Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat,

vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur. Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei iudicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.

Dudum Iudaeis erat apud deum gratia ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum; unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo

praemonerentur. Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur.