallaciae B 10 quod posterius del. Oehlerus 11 quit A quam A, quod B 12 Academice procacissime B 14 colendis scripsi: incolendis AB 19 oruatusque ? omnia uulgo, ornatus, quae omnia Hartelim 20 os A corr. sensib; A corr. 21 et h scientiae om. A 25 in te aehteto (h prius inductum) A et om. A 27 mortuis Bmg non licet semel B ) 326
nobis in dubium sensus istos deuocare, ne et in Christo de fide eorum deliberetur, ne forte dicatur quod falso satanan prospectarit de caelo praecipitatum aut falso uocem patris audierit de ipso testificatam aut deceptus sit, cum Petri socrum tetigit, aut alium postea unguenti senserit spiritum, quod in sepulturam suam acceptauit, alium postea uini saporem, quod in sanguinis sui memoriam consecrauit. sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere totius corporis in illo dedignatus ueritatem. atquin ne in apostolis quidem eius ludificata natura est. fidelis fuit et uisus et auditus in monte, fidelis et gustus uini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae, fidelis et tactus exinde creduli Thomae. recita Iohannis testationem: quod uidimus, inquit, quod audiuimus, oculis nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt, de sermone uitae. falsa utique testatio, si oculorum et aurium et manuum sensus natura mentitur.
Conuertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendauerit agnitionem ante mortem consecutus. ait enim in Phaedone: quid tum erga ipsam prudentiae possessionem? utrumne impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium assumpserit in quaestionem? tale quid dico, habetne ueritatem aliquam uisio et auditio hominibus, an non? an non etiam poetae haec nobis semper obmussant, quod neque audiamus certum neque uideamus? meminerat scilicet et Epicharmi comici: animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt. itaque rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat, neque uisionem proponens neque ullum eiusmodi sensum [*]( 12] 1 Ioh. 1, 1. 19] Plat. Phaed. p. 65 sq. 26] cf. Plut. de fortuna c. 3 et de Alex. uirt. et fort. II 3 (Epich. fr. 253 Mull.). ) [*](1 reuocare B 2 Sathanam B 4 testificatum A 5 *spiritum A 7 *meinoriam A 11 galileae A 17 DE INTELLECTUALIBUS AB, QVOD PHILOSOPHI ET HAERETICI DISTINGVANT INTER SEN- SVALIA ET INTELLECTVALIA Gel 18 a add. m. rec. A hereticis A 19 Phaedone Pam: phaedo A, Phaedro B 24 atterum non om. A 29 illum Bmg sensum Bmg, om. AB )
327
trahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante et non permittente animae possidere ueritatem atque prudentiam, quando communicat. uidemus igitur aduersus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, uires scilicet animae, intellectum operantes eius ue-. ritatis, cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano et in superioribus et apud ipsum deum. uult enim Plato esse quasdam substantias inuisibiles, incorporales, supermundiales, diuinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem esse ueritates, haec autem imagines earum. relucentne iam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum et intellectualium uirium, quam etiam parabolae decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus corporales figurauerint, stultos uidelicet quia deceptui faciles, sapientes autem intellectualium uirium notam expresserint, sapientium scilicet, quia contingentium ueritatem illam arcanam et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta. hoc enim sunt et Aeones et genealogiae illorum. itaque et sensum diuidunt ex intellectualibus quidem a spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat, et illius quidem esse inuisibilia, huius uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur in imaginibus constituta. ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut
[*](1 animo Bmg, animum AB rogitando A 2 segressus Rig: si egressus AB 3 quo Pam 6 aut B 9 sconscientia A corr. 11 incorporales supermundiales om. A 12 exemplares B 15 heretica A sic semper 20 expraesserint A 22 idearum B, dearum A (corr. m. rec.) Bmg 23 ato>v £ s B 24 ex scripsi: et AB, et in Hartelius 28 pred struximus A 30 quiquam (d add. m. rec.) A ) 328
