Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nouimus, inquam, optime originem quoque ipsorum et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse uideantur. abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur; testatio est ipsa mutatio. sperauerat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio, sed [*]( 11] cf. I Tim. 1, 4. ) [*]( 1 putant F 2 ad aliam fort. 4 fidem om. P (add. R in mg. ex Htrsaugiensi) ostendere F 5 (recor)dabitur se Eng: dabitur te PMF 7 aliqua scripsi: alia PMF 8 fidei PM, filii F 9 genimina M (syll. ni 8 u. n tn. 1) NGR3, gemina PFR1 14 neque PM, nec F 16 utique astute sell. non omnes perdocent (= sie lehren vollstdndin) 17 omnia (ia ex es M) scimus MFGR3, omnes sumus PR* 18 armabimns scripsi: armauimus PMF 20 auspicamus (s in r) M 22 nouissimu* F originem optime M 25 sperauerat R, separauerat P (corr. R) MF )

181
alium ex martyrii praerogatiua loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi. ad expugnandam conuersus ueritatem et cuiusdam ueteris opinionis semen nactus colubro suo uiam delineauit. eam postmodum Ptolomaeus intrauit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa diuinitatis ut sensus et affectus (et) motus incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae feminae formam cotidie supparare sollemne est. quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid noui adstruxerint, reuelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem * sed diuersitatem. ideoque prospicimus seposita illos sollemni dissimulatione sua, [*]( 2 hautenticae JI, autenticae F abrupit. ut uulgo 3 accendi, ad uulgo 4 semen nactua Lat: semini nactus PMFRX, semini actu R3, semitam nactus Oehlerus 5 colubro suo scripsi (cf. 179, 7-14; acerbe autem suus cuique hic uindicatur coluber haeretico): colubroso PMF, colubrosum Eng, Colorbaso Lat (cf adu. omn. haer. c. 5), <aatu) colubroso Oehlerus declinauit Oehlerus Ptolomaeus scripsi: tholomaeus PMFy Ptolemaeus R uulgo 7 personales substantias R3, personale i-i F) substantia PMFB1 9 et add. Rig 13 anthiochiae PM: 14 regularum eius jR3, regolar eius P...łIRt, regulare ius F 15 se sualere = sich gefallig darstellen feminae, quod cum lupae, non cum formam coniungendum est, nescio an remouendum sit ut interpretamentum 16 supparare R3, superare PMFR1 formam supparare = ihr iujieres herausputzen quidni cum R3, quid iniquum PJIFRt 17 recenseant PJI, recenseat F 19 lacunam signaui: negant uel dissimulant desidero 20 illos scripsi: illa PMF )
182
plerosque diuidi (de) quibusdam articulis, etiam bona fide dicturos \'hoc ita non est\' et \'hoc aliter accipio\' et \'hoc non agnosco! uarietate enim innouata regularum facies habet etiam colores ignorantiarum.