Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Humana uero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis notae totum (in) interitum, quia omnis caro foenum. et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide inuenerit. iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur, — agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputari — qua census animalis nihil in Pleromatis palatium admittitur, nisi spiritale examen Valentini. illic itaque primo despoliabuntur homines ipsi, id est interiores, — [*](12-18] cf. Iren. I, 7, 1. 13] Es. 40. 6. 19] cf. Col. 3, 9. ) [*]( 1 alutacia scripsi (saccos altitacios intellego, cf. Iuuen. 14, 282): salutatia pjlBl, salutas F, aluearia R3 uulgo 2 confrequentetur (id est colligatur) PMFRl, confermentetnr RJ uulgo tunc igitur consummatio urgebit. imprimis fort. 3 medietatis R, meditatis PMF 4 transferetur PMFR1, translertur R3 uulgo post transferetur grauius dislinxi restitutam scripsi: restituta PMF Pleroniati scripsi: pleromatie PMFR1, pleromati et JB3 uulgo excipiet fort. 5 compacticins R3 (cf. Irenuei nv s* icavTtuv -(syov6xa): comparcinus PMFR1 et add. Eng 6 fient R, fiet PMF hoc Eng: hic PMF et sponsa add. Eng (cf. Irenaeum l. c.: xooxo slvat vufiecov xal v o p. v y v) 8 ex scaena scripsi: et cainan PMF, et scenam Oehlerus et demiurgns PM, demiurgus F 9 mntabit (setisu inlransitiuo) R3, mutauit PMFR1 10 sciens iam R3, scientiam PMFR1 11 maluisset FR, raaluissent PM 13 <in) interitum scripgi: interitum PMF, <interit) interitum Oehlerus 16 parenthesin indicauit Eng 17 census animalis nihil scripsi: census nihil animale PMF, census nihil animalis Eng 19 despoliabuntur scripsi: despoliantnr PMF )

208
despoliari autem est deponere animas, quibus induti uidebantur — easque demiurgo suo reddent, [quas ab eo auerterant] ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales, neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita inuisibiliter in Pleroma \' recipientur. furtim, si ita est. quid deinde? angelis distribuentur, satellitibus Soteris. in filios putas? non unus. sed in adparitores? ne istud quidem. sed in imagines? utinam uel hoc! in quid ergo, si non pudet dicere? in sponsas. tunc illi Sabinas raptas inter se de matrimoniis ludent. haec erit spiritalium merces, hoc praemium credendi. fabulae tales utiles, ut Marcus aut Gaius, in hac carne barbatus et in hac anima seuerus maritus pater auus proauus, certe quod sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo — tacendo iam dixi, et forsitan pariat aliquem Onesimum Aeonem. his nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, ille ignis arcanus erumpet et, uniuersam substantiam depopulatus. ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla iam fabula. sed ne ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. uerendum mihi est, ne Achamoth. quae se nec filio agnitam uoluit, insaniat, ne Theletus irascatur, ne Fortunata acerbetur. et tamen homo sum Demiurgi: illuc habeo deuertere post excessum, ubi omnino non nubitur, [*]( 14] cf. Phil. 10. ) [*]( 1 autem est R, est autem PMF 2 demiurgo = factori; suo scii. atiimarum quas ab eo auerterant seclusi 3 detentui M (m. 2) R, detenui PMF 5 recipientur R3, recipiuntur PMFR1 quid om. F 6 filios R3. filio PlJIFRI non unus scripsi: non unius F, non PMuulgo adpaiitores R3, adparatoris PMFRX 7 imagines R3, imaginis PMFR1 hoc. in quid R3, hoc, inquit PMFRa 8 ergo R3, erro PMFR1 pudet R3, putet PMFR1 sponsas R3, sponsa est PMFR1 9 inter se de matrimoniis (t <1 est dc coniugibus) PBiFRr, iure matrimonii R3 uulgo ludent scripsi: laudent PMFR*, plaudent R3, claudent Oehlons 11 et Gaius F in hac carne lun: in hanc carnem PMF in hac anima Iun: haec anima PJfFRl, haec omnia R3reliqui 13 nymphone RJ, symphone PMFR: 14 pariat scripsi: parias PMF Onesimum PMF, nouissimum Lnt. unum et tricesimum Oehleriis (in notis) 16 erumpet P, erumpit MF 21 Fortunata Pam: fortuna PMF 22 post excessam ubi scripsi: ubi post excessum PMF nubitur Rig: obnubitur PMF )
209
ubi superindui potius quam despoliari (habeo,) ubi, etsi despolior, sexui meo deputor, angelis non angelus, non angela. nemo mihi quicquam faciet, quem et tunc masculum inuenient.