Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Producam denique uelut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolomaei. extiterunt enim de schola ipsius discipuli super. magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent: Cogitationem et Voluntatem. una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem (et) Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. uoluntatis enim uis, ut quae effectum praestat cogitationi, uirilitatis obtinet censum.