De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse praesumpsit, nunc ad reliquas conuersus quaestiones plurimum uidebor cum philosophis dimicaturus. etiam in carcere Socratis de animae statu uelitatum est. nescio iam hoc primum, an opportuno in tempore magisterii, etsi nihil de loco [*]( 2 Q SEPTimi FLORENTIS TERTVLLIANI CARTHAGINENSIS DE ANIMA LIBER. B 3 DE IMMORTALITATE ANIMAE II Si substantia animae, et an corporalis, et an effigiata, unum esse animam et spiritum, non separari animam et animum, an sit, ubi sit quod dicitur hegemonicon, de quinque sensibus corporalibus, quod philosophi et haeretici distinguunt inter sensu alia et intellectualia, Intellectum semper animae inesse, De caeteris naturalibus animae, Unde anima aduersus haereticos qui eam de coelis deferunt: Aduersus argumentum Platonis, quod discentias reminiscentias dicat: De contemptu animae aduersus eos qui post partum corpori eam inducunt: Aduersus Platonicum dogma, quod non ex mortuis fiant uiui: Ad Pythagorae et Empedoclis opiniones de metempsychosi et metensomatisimo: Aduersus Simonis opinionem et Carpocratis haereticorum: De sexu animae et carnis, quod simul in utero formentur, in eum: De aetate carnis et animae: De cibis, quomodo ad animam pertinere uideantur: Nullam pene animam sine daemonio esse: Quomodo caro peccatrix dicatur: De bono et malo animae: De morte: De somno nertinente ad tractatum mortis: Et de anima Hermotimi: De Hermotimo: De somniis, quomodo ea patiatur anima, et unde eueniant: De ui mortis, et de Menandro haeretico: Nihil animae in corpore manere post mortem, ut uidetur quibusdam: De animae excessu, De receptu, De inferis, et an illuc omnes animae compellentur: An commorentur hic animae post mortem, uel ab inferis commeent, An aliquid interim animae patiantur apud inferos, De solo censu animae B; in A principium libri deest usque ad pag. 307 u. 4 7 Socrati Scal uelitatum Gel: uel ita uelificatum B 8 magisterii Scal: magistrFB )

299
interest. quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro nauigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique consternata ad aliquem motum, secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam? quamuis enim placida atque tranquilla, quam nec coniugis fletus statim uiduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, uel in hoc tamen mota, ne moueretur, ipsa constantia concussa est aduersus inconstantiae concussionem. quid autem aliud saperet uir quilibet iniuria damnatus praeter iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae animal, cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda. denique post sententiam obuiae coniugi et muliebriter inclamanti: iniuste damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat: uolebas autem iuste? quo nihil mirandum, si et in carcere inuiscatas Anyti et Meliti palmas gestit infringere ipsa morte coram immortalitatem uindicans animae necessaria praesumptione ad iniuriae frustrationem. adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria uenerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae ueritatis. cui enim ueritas comperta sine deo? cui deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto? cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei sacramento? sane Socrates facilius diuerso spiritu agebatur. siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum reuera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poetas et philosophos. nondum enim Christianae potestatis documenta processerant, quae uim istam perniciosissimam nec umquam bonam atquin omnis erroris artificem, \' omnis ueritatis auocatricem sola traducit. quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium [*](3 motum Lat: modum B 4 externata Rig: externum B naturam Gel: consternata B 13 es Gel: est B gratulatione] Socratica ratione fort., grat(a sim)ulatione Hartelius 14 quo del. Gel 15 inuiscatas Gel: in te inuiscatas B, lemniscatas Lat, et inte(r uincula) inuiscatas Hartelius gestit scripsi: gestio B, gestiens Bmg, Gel 16 immortalitatem uindicans animae Gel: immortaltem uindicans animam B, immortalitatem uindicat animae Lat, immortalem uindicans animam Hartelius 27 atquin omnis Oehlerus: atqui hominis B, antiqui Lat )
300
scilicet negotium nauantis socio suo, quanto dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius adflatui tota uis daemonum cedit? haec sapientia de schola caeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi iubens praeuaricetur nec noua inferens daemonia, sed uetera depellens nec adulescentiam uitians, sed omni bono pudoris informans ideoque non unius urbis, sed uniuersi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine ueritatis tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et uiuicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat: interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad dei regulas diriget. certe nullum alium potiorem animae demonstratorem habemus quam auctorem. a deo discas quod a deo habeas, aut nec ab alio, si nec a deo. quis enim reuelabit quod deus texit? unde sciscitandum est? unde et ignorare tutissimum est. praestat per deum nescire, quia non reuelauerit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.

Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse. testimonium est ueritatis euentus ipsius. nonnumquam et in procella confusis uestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur prospero errore, nonnumquam et in tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate. sed et natura pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est. hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflauit prae studio (non mirum si istud ita dixerim) eloquii quiduis struere atque destruere eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. formas rebus imponit, eas [*](1 constantior Christianae Urs: constantiae Christianae atque B 4 gallinaceum Gel: galliceum B 8 scilicet Gel: scilicet et B 11 isto tenebrosiore carcere Gel: istos tenebrosiores carceres B 13 examinandum Gel: examine examinandum B dirigat. certe Pam, diriget, certa Hartelius 14 demonstras demonstratorem Oehlerus habemus addidi 15 auctorem reperiet Urs 16 inde Rig 17 interrogationis signum posui inde Scal 21 inuentus Pam 27 mirum si Gel: mirum (sequitur lacuna undecim duodecimue litterarum, in media asteriscus positus est) non B, mirum, si et ego fort. )

301
nunc peraequat, nunc priuat, de certis incerta praeiudicat, prouocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia, omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diuersis, nihil diuinae licentiae seruat, leges naturae opiniones suas facit: ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de condicionis consortio probaretur. uisa est quidem sibi et ex sacris, quas putant, litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimauit antiquitas, nedum diuos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsueuit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem Pythagorae magistrum. quid autem, si philosophi etiam illa incursauerunt, quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso iam aeuo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus et multo prius apostatarum spirituum, qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diuersitatis inuenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate diuersitas eorum deprehendatur. siquidem uera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut aliorsum subornant cum maxima iniuria ueritatis, quam efficiunt aut adiuuari falsis aut patrocinari. hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus uestiant, contrariis alicubi regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut prope exclusa sit ueritas a philosophia per ueneficia in illa sua, et ideo utroque titulo societatis aduersario ueritatis urgemur et communes sententias ab argumentationibus [*]( 2 sint omnia Urs: sit, omnia B, omnia Gel, sic omnia Hartelius 3 proprietatibus Lat: propria aetatibus B 4 leges Gel: legis B facit Gel: fecit B 5 compos Gel: cum post B 10 ingentes Gel: ingentem B Hermotimum Paulus Leopardus cf. infra c. 44: Hermippum B 21 inter] prophetas et addiderim 31 illa scripsi: illam B, )
302
philosophorum liberare et communes argumentationes a sententiis eorum separare, reuocando quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia et ex aemulis nonnumquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. nec ignoro, quanta sit silua materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot uarietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot implicationes expeditionum. sed et medicinam inspexi, sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium uindicantem, quippe ad quam magis animae ratio pertinere uideatur per corporis curam. unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. sed uiderit utriusque praestantiae ambitio. habuit et philosophia libertatem ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta. quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito Heraclitus ille tenebrosus uastiores . caligines animaduertens apud examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit: terminos animae nequaquam inuenies omnem uiam ingrediens. Christiano autem paucis ad scientiam huius rei opus est. nam et certa semper in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inueniri licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. porro non amplius inueniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo discitur, totum est.

Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. nihil omnino cum philosophis : super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae [*]( 20] cf. Diog. Laert. IX 7 (fr. 61 Byw.). 24] cf. 1 Tim. 1, 4. 27] cf. 1 Cor. 11, 19. 30] cf. Col. 2, 8. ) [*]( 11 quippe ad quam scripsi: quidem ad quam B, ut ad quam Gel, ad quam quidem Hartelim 14 praestantiae] scientiae fort. 20 inuenies scripsi: inueniens B, inuenisse Gel 21 ingrediendo Gel )

303
caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. perinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas. hominum miscentes aquas uino. alii immortalem negant animam, alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. errauit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus argumentationes originales id est philosophicas et opponentibus definitiones caelestes id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. una iam congressione decisa aduersus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicauimus, muniti et illic diuinae determinationis inobscurabili regula — et flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu de isto nihil amplius reuoluendum. habet suum titulum et suum haereticum. ceteris hinc exordium inducam.

Post definitionem census quaestionem status patitur. consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. hoc Plato excludit innatam et infectam animam uolens. et natam autem docemus et factam ex initii consti-. tutione. nec statum errauimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. differentiae autem sua habendo loca et tempora [*]( 3] cf. Es. 1, 22. 20] Gen. 2, 7. 27] cf. Plat. Phaedr. p. 245 D. ) [*]( 1 praemonitorium Gel: praemonitorum B 2 perinde scripsi: proinde B et] it Hartelius 6 aliunde ducunt Gel: alium deducunt B 7 rigor Iun 11 sophistas Urs 18 ut Gel: En, ut B 19 uindicauimus Iun: uindicamus B 25 DE INNATA. B, DE SVBSTANTIA ANIMAE ET AN CORPORALIS Gel 27 deputemus Urs: deputaremus B 29 statum scripsi: statim B )

304
habent aliquando et passiuitatis commercia. capit itaque et . facturam prouenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. igitur, quantum ad fidem nostram, factae nataeue animae. depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.