Mortuos quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis uiuos. ab initio enim uiui priores, unde ab initio aeque mortui posteriores. non aliunde quam ex uiuis. illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. igitur si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? defecerat ille, quicumque est, originis fons? an formae paenituit? et quomodo in mortuis salua est? non quia ab initio mortui ex uiuis, idcirco semper ex uiuis? aut enim in utraque parte forma initii perseuerasset, aut in utraque mutasset, ut si uiuos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex uiuis effici mortuos. si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae [*]( 3 tentauit B 6 aedetuo A 7 magiam scripsi: magiae AB, magos Gel licere A 8 pericatabolicos scripsi: per catabolicos AB, procatabolicos Gel parhedros A 9 pirecydes. A forsan B 11 gessit Gel: cessit AB 12 in euphorbbum (b prius eras.) A 16 et B, sed A 18 habuerant B potius orrentur (errelltur B) AB, proficiscerentur Gel 19 habuerint B nisi ex uiuis del. Gel 21 origini A 24 in aut in A corr. ut si B, si A 26 uisuis A corr. mortuos, si non, peraequare deberet disting. Hartelius 29 uis ualitatis A )
349
et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato prouenire, quia contrarium ex contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex caecitate, quia de uisualitate caecitas accidat, nec iuuentam rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia sapientia acuatur. hic et Albinus Platoni suo ueritus subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam dico et mortem. nec tamen ex morte uita reddatur quia ex uita mors deferatur.
Quid autem ad cetera respondebimus primo enim si ex mortuis uiui, sicut mortui ex uiuis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus uitam introisset. priores enim mortuis uiui, dehinc mortui ex uiuis et rursus ex mortuis uiui. et dum hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. nam neque plures aut pauciores exissent quam redissent. inuenimus autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines uel uagi uel extorres uel gloriosi quique occupant terras ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas axotxta; uocant, consilio exonerandae popularitatis in alios fines examina gentis eructant. nam et Aborigines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius [*](1 insapientiae A corr. idoneo A 2 cuiusualitatem A 3 quia de uisualitate om. A 4 reuiuiscere B 5 in sapientiam A obtendi Gel de AB, ex Gel 6 hic scripsi: haec AB 9 ad sententiam Bmg, absentiam AB interpretatur Rig: interpretantur AB 14 hesisset A hominum om. A 15 ex mortuis B 16 et rursus ex mortuis uiui om. A 17 hisdem A, iisdem B iisdem B nam om. A 18 pautiores A redissent Rig: redirent AB 19 autem Gel: etiam AB 20 humamanum A ab origine ABmg 21 aut A corr. scytae A corr. 22 particas AB, Parthicam Urs ut Temenidae Peloponnesum om. A Temenidae Seal: menidae B, Amyclae Urs 23 Phyges B ut Gel: et AB 24 amigrationes A - AIIOIKIAC\' A, aicoixia? Bmg, [i.exoi*(as B uocant A, appellant B 26 Aborigines Urs: origines AB , )
350
gentilitatem fenerauerunt. certe quidem ipse orbis in promptu est cultior de die et instructior pristino. omnia iam peruia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi amoenissimi oblitterauerunt, siluas arua domuerunt, feras pecora fugauerunt, harenae seruntur, saxa panduntur, paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. iam nec insulae horrent nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique uita. summum testimonium frequentiae humanae. onerosi sumus mundo, uix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes, dum iam nos natura non sustinet. reuera lues et fames et bella et uoragines ciuitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures maximam mortalium uim semel caedant, numquam restitutionem eius uiuos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis expauit. et hoc enim sensibile fecisset aequa uis amissionis et restitutionis, si uiui ex mortuis fierent. cur autem mille annis post et non statim ex mortuis uiui, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeueniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic uitae miliario tempori longe scilicet breuior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi? igitur quae hoc modo intercidisset ***, si uiui ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum uiuos ex mortuis fieri.
Iam uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis. singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reuerti oportuerat. porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia non singuli ex singulis. et hoc autem modo primordii forma signatur, [*](1 faenerauerunt A 5 panduntur Wissowa (coll. Liu. XXI, 37, 3): panguntur AIT 6 urbes iam quantae Rig, iam urbes quantae Urs 7 scopoli A 9 onerosi* A 10 quaerellae A 11 sustineret A 13 inolescentis Rig 18 et non om. A 19 erogatur Urs 21 pariasset Gel: parias set A, parias sed B milliario A 23 lacunam signaui: talia fere perierunt humani generis aetas 27 et fort. 30 signatur Bmg, singulatur AB )
351
cum et nunc plures animae de una proferuntur. item cum uaria aetate discedant animae, cur una reuertuntur? omnes enim ab infantia imbuuntur. quale est autem ut senex defunctus infans reuertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reuerteretur mille post annis? certe uel coaetanea suae mortis, ut aeuum quod reliquisset iterum recepisset. sed et si eaedem semper reuoluerentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen uel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed condicio miliarii aeui interimat facultatem recensendi, quia ignotae ibi reuertuntur? atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat uel de ipsa gloria clipeorum consecratorum, Pythagoran uero tam residem et inbellem, ut proelia tunc Graeciae uitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae deuotus, alienus studio et affectu Euphorbi. sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat, Pythagoras uero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae
[*]( 2 uariaetate A decedant Gel 3 imbuuntur, qua infans reuertatur (reuertitur Iun). Quale B 4 retrogradua A 7 eaedem B, aedem A, eadem Bmg 8 easdem, licet non flatorum: tamen quoque fortes casam uel ingeniorum B 9 adiectionum B 10 aedem A 12 occulte A 13 reminiscendi fort. quia ignotae ibi scripsi: qua ignota et ibi A, quia ignorata et ibi B, quia ignota et sibi Mercerus, quia ignotae tibi Rig 14 pythagoram B **euporbum A 15 ecce enim Euphorbum Rig: ecce enim Euphorbum mihi opponis, ecce enim Euphorbum B, ecce enim A 16 consecrator A 17 pythagoram B prelia A 18 graetiae A in italiae A quiete A 20 fallendi A corr. 21 nec edendis B, recedendis A Aethalides Rig: aephalides AB 22 Hermotimus Paulus Leopardus: Hermippus B, ermippus A inuenerat fort., insuerat (— insueuerat cf. de spect. c. 1) Hartelius 24 aedem A ) 352
nec ingeniis nec institutis iam nec uictibus eaedem probabuntur? iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente et ex omni aetate ac dignitate ex omni denique sexu et lASTsixuxwcei; et ixsxevcwpiaTwet? cotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si priuilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et Indi philosophentur, cur neminem et retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae?
Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et piscis fui, inquit. cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiua cena post assum. proinde igitur et hic dimicemus necesse est aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus et homines ex bestiis reuoluentem. uiderint thamni. licebit et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis substantiis censeretur. [*]( 12] cf. Diog. L. VIII 77 (Emped. fr. 384 Stein). ) [*]( 1 uitibus A corr. 2 gregie A quatuor - 8 censu om. A 3 ut del. TJrs 4 et om. B ae*tate A 5 μειεμΨυχώσεις et μετενσω 3 ut del b [laxaKiEi; JRig: (X £ t £ | i({«jaii>ai5 et JU\'tEVGb>JLatb>GtÇ B, metempsycosis. etmetem somatosis A quotidie A 9 et A, se B 10 Zenone (e in ras. m. rec.) A 11 facundiae (facun ex factum) A 12 ANIMAE METEM- «nrXQEE ET METrENSQMATQSE B, AD METEMPSYCHOSIS ET ME- TENSOMATOSIS A, ADVERSVS PYTHAGORAE ET EMPEDOCLIS OPINIONES DE METEMPSYCHOSI ET METENSOMATOSI Gel empodocles A quia A 13 tamnus A 15 plang A sepultura conditiore putesceret Uts: sepultura conditio reputesceret AB, sepulturae conditio reputesceret Gel, sepulturae condicione putesceret Mercerus 16 aethnam AB 17 sit B, est A 18 perinde ABmg demicemus A 19 porterisiorem A 20 licet Lat 21 et raptim Rig: et lapti AB, et lapathi aut bis elati Lat, et lupati Urs, et lapidi Hartelius 23 substanciis A censetur A )
353
siue enim ignis anima siue aqua siue sanguis siue spiritus siue aer siue lumen, recogitare debemus contraria quaeque. singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros stelliones salamandras, etiam quaecunque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: perinde contraria aquae illa quae arida et exucida; denique siccitatibus gaudent lucustae papiliunculi chamaeleontes: item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et maiorem piscium censum: spiritui uero contraria quae spirare non uidentur, carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas et hoc genus minutalia; item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum uiuentia carent haustu eius; res magis quam nomina noueris: item contraria lumini quae caeca in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas uesperugines noctuas. haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. ceterum si et atomos Epicuri tenerem et numeros Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis opponerem. contendo enim, ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantiui status diuersitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. nam et sedes alias humana anima sortita est et uictus et instructus et sensus et affectus et concubitus et fetus; item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et uitae modos et exitus mortis. quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam
[*](3 quidem om. A 4 daemulo A 5 aquae Iun: atque AB, Gel, utique Hig 6 arida* A exucida B, exsucina A denique (quae) Hartelius 8 cocleas A 11 semper (per) Hartelius 13 nouerim Bmg itae A contraa A corr. 15 substanciis A 17 pytagorae A corr. 21 eam B, iam ABmg 24 prime A 32 scalarum-etiam om. A ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 28 ) 354
piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla? quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, uermium etiam uenena ruminabit, si in capram transierit uel in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? sic et cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus? necesse est enim et corpus omne anima compleri et animam omnem corpore obduci. quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. et ideo adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et uitam eorum contrariam humanae uitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? enimuero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur non erit quae fuit. illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in suo statu permanendo pateretur. igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus,
[*]( 2 anguilla A 4 sterquilinorum ex sterquiliniorum A 5 uenenarum inabit B 6 prius et om. A cadauerinam carnem fort. 7 sic et B, si A 8 redige B 9 ipse A 11 et prius om. A 12 corpori ABmg 13 obducetur Urs: obduceretur AB, Gel 14 extenderetur Gel contrahetur Urs: contraheretur AB, Gel 15 si AB, quod Gel 17 demuta**bitur A 18 contrarium I contrarium A 19 enimuero si demutationem om. A 20 non erit quae fuit om. A 21. 23 fetevawl&\'twalÇ B 22 quae fuit addidi 25 qui fort. ) 355
assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae ex acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. aliud est autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura uero potest esse communis. suscipe exemplum. substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est. duritia communicat, substantia discordat. mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia earum, substantiua non pariant. sic et, si saeua bestia uel proba uocetur homo, sed non eadem anima. nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, confiteris animam non eandem similem dicendo, non ipsam. sic et diuina pronuntiatio sapit pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. ceterum nec deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.