De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas.

Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam, ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.

Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia

mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.

Quidam de caelis devenisse se credunt, tanta persuasione quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum primoque opus futile et invalidum et instabile in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum volunt praeferant, quas proinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israëlis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in Phaedone quod animae bine euntes sint illuc, et inde huc. Item

in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelaverint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθήσεισ ἀναμνήσεισ, id est discentias reminiscentias esse. Venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam.

Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut deo adaequetur. Innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quis hoc et deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem. Quid amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? Nos autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum, et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis, ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem. Satis de isto cum Hermogene. Ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, ita nec oblivioni, cum tanta sit iniuria oblivio quanta est gloria eius cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et

ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit. Nec hoc iam in dubium deducetur, an tam divina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam amiserit recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci, si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae, non Platonicae congruet. Secundo gradu opponam: Natura compotem animam facis idearum illarum, an non? Immo natura, inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium. Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et ingeniorum et affectuum, quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus et pro corpulentiis ac valetudinibus et pro potestatibus dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit. Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae, lingua genas eius emaculans. Mores bestiam relinquent, scientia naturalium permanebit. Non obliviscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; et si de piscibus, et si de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si nullum illi venabulum offirmabit, gallum tamen formidabit. Perinde et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie et bibendi in siti, et oculis videndum et auribus audiendum et naribus odorandum et ore gustandum et manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem? Ex multitudine, ait, temporis. Satis inprospecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur,
ac per hoc potissimum aeterna credatur. Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est neque initium neque finem temporis admittendo nullum modum temporis patitur. Cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine temporis vis est. Si tempus in causa est oblivionis, cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus statimne obliviscitur, an aliquanto post? Si statim, ecquae erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima? Et quale est ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur? Quoquo autem tempore illam oblivio inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota, opinor, vitae decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus Plato causam demutat in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim extinguat. Magnae autem ac multae differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae aestimabuntur? Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt, quae proposuimus iam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis aut periculi aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. In eodem certe corpore et obliviscuntur animae et recordantur. Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio memoria recidiva est. Quod primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragetur? Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum immersae domesticis ae publicis curis, ut ipsis
solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? Immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur? Sed tantummodo philosophi. Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium silva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter eversum est cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus conversatae et consciae divinorum illic et inde delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.

Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. De qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus veritatis de adversariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt, non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum vivo infanti extrinsecus inprimi. Ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aëris rigore percussam et vim animalem rapere et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut exspiratione novissima educi. Videbimus an sententiam finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et

naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc statuere quod feminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus, a feminis revinci quam probari? In ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae, steriles et masculi taceant, vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur, an aliquam in fetu sentiatis vivacitatem alienam de vestro de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia vestra sint et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in vobis, cum ad novum sonum excutitur, an et ciborum vanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et valetudinibus invicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa, pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur vivet. Denique desinit vivere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et vivi? qui autem et mortui, nisi qui prius vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida, ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum
hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio. Est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aëris frigidi pulsu, quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν cognominaverunt? Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem quoque excoctae? Unde illis anima, quibus aëris rigor nullus? Taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari vel maxime periculum est. In ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim vagitus auditur. Ceterum si aëris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent; cum substantia enim et vis. His ita praestructis possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero vivi aërem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora,
ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem in sexto Legum monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex animae semine educimur? Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est? Ad quam aeque pertinet, si quid est, flatus.

Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei terminos. In nostras iam lineas gradum colligam, ut quod philosophis medicisque respondi, Christiano probem. De tuo, frater, fundamento fidem aedifica. Aspice viventes uteros sanctissimarum feminarum, nec modo spirantes iam illic infantes, verum etiam prophetantes. Ecce viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc partus, et aëris nullus impulsus. Ecce duplex fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi duo. Portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis quam viventis, ante animosae quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset. At cum partus aperitur et numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non animae solummodo probantur infantum, sed

et pugnae. Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento necdum plenius edito, tantum manu nato. Et si ipse animam de prima aspiratione potabat Platonico more, aut de aëris rigore carpebat Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris iam detinebat? Nondum, opinor, spirans plantam fratris invaserat, etiamnunc calens matre se priorem prodisse cupiebat. O infantem et aemulum et validum et olim contentiosum, credo, quia vivum. Aspice etiam singulares conceptus, et quidem monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro eversione naturae, ut altera semini stupida, altera intacta. Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi vivunt in suo quisque utero. Exultat Elizabeth, Ioannes intus impulerat; glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat. Agnoscunt matres suos invicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis utique viventibus, qui non tantum animae erant, verum et spiritus. Sic et ad Hieremiam legis dei vocem: Priusquam te in utero fingerem, novi te. Si fingit deus in utero, et afflat ex primordii forma: Et finxit deus hominem, et flavit in eum flatum vitae. Nec nosset autem hominem deus in utero nisi totum: Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Et mortuum adbuc corpus? Utique nequaquam. Deus enim vivorum, non mortuorum.