diabolus adspirarit. et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus quam rerum diuersitates, corporalium et spiritalium, uisibilium et inuisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat quemadmodum per animum incorporalia intellegat, saluo eo ut etiam sentiat dum intellegit. non enim et sentire intellegere est et intellegere sentire est? aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur intellectus? quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur sensus? unde ista tormenta cruciandae simplicitatis et suspendendae ueritatis? quis mihi exhibebit sensum non intellegentem quod sentit aut intellectum non sentientem quod intellegit, ut probet alterum sine altero posse? si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia uero intelleguntur, rerum genera diuersa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non anima et animus. denique a quo sentiuntur corporalia? si ab animo, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit: si uero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est uis animae, non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. perinde a quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? quae enim distant, abesse inuicem debent, cum suis muneribus operantur. putabis quidem abesse animum ab anima, si quando animo ita afficimur ut nesciamus nos uidisse quid uel audisse, quia alibi fuerit animus. adeo contendam immo ipsam animam nec uidisse nec audisse, quia alibi fuerit cum sua ui, id est animo. nam et cum dementit
[*](1 adspirarit Rig: adspiraret AB, adspirarat Priorins 5 aput A obsequio om. A 12 suspendae A 14 sine Bmg, ex AB, excluso fort. 18 animo] anima Gel intellectuaris A 19 quia si Gel: quasi B quia si-intellegit om. A, <801. desunt\' Bmg 20 et intellectualis B, intellectualis A, intellectus Gel 22 perinde scripsi: proinde AB 26 siquando animo ita afficimur ut Urs: si quando. nam ita efficiunt ut (ut om. A) AB, si quando. nam ita effici ut Oehlerus 27 nos om. A audisse, quia Urs: audisse nec audisse quia AB, audisse nec non audisse quia Gel 27 animus — 29 fuerit om. A ) 329
homo, anima dementit non peregrinante, sed conpatiente tunc animo. ceterum animae principaliter casus est. hoc inde firmatur, quod anima digressa nec animus in homine inueniatur; ita illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. cum uero sequitur, et addicitur, proinde intellectus animae addicitur quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. sit nunc et potior sensu intellectus et potior cognitor sacramentorum, dummodo et ipse propria uis animae, quod et sensus. nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est peruenturo usque ad potioris dei persuasionem. sed de deo suo quoque campo experiemur cum haereticis. nunc de anima titulus et de intellectu non insidiose praeferendo locus. nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet aduersus humiliores, non intellectus aduersus sensum. quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem ueritatum? si enim ueritates per imagines apprehenduntur, id est inuisibilia per uisibilia noscuntur, quia et apostolus nobis scribit: inuisibilia enim eius a conditione mundi de factitamentis intellecta uisuntur, et Plato haereticis: facies occultorum ea quae apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem quandam esse alterius alicuius, ecquid ibi uidetur intellectus duce uti sensu et auctore et principali fundamento nec sine illo ueritates posse contingi? quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum, quod attingit? ita utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum,
[*](21] Rom. 1, 20. 23] cf. Plat. Tim. p. 29 sq. 37 sq. ) [*]( 1 dementit anima B 2 inde Urs: unde AB 4 qua neque (que inductum) A 5 sequitur om. A uirgulam post sequitur posui proinde scripsi: perinde AB posterius adicitur A 7 sensu Gel: sensui AB 9 mea AB, in ea Bmg 10 patior B 11 peruenturo Rig: peruentura AB 12 quoque usque B 14 de del. Gel praetereundus fort. 24 est] esse Gel 25 ecquid scripsi: et quid B, om. A, et quod Gel, equidem Oehlerus ibi Oehlerus: sibi B, om. A ) 330
per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.
Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu. perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi, a quo scilicet proueniat intellectus. uolunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo uiuat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae uiuant. denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen, et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat. quae apud nos in homine priuata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. et si ad arbores prouocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae. uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit? inde igitur et sapiunt unde uiuunt, tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine ceruo, si quid attigerit, ultro ambibit, et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. properat esse secura. uideo et ederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus inuehi textili [*](9] cf. Aristot. de anima II 2. ) [*]( 3 INTELLECTVM SEMPER (SEMPER om. A) ANIMAE INESSE AB, om. Gel 4 perinde scripsi: proinde AB 5 et animi a quo Rig: et animi ma quo A, et anima quo B, in anima Gel 9 aristotelem B 11 quo haec sola fort. 12 nascitur fort. 14 etiamnuc A corr. 17 impleat A 18 fruti*ces A 22 propriaetate A 24 alicubi Gel 25 cum B nixa .A corr. 26 ceruo ABtng, orno B, corno Pam 27 ambibit Lat: amabit AB amplexabitur om. A 29 primas A 30 mali inparietibus A corr. )
331
silua quam humi teri uoluntaria iniuria. contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio parietis intellegas; contenta sua est paruitate, quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? uiuant ut philosophi uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu? mentior, si non statim infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum. ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis, nedum intellegens. exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. unde illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. at enim Christus ex ore
[*]( 2 refugiunt? sentias Urs: refugium sentias AB 3 aliorsum tendere aliorsum fort., ad aliorsum mente tendere supplendum censet Hartelius destinatum Gel 4 contenta sua est Oehlerus: contenta sunt B, continentia est ABmg, contenta est Rig paruitate ABmg, prauitate B 5 edidicit Gel: sedidicit A, se didicit B timentis etiam Lat, timentis iam fort. 7 sapiant ut philosophi nolunt om. A intelligat et infantia Urs: intellegant et infantiam AB 11 pullulauit ABmg, pullulabit B 15 odoratum aere A 16 uocibus om. A 17 lachrymabilis B 18 augerem A 19 quo Rig: quod AB spraesciens A corr. 20 non enim exinde B; sed uerba non enim uncinis inclusa sunt, in mg. al. desunt 22 . et neminem B 25 animum — 26 non habens om. A ) 332
lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique eum sensit.
Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster: insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare. sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum. comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam [*]( 7] Sen. de benef. IV 6. 20] cf. Plat. Tim. p. 24 C. 22] cf. Plat. Leg. IV p. 704. 27] cf. Sall. hist. I fr. 63 et fr. inc. 73 Dietsch. ) [*]( 1 lactentium B experiendo ABmg, expediendo B 2 hebetes Gel: hecbetes A, habentes B 4 utque A corr. eum scripsi: uim AB 5 DE NATVRALIBVS AB, DE CAETERIS NATVRALIBVS ANIMAE Gel omnia om. A 9 magiter quae A 11 et] ut Pam 14 conditione A 17 et brutos om. A 19 colytum B praecoca A, praecoce B 23 incliniae A locum B, loci uim A procurare A, praepararent B 24 argute A +25 disciplinaque Gel: disciplinamque B, disciplinam A 26 tam mulgata A )
333
apostolus inurit. fortasse an et de corpore et de ualetudine aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis, quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas naturae fuisset.
Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in [*](1] Tit. 1,12. ) [*]( 1 alterum de om. A 2 exilitas expedit om. A 4 citra A, circa B et ualentiam om. A 5 alterum acunt A 6 et experientiae B, experimentiae A, experientia Gel ignauia B 7 aliquae Mercerus: alia quae AB 9 dominus deus B 10 primum et om. A et prouidentia et fatum Gel fortunae et B, fortunae 4, fortuna et Gel 11 distingunt A sic fere ubique 12 uouimus ex nouimus A, nouimus B, uouimus Bmg 16 ideo fort. 17 ut et Rig: id est AB, item Oehlerus moralis Bmg, mortalis AB 18 quanta AB, quum quanta UrR, quae quanta Oehlerus, quia quanta fort. 20 manasses; uariaas A 23 quia uniformis B, om. A, quia multiformis Hartelius 24 iam nec B triformis B, quadriformis ABmg, qua triformis Rig caedatur AB, credatur Bmg 26 profetauit A )
334
Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt sententiae sanctae. non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum
[*]( 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. 20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. ) [*]( 4 carne A unam om. A 5 profetia A 8 materiale quia et om. A 10 et AB, nam Urs 12 statu Gel: status AB uniforme Gel: uniformem AB 13 debeat credi quod naturale om. A 15 naturalem Bmg 19 gemina A corr. 25 fili A 26 fient formentur A corr. gemina A corr. 29 arbitrarii A autexusion (m. rec. in mg. auToe$ojatovj A quae cumque A corr. ) 335
sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura conuertitur. inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.