Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali uegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, [*]( 1] cf. Plat. Phaed. p. 72 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 76 sqq. ) [*]( 1 reminiscentiae om. A 3 nec ii Lat 4 gentium] sagientium Hartelius 5 alterum et om. A et postremum om. B 7 et prius sup. uers. A 8 conscie A 9 post delatae addiderim et oblitae occansiones A 11 ANIMAM ET CARNEM SIMVL CONCIPI AB, DE CONCEPTY ANIMAE ADVERSVS EOS QVI POST PAilTVM CORPORI EAM IN- DVCVNT Gel ut Pam 12 redundet A corr. et ex qua B 13 specie anihil A 18 sed Lat: sed et AB 20 compisguescere A solidam Pricaeus 22 idem fort. frigidae Gel: frigide AB 25 interdu A perinde ABmg, proinde B 26 adspiratione A )
341
sicut exspiratione nouissima educi. uidebimus an ex sententia sua finxerit. ne ex medicis quidem defuit Hicesius et naturae et artis suae praeuaricator. puduit, opinor, illos hoc statuere, quod feminae agnoscerent. at quanto ruboratior exitus, a feminis reuinci quam probari? in ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius sensus. respondete matres uosque praegnantes uosque puerperae, steriles et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur, uestrae passionis fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem alienam de uestro, de quo palpitent ilia, micent latera, tota uentris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia uestra sint et certa securitas, quod ita infantem et uiuere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in uobis, cum ad nouum sonum excutitur, an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus uestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. si liuor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si ualetudo animae accessio est, sine anima non erit ualetudo: si alimonia inedia crementa decrementa pauor motus tractatio est animae, his qui fungitur uiuet. denique desinit uiuere qui desinit fungi. denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et uiui? qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum matricida, ni moriturus.
[*]( . 1 exspiratioue B, aspiratione ABmg nouissima educi Urs: nouissime (nouissime B) duci AB ex sententia sua Hartelius: ex sententias A, sententiam B, ex sententia Rig 2 fixerit A Hicesius Gel: hic eius A, hic Esius B 3 hoc B, id A 4 at B, et ABmg ruboratior Lat: roboratior AB 6 ipsus Scal sensus addidi 7 uosque pregnantes uosque A 10 uestra de qua fort., uestro (uel uestro ?) de quo Kellnerus 11 han A corr. 13 inquias A 14 et in uobis Gel 15 uarietates Ivm 17 ex Oehlerus: et AB, del. Gel, eo; de Urs 18 liuorum A 19 sanguis - 20 non erit om. A 20 animae Urs: omnis B 21 inaedia A 22 anime A is B, iis Urs desiit A 23 nisi B, si A 24 in om. A 26 inexit A obliquatus B, obligatus ABmg ni Gel: qui A, [qui] B ) 342
itaque est inter arma medicorum et organon, ex quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique uiuentis infantis peremptorium. hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne uiua lanietur. de qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aeris frigidi pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes Graecos de refrigeratione. respondeas: num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν. cognominauerunt? quantae uero nationes sub feruentissimo axe censentur colorem quoque excoctae? unde illis anima, quibus aeris rigor nullus? taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari uel maxime periculum est. in ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim uagitus auditur. ceterum si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. et animi enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de frigusculis euenirent; cum substantia enim et uis. his ita praestructis
[*](1 est A, et B organon Urs: organa B, cum organia; A ex] est Urs 2 anulo cultro A, anulo cultrato Gel 4 facinus AB, pecus Gel, pignus fort. attrahitur B 6 2{i.ppuoa<p<xxtr]v Urs: EMBPTOPCEHTHN. A, 2fij3puop<j £ xTr]v Bmg, ijj.PpuoracxTTjv B, IfiPpuopactTjv Gel, ijxPpuovsx-njv Lat, Ppuoppirf-nv alii 10 miserati B infelicissime B 11 uiua lanietur B, uiuat A 12 hic Esius B 13 et Gel: it A, ut B paenes A 14 refrigeratione. respondeat (respondeas: ego) num Urs: refrigeratione. respon- dens. num AB 15 qui A quic quam ex quic quid A 16 •TYXHN- A 17 quaeque Hartelius 18 animam B 22 Scythias Rig: Scythas B, cythias A 23 algeos A 25 Sarmatis Gel: armatis AB ) S
343
possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero uiui aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. quodsi qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum conuenire sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, uerum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, uerum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex diuersitate naturae. at idem in sexto Legum monens cauere ne uitiatio seminis ex aliqua uilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis an de ista sententia sibi exciderit. ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex animae semine educimur? cur autem et ueteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus dirigebant, si non exinde et anima est? ad quam aeque pertinet, siquid est, flatus.
Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei terminos. in nostras iam lineas gradum colligam, ut quod philosophis medicisque respondi, Christiano probem. de tuo, frater, fundamento fidem aedifica. aspice uiuentes uteros sanctissimarum feminarum nec modo spirantes iam illic infantes, uerum etiam prophetantes. ecce uiscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc partus et aeris nullus impulsus. ecce duplex fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi duo. portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis quam uiuentis, ante animosae quam animatae, si tantummodo [*]( 7] cf. Marc. 16, 9 et 5, 1 sqq. 101 cf. Plat. Leg. VI p. 775 sq. 25] cf. Gen. 25, 22 sq. ) [*]( 3 putatat A corr. ti cum Gel: ut cum B, ut tuni A 9 couseretur Urs: conferetur AB 11 uiciatio A 12 pristinis A 15 te om. A 16 cleantis B et om. A 17 semine A 18 digerebant Bmg 19 et om. A at A corr. quidquid Bmg status Urs 22 responde A corr. 23 aedificem Bmg 24 feminarum A 29 animosae quam animatae Gel: animos aequa animate ex animos aequaniinitate A, animos aeque animate B )
344
matrem subsultando turbasset. at cum partus aperitur et numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non animae solummodo probantur infantum, sed et pugnae. detinebatur qui praeuenerat nasci a praeuento necdum plenius edito, tantum manu nato. et si ipse animam de prima aspiratione potabat Platonico more aut de aeris rigore carpebat - Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris iam detinebat? nondum, opinor, spirans plantam fratris inuaserat, etiamnunc calens matre se priorem prodisse cupiebat. o infantem et aemulum et ualidum et olim contentiosum, credo, quia uiuum. aspice etiam singulares conceptus et quidem monstrosiores, sterilis et uirginis, quae uel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro euersione naturae, altera ut semini stupida, altera intacta. decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi uiuunt in suo quisque utero. exultat Elizabeth, Iohannes intus impulerat; glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat. agnoscunt matres suos inuicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis utique uiuentibus, qui non tantum animae erant, uerum et spiritus. sic et ad Hieremiam legis dei uocem: priusquam te in utero fingerem, noui te. si fingit deus in utero, et afflat ex primordii forma: et finxit deus hominem et flauit in eum flatum uitae. nec nosset autem hominem deus in utero nisi totum: et priusquam exires de uulua, sanctificaui te. et mortuum adhuc corpus? utique nequaquam. deus enim uiuorum, non mortuorum.
Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque an altera earum praecedente? immo simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum interuenire momentum in [*]( 16] cf. Luc. 1, 44. 46. 20] Hier. 1, 5. 22] Gen. 1, 27. 3, 7. 24] Hier. 1, 5. 26] Matth. 22, 32. ) [*]( 1 sussultando A 3 infantium B 4 preuenerat A 5 spiratione B 6 potabat Bmg, portabat AB 8 opiuor] post hoc uerbum in A duo folia desunt, quae interierunt postquam paginae numeratae sunt; m. s. XIX: hic duo folia desiderantur. 14 altera ut scripsi: ut altera B semini Rig: seminis B 28 utrique Bmg 29 et tertium add. Gel )
345
conceptu quo locus ordinetur. recogita enim de nouissimis primum. si mors non aliud determinatur quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti uita non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. si disiunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis forma mandasse pariter obuenientis per uitam utrique substantiae. porro uitam a conceptu agnoscimus, quia animam . a conceptu uindicamus; exinde enim uita, quo anima. pariter ergo in uitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora pro statu ordinis. et quando collocabitur corporis semen, quando animae? immo si tempora seminum diuidentur, et materiae diuersae habebuntur ex distantia temporum. nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen uindicamus et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. ne itaque pudeat necessariae interpretationis. natura ueneranda est, non erubescenda. concubitum libido, non condicio foedauit. excessus, non status est impudicus, siquidem benedictus status apud deum: crescite et in multitudinem proficite. excessus uero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. in\\ hoc itaque sollemni sexuum officio, quod marem ac feminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi, animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem actu. unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur semen totius hominis habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus exempta ea friget? denique, ut adhuc uerecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso uoluptatis ultimae aestu, quo genitale
[*]( 20] Gen. 1, 27. ) [*]( 2 primum scripsi: prima B 4 quam Gel: iam B 9 compinguntur Bmg, confinguntur B 10 tunc om. Gel 16 eiusdemque Gel: eius denique B 26 despumatur Urs: despumat in B 28 quare corpus Gel: quale et corpus et B, calet et corpus Hartelius 29 periclitetur Bmg 30 ultimo Urs. ) 346
uirus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et deuigescimus cum lucis detrimento? hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et uirus illud corporale semen ex carnis defaecatione. fidelissima primordii exempla. de limo caro in Adam. quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale uirus. ex afflatu dei anima. quid aliud afflatus dei quam uapor spiritus? inde erit quod per uirus illud efflamus. cum igitur in primordio duo diuersa atque diuisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina quoque sua miscuerunt atque exinde generi propagando formam tradiderunt, ut et nunc duo, licet diuersa, etiam unita pariter effluant pariterque insinuata sulco et aruo suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni condicioni genitali praestitutum est. igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, obseruante scilicet natura dei edictum: crescite et in multitudinem proficite. nam et in ipsa praefatione operis unius faciamus hominem, uniuersa posteritas pluraliter praedicata est: et praesint piscibus maris. nihil mirum; repromissio segetis in semine.
Quis ille nunc uetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc et rursus huc ueniant et uiuant et dehinc e uita abeant, rursus ex mortuis effici uiuos? Pythagoricus, ut uolunt quidam; diuinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. sed nullus sermo diuinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. multo antiquior Moyses etiam [*]( 18] Gen. 1, 27. 19J ibid. 1, 26. 22] Plat. Phaed. p. 70 sq. ) [*](2 deuirescimus Bmg 13 etiam] tamen fort. 17 obseruante agitur B; agitur del. Gel 22 ADVERSVS PLATONEM, NON ex mortuis fieri uiuos B, Gel 23 eant Gel: sint B .24 uiuant Gel: fiant B e uita abeant Gel: ita habeant B 25 quidam; diuinum Albinus existimat Oehlerus: quidam diuinus. Albinus (Malbinus Bmg) existimat B, quidam diuinus, Albini, ut existimo, aut Gel, quin et diuinus, ut Albinus existimat, aut Urs 26 Mercurrii B t )
347
Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe diuinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas natiuitates nominatim temporatimque digessit, satis probatus diuinitatem operis ex diuinatione uocis. si uero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidiuatu reuolubili semper ex alterna mortuorum atque uiuentium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, uerum etiam temerario mendacio incubuit. cognosce, qui nescis, et crede nobiscum. mortem simulat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut satis sibi uisus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui ueteris horrorem, de adytis fallaciae emergit ut ab inferis redditus. quis non crederet reuixisse, quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non uideretur cognoscere potuisse? sic ex mortuis uiuos effici senior sermo est. quid enim, si et iunior? neque ueritas desiderat uetustatem neque mendacium deuitat nouellitatem. teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est? quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam ? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat uiuos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram peierauit? quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in uitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. sed clipeum Euphorbi olim Delphis consecratum . recognouit et suum dixit et de signis uulgo ignotis probauit. respice ad hypogeum eius et, si capit, crede. nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae ualetudinis, cum fraude
[*]( 4 probans Gel 5 animarum de Gel 11 septenni se illic patientia Gel: septennio illic patientiam B 23 Ephalidem B 24 Hermotimum Pam: Hermippum B 27 semel Urs: semet B, del. Gel 28 qui molliora] ab his uerbis redit A 31 hypogium A ) 348
uitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignauia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem, quam non temptauerit curiositatem, ut ad notam clipei illius perueniret? quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus repperit? quid, si defectae iam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? quid si ab aedituo redempta clam inspectione cognouit? scimus etiam magiam dicere explorandis occultis pericatabolicos et paredros et pythonicos spiritus. non enim et Pherecydes Pythagorae magister his forsitan artibus diuinabat, ne dicam somniabat? quid, si idem daemon in illo fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? denique qui se Euphorbum ex argumento clipei probarat, cur neminem Troianorum commilitonum aeque recognouit? nam et illi iam reuixissent, si uiui ex mortuis fierent.