De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo. Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale. Quod enim a deo est, non tam
extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum vacat occultata luce, aut qua datur radiat inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato, et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. Sic et divinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore, et conscientia dei in testimonium prodit, Deus bonus, et, Deus videt, et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano. Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, sed spiritus. O beatum conubium, si non admiserit adulterium!De morte iam superest; ut illic materiam ponat ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissolvitur, inquit, sensu caret, et quod sensu caret, nihil ad nos. Dissolvitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At illo ei dedit passionem cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur. Multo coactius Seneca, Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita
est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. Sed mortem quoque interimat qui et animam. A nobis ut de postuma vita et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex bis eum deputant causis quae praeter naturam haberi videntur. Stoici somnum resolutionem sensualis vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. Ego me nunquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam. Neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis refieitur quam fatigatur. Porro nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. Sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. Plus est quod etiam
sudor digestionis aestuantis est index. Denique concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. Perinde deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. Perit anima si minoratur. Superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. Animam enim ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis. Denique corpori cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis adulatur. Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putaverit citra naturam esse naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia aut nulla natura. Apud nos autem id poterit audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus quaeritur. Credimus enim, si quid est natura, rationale aliquod opus dei esse. Porro somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. Quodsi vitale, salutare, auxiliare somnus, nihil eiusmodi non rationale, nihil non naturale. Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari extra naturales cardines relegant. Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem somnum praeiudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. Omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur. Ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu. Quid, si et esum et potum do naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. Certe his a primordio naturae suae homo inbutus est. Si apud deum discas, ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem, ante dormiit quam laboravit, immo quam et edit, immo quam et profatus est, ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem. Inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. Si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius vera mater viventium figuraretur ecclesia. Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis iam mortis effingitur exemplar. Voluit enim deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate Platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum. Proponit igitur tibi corpus amica vi soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante vitam iacuit, et quale post vitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens: de Hermotimo sciemus. Et tamen interim somniat: unde tunc somnia? Nec quiescit nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis feriis soporis addicit. Probat se mobilem semper; terra, mari peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus corporis agitandi. Ita cum evigilaverit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni et ratio naturalis et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare, dum dormis.Ceterum de Hermotimo, anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore. Uxor hoc prodidit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt. Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit. Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non adit ob notam uxoris. Quorsum istud? Ut ne, quia facile est vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur. Genus fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel de ea valetudinis labe quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid vitii quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. Sed et Neronem Suetonius, et Thrasymedem Theopompus negant umquam somniasse, nisi vix Neronem in ultimo exitu post pavores suos. Quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium crederetur? Omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma continuam. Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod vigilanti potius accidere deberet si non somnium magis credi oporteret.
Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam ex promere, ut de accidentibus somni, sed non modicis iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio. Igitur cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno non quiescit, et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. Concipe gladiatorem sine armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur, certatur, sed vacua iactatio est Nihilominus tamen fieri videntur quae fieri tamen non videntur; actu enim fiunt, effectu vero non fiunt. Hanc vim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: Et misit deus ecstasin in Adam, et obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis animae accessit adversus quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. Denique et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum in nullo permoveremur, a vacuis scilicet imaginibus, si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem damnabimur quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc erit proprietas amentiae buius, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere, aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando sumus. Sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.
Ecce rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu quibus anima iactatur exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, Cum dens dederit, nullae longae morae eius quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus iudicavit, liberans a negotiis divinitatem et dissolvens ordinem rerum et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita et fortuita. Porro si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiori sententiam mendacio recitans agnoscit et verum. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae fluxisse somnio viderit Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat anulo, leo erat signum. Crediderat praeclusam genituram (opinor, quia leo semel pater est), Aristodemus vel Aristophon, coniectans immo nihil vacuum obsignari, filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae
tyrannidem Himeraea quaedam somniavit. Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit. Euphorion provulgavit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis huiusmodi somnia. Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Iulium Octavium tantum, et sibi ignotum Marcus Tullius iam et Augustum et civilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitellii commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori visione destituto tabernaculo evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Iovis. Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiamnunc, gerula iam sua inspexerat. Cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit. Neoptolemus tragoedus apud Rhoiteum Troiae sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius Rhodius, Hermippus, tota saeculi litteratura. Solum, si forte, ridebo qui se existimavit persuasurum quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles, ignosce ridenti. Ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Throphonii in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis quinione voluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici deum malunt providentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et aliter interpretandam. Nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuvando, dum per ea quae iuvant ab inquisitione verae divinitatis abducunt ex insinuatione falsae? Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica et interim libera est. Quo nemo dubitaverit domus quoque daemoniis patere, nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumvenire.Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis vana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. Nec mirum si eorum sunt imagines quorum et res. A deo autem, pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat, et maior paene vis hominum ex visionibus deum discunt. Sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia quae sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro
quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius visionis? Num ergo haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? Ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur.Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??) inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.
Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat.Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa, aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?
Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus,
id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas, audiat, contrectet, et credidit.Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aëris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aër et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur.
Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem. Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,
ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam diei nox.Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis. Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex. condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset. Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici
stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie, in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio evertatur.Sed quo deinde anima nuda et explosa devertet? Sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci buius explebimus, ne, quia varios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum sive causarum et ipsarum corporalium condicionum. Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi videtur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris; viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria quaque iniuriae causa vastantur in corpore, ad usque ultimam eversionem et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis
et domiciliis et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit saepe animam in ipso divortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae videt, quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. Procul dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens ab imagi nibus ad veritates. Tunc et enuntiat quae videt, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam devorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, evocatoris animarum, Mercurii poëtarum.Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aërem, apud Stoicos sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aërem stipent.
Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in aërem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis, aut in aëre cum Ario, aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres
suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique
enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit. Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent, si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur. Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata, et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat, et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum? Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?Aut optimum est hic retineri secundum aoros, aut pessimum secundum biaeothanatos, ut ipsis iam vocabulis utar quibus auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon et Dardanus
et Damigeron et Nectabis et Berenice. Publica iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas evocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatorem. Sic etiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt quemadmodum in illa deos (quidni? cum et dii mortui), aeque invocantur quidem aori et biaeothanati sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et iniuriam facere quas per vim et iniuriam saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae. Sed daemones operantur sub obtentu earum, et hi vel maxime qui in ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in huiusmodi impegerant exitus. Nam et suggessimus nullum paene hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant. Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat, interdum gladiatorem vel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbent. Et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumvenire temptavit, instantia divinae gratiae victus id quod in vero est invitus confitetur. Sic et in illa alia specie magiae, quae iam quiescentes animas evellere ab inferis creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operantior. Plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum illi exteriores oculos circumscribere cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones. Sed Mosei veritas mendacium devoravit. Multa utique et adversus apostolos Simon et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non fuit. Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie eiusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et credo quia mendacio possunt. Nec enim pythonico tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere, post deum mortuos consulente Saule. Absit alioquin ut animam cuiuslibet sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus ad evertendos, si fieri possit, electos. Dubitavit, si forte, tunc prophetam se dei adseverare, et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. Et ideo per quem visurum se credidit, vidit, quia per quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit vel Nymphodorus vel Herodotus, et Celtas apud virorum fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos et omnia quae videntur. Non enim quia videntur vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur. Nulli autem animae omnino inferos patere satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et divitis ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. Sed etsi quasdam revocavit in corpora dei virtus, in documenta iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et fallaciae somniorum et licentiae poëtarum. Atquin in resurrectionis exemplis, cum dei virtus sive per prophetas sive per Christum sive per apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili et satiata veritate praeiudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias iudices.Omnes ergo animae penes inferos, inquis? Velis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et divitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam opportune in clausula reddam. Cur enim non putes animam et puniri et foveri in inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? Quia salvum debet esse, inquis, in iudicio divino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum quia et carnis operienda est restitutio ut consortis operarum atque mercedum. Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? At enim animae nec in viventibus dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur?
Delibari putas iudicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari? Iam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid, amplius vis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione ludentem, an vitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis? Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile, ira, taedio, plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit? Mentior si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus solvit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt iuventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? Sed nec omnia opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur. Qui viderit ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Ergo vel propter hoc congruentissimum est animam, licet non expectata carne, puniri quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando invita, prior tamen tractat quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. In summa, cum carcerem illum, quem evangelium demonstrat, inferos intellegimus, et novissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime commendavit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere.