Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.

venit igitur qui ad reformandam et inluminandam eam venturus a deo praenuntiabatur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, inluminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur: non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine. Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in auro conversum Danaidis. Iovis ista sunt numina vestra.

Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam videtur habere, non nupserat.

Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur. Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes lo/gon, id est sermonem atque rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis adfirmat.