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedeute? Immo simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum intervenire momentum in conceptu quo locus ordinetur. Recogita enim de novissimis prima. Si mors non aliud determinatur quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti vita non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. Si disiunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu vindicamus; exinde enim vita, quo anima. Pariter ergo in vitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. Tunc

si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis semen, quando animae? Immo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis. Natura veneranda est, non erubescenda. Concubitum libido, non condicio foedavit. Excessus, non status est impudicus, siquidem benedictus status apud deum: Crescite et in multitudinem proficite. Excessus vero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. In hoc itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi, animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale virus. Ex afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam vapor spiritus? inde erit quod per virus illud efflamus. Cum igitur in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coëgissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam
tradiderunt, ut et nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est. Igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, observante scilicet natura dei edictum: Crescite et in multitudinem proficite. Nam et in ipsa praefatione operis unius, Faciamus hominem, universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus maris. Nihil mirum; repromissio segetis in semine.

Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut

satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus. Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit, crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his
forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.

Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire,

quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur.

Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas ἀποικίας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino. Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines

famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt, feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes, dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.

Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et

nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate
ac dignitate, ex omni denique sexu, μετεμψυχώσεις et μετενσωματώσεις quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae?

Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, Thamnus et piscis fui, inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras, etiam quaecunque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: Perinde contraria

aquae illa quae arida et exsucida; denique siccitatibus gaudent locustae, papiliunculi, chamaeleontes: item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas, vermiculos et maiorem piscium censum: spiritui vero contraria quae spirare non videntur, carentia pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas et hoc genus minutalia: item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum viventia carent haustu eius (res magis quam nomina noveris): item contraria lumini quae caeca in totum, vel solis tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. Ceterum si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis opponerem. Contendo enim ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita est et victus et instructus et sensus et affectus et concubitus et fetus; item ingenia, tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas, suos postremo et vitae modos et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla? Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem, immo et cadaverinam, immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecunque mensura,
quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus? Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adicio, si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecunque eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, Assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura vero potest esse communis. Suspice exemplum. Substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est. Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae, pariant naturalia earum, substantiva non pariant. Sic et si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima. Nam et tunc naturae similitudo notatur cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem
natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.

Etiam cum iudicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, iugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, proinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis, et hic dicam, si demutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur, et evacuabitur ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. Deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint. Aeque si perseveraverint in iudicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam digressam a corpore non refundi in animam universi, sed manere determinatam, Uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in corpore gesserit, - volo iudicii utique divini iustitiam, gravitatem, maiestatem, dignitatem recensere, si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo et liberalior in largiendo. Quid putas futuram animam homicidae? aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde iuguletur, quia et ipsa iugulaverit, perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit, perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis obiecerit eos quos in silvis et aviis trucidaverit. Si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solatii quam supplicii relatura est quod funus inter cocos pretiosissimos invenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus

splendidissimis Syllanis effertur, quod exsequias convivium patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et lupis, ut in hominis corpore tumulata et in suum genus regressa resurrexisse videatur, exsultans adversus humans iudicia, si ea experta est? Namque illa sicarium variis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, immo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae. Sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum; nihilominus iugulo ventreque confossis costisque transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. Inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur. Aliter denique non licet Nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant; certe nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur nuditate plectendis. Tanta eat apud homines homicidii vindicta quanta ipsa quae vindicatur natura. Quis non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio armatam contestatur, quae pro homine saeviendo religiosa est? Si ceterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula et vivicomburia et culleos et uncos et scopulos, cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclem sententiam pati? Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum publicorum ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur! Perinde qui integre morati commendaverint iudici vitam,
quaero praemia, sed potius invenio supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecunque restitui. Pavum se meminit Homerus Ennio somniante: sed poetis nec vigilantibus credam. Etsi pulcherrimus pavus et quo velit colore cultissimus: sed tacent pennae, sed displicet vox, et poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus. Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta quam caudae. Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel cycnis decora vox est, quod animal indues viro iusto Aeaco? quam bestiam integrae feminae Didoni? quam volucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur? Omnia famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, deminoratur illic ille cui ob merita vitae imagines, statuae et tituli, honores publici, privilegia rependuntur, cui curia, cui populus suffragiis immolat. O indicia divina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam saeculi citius evadant, isti, ut tardius eam capiant. Bene philosophi docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia vel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, gravius debeat credi in dispunctione vitae quam in administratione, quia nihil plenius quam quod extremius, nihil autem plenius quam quod divinius. Deus itaque indicabit plenius, quia extremius per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus. Et hoc semel, et in eum diem quem solus pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur, semper diem observans, dum semper ignorat, quotidie timens, quod quotidie sperat.

Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia erupit sub nomine haeretico quae humanas animas refingat in bestias. Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus, atque ita hac etiam metempsychosi sive metensomatosi repercussa illa rursus caederetur quae aliquid haereticis sumministravit. Nam et Simon Samarites in Actis Apostolorum redemptor spiritus sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua interitum frustra flevit, conversus ad veritatis expugnationem quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicuius, Helenen quandam Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro spiritu sancto. Et se quidem fingit summum patrem, illam vero iniectionem suam primam, qua iniecerat angelos et archangelos condere: huius eam propositi compotem exsilisse de patre et in inferiora desultasse, atque illic praevento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras patris artificis mundi huius; ab his compari inde animo retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur, et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus femininos volutatam

etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione sub titulo prostitisse Helenam viliorem. Hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an feminibus, exinde ad hominum respexerit salutem quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus, quibus, fallendis et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Iudaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter poetas et haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro infamem! Nisi quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille navibus de Troia, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni proelio extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem et vigilantius et audentius et diutius laboraverit.

Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. Quidni? cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam recorporari animas asseveraverit. Nulli enim vitam istam rato fieri nisi universis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed

opinione. Itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat. Scilicet facinora tributa sunt vitae. Ceterum totiens animam revocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem, detrusa identidem in carcerem corporis. Huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem, et primo quidem simpliciter intellegendam. Nam et ethnicus homo adversarius noster est, incedens in eadem via vitae communis. Ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum animi praestes iubet. Diligite enim inimicos vestros, inquit, et orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum iniuria provocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio, ex observatione comitante cum illo quoque moneris eam inire concordiam quae deputetur ex fidei conventione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis eius. Convenit inter vos de isto. Haec erit amicitia observatione sponsionis, ne quid eius postea resumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Ceterum apud Carpocratem si omnium facinorum debitrix anima est,
quis erit inimicus et adversarius eius intellegendus? credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae vitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam veritatis agnosci. Spero huiusmodi haereticos Heliae quoque invadere exemplum, tanquam in Ioanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam venit, et non cognoverunt eum, et alibi: Et si vultis audire, hic est Helias, qui venturus est. Numquid ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Ioannem: Tu es Helias? et non ex praedicatione divina: Et ecce mittam vobis Helian Thesbiten? Sed enim metempsychosis illorum revocatio est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae. Helias autem non ex decessione vitae, sed ex translatione venturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed quomodo Helias Ioannes? Habes angeli vocem: Et ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in carne. Hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alterum possunt ex dei voluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu.

In has quaestiones inde, opinor, excessimus quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum. Nunc

ordinem seq(??)entium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata parier cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatae marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. Utriusque autem substantiae indiscreta semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius, posterior enim Eva. Ita diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae portionem animam agnoscam. Ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina.

Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quamcumque illam rationem agitare sortita. Haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus, et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus, et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia divina angelos credimus. Ex eo igitur fetus in

utero homo a quo forma completa est. Nam et Mosei lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre vivendo cum matre plurimum communicat sortem. Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem nativitatis humanae. Ego ad deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. Sed et cum septimo mense nativitas plena est, facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est dei conditio, eo mense interdum producatur dei imago. Concessum est properare nativitati, et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. Societatem carnis atque animae iamdudum commendavimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. Perinde nunc et a nativitate defendimus, inp(??)mis quod simul crescunt, sed diversa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. Ceterum animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur; sed vis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli
totum quod natura est auri vel argenti. Dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. Tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiva, sed provocativa.

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere et varie per accidentia evadere pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura civilia abhinc agendis rebus attemperant, sed quod et haec de primordio ratio est. Si enim Adam et Eva ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur et communicat placitum, et intellegit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem

de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras culpas, et delinquendi non naturales, cum iam non ex instituto naturae, sed ex vitio. Ceterum proprie naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluvium geniturae supermensus est: Ecce dedi vobis omnia in escam tanquam olera foeni, prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. Auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis evigescat, postremo subtractis intercidat. Porro non solum proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in causam. Desiderabit igitur cibos anima, sibi quidem ex causa necessitatis, carni vero ex natura proprietatis. Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. Desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus, sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri possit quam domo fulta. Alioquin licebit animae dilapsa domo ex destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem, sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.

Quae omnia nativitus animae collata idem, qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam ianua nativitatis animas

aucupabundus, vel qua invitatus tota illa puerperii superstitione? Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda advocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione. Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus invenit. Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa quam ex institutionis disciplina. Ceterum, inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis intellegi volens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis: Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei, id est non erit sanctus.

Ita omnia anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix autem, quia immunda, respuens ignominiam suam et in carnem ex societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis adversus spiritum,

ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. Neque enim de proprie sapit quid aut sentit ad suadendam vel imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est, et ministerium non quale servus vel minor amicus, animati et homines, sed quale calix, vel quid aliud eiusmodi, corpus, non anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla proprietas hominis in choico, nec ita caro homo tanquam alia vis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia vitae. Caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus. Denique sensus delictorum etiam sine effectibus imputari solent animae. Qui viderit ad concupiscentiam, iam adulteravit in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde in operatione probitatis, iustitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? Sed ea per quam delinquitur convenitur ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia est in praesidem cum officia pulsantur. Plus caeditur qui iubet quando nec qui obsequitur excusatur.