Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et, quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum, quasi marem [terram]. ita omnem illi (masculi) honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalis scilicet census inualitudine spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur: ego deus, et absque me non est. certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. quomodo ergo solus sibi uidebatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore? [*]( 13-15] cf. Iren. 15,3. (in fine) 17-20] cf. Iren. I 5, 4. 19] Es. 45,5. ) [*](1 voEpoot; Eng: noeros PMF 4 aliquid add. Eng (Irenaeum secutus) 5 et fort. delendum meminerit F 6 discipulorum F 12 Valentinianorum quoque scripsi: ualentinianorum PMF se ipsam scripsi: se quoque istam MF, sibi quoque ista P 13 noluit ei notam scripsi: noluit et notam MF, noluit esse nota P postea quaeram cf. infra cap. 25 male hoc loco distinguuntur capita tenendum W, teneam dum M (deum corr. m. 2) P (deum corr. R), teneam deum F 15 quasi marem P (cf. Irenaei dpoEvixd>s), quasi matrem MF terram seclusi; ceterum Irenaeum secutus huc transposui haec uerba, quae in libr. mss. post et Matrem (14) leguntur 16masculi addidi 18 de animalis scilicet census inaalitudine scripsi: de animalibus scilicet censu inualitudinis PMF 20 non est scil. deus; ceterum ubi hic locus adfertur legitur: et alius absque (praeter) me non est 21 factitorem P (add. ta s. u. R) MF )
Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.
Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est. ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus etiam febricitasse.
Cum talia de deo uel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam nouimus, terra, — quasi non, etsi arida [*](1-8] cf. Iren. I 5, 4. 9-13] cf. Iren. I 5, 3 (in fine). 24-201. 15] cf. Iren. I 5, 5. ) [*]( 4 malitiarum R:J, militarium PMFB1 10 praesidet R3, praesident PMFR1 11 meditatem M 13 sua, magis uulgo conuenit PMFR1, communi R3 uulgo 14 editum PM, dictum F 15 qua = quia; refer ad utilissimis 17 indicem R3, iudicem PMFR1 24 diis PF, deis M 26 ei R3, si PMFR1 27 nos om. F terra Oelllfflls: terram PMF )
Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio Demiurgo sequestrauerat, ne hoc quidem gnaro. accipe industriam clandestinae prouidentiae huius. ad hoc enim et deposuerat et occultauerat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animam deriuaretur in choicum, atque ita, feturatum in corpore materiali uelut in utero et adultum illic, idoneum inueniretur suscipiendo quandoque [*](15] cf. Gen. 3, 21. 16-202, 8] cf. Iren. I 5, 6. ) [*]( 1 adhuc tunc cf. 25, 17: adhuc proxime lacunam signaui: paulo siue modico intercidit 2 superstite P, supersteti M, superstitL F succida fuerit scripsi: siccauerit PMF 4 audeo PMR1, audio F, haud queo R3 uulgo aestimare intellege: coniectura inuenire lacunam signaui: editum desidero (el. 200, 20-22) 7 constitisse R3, constituisse PMFR1 8 desidet R, desidea P (corr. R) MF itaque scripsi (cf. 184, 11): ita PMF II materialis R3, materiali PMFR1 13 duos. interim uulgo 17 achamotha PMF 18 quidem om. F 22 canalem R3, carnalem PMFR1 <per) animam fort., animae Eng (canalis animae = Luftrohre) anima deriuaret Oehlerus 24 sermoni J23, sermone PMFR1 )
Sic et exitum singulis diuidunt: materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum uocant, indubitatum interitum: animali uero, quem et dextrum appellant, dubitatum euentum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti et iliac debito, qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem, ut erudiri cum eo et exerceri in conuersationibus possit. indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, [in salutem scilicet animalis] alia adhuc compositione monstruosum. uolunt illum prosicias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus, ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem uero a Demiurgo, quem mox induerit Christum: ceterum corporalem, ex animali substantia sed miro et [*](9-203, 4] cf. Iren. I 6, 1. ) [*]( 1 anima F dum Eng: cum PMF 2 commisit Iun flatui eius acripsi (συγxατασπαρείς τψ μφυσήματι αύτού) ep.cuo): flatu iesus PMFRt, flatu R3. flatu ipsius Iun 3 corpori sc. Adam 5 hominis (spiritalis) censum scripsi: hominis ** censum M, hominis incensum PF, hominis censum Ruulgo 7 arches PM, archas F carne PMFB1, carnem R* uulgo, carnalem Kim 8 materia(lem)> scripsi: materia PMF quadruplum R3,.. quadruplum M. in quadruplum PFR1 12 nutanti R3, nuncianti PMFR1 13 qua Jf. quam PMFR1 15 possit Pam: potuit PMF 17 praesentatum F in salutem scilicet animalis seclusi: explicant in hoc. 18 animalis. alia adhuc compositione monstruosum uolant uulgo alia om. F 19 prosicias FM* (s. u. a m. 2), prospicias PDiRI, prospicientias GR3 induisse R3, inuidisse PMFR1 saluti R3, saluti . M. salutis PFM1 20 susceperit Rz, susceperis PMFR1 21 a Demiurgo quem mox scripsi: quem mox a demiurgo PMF 22 substantia PMF, substantiain Ruulgo )
Nunc reddo de Christo, in quem tanta licentia legum inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum, filium naturalem eundemque animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per uirginem, non ex uirgine editum, quia delatus in uirginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit, per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam sed uiam passus. super hunc itaque Christum deuolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarratiua et illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inadprehensibilis. denique cum ad prehensiones uenitur, discessit ab illo, in cognitione [*]( 7-204, 6J cf. Iren. I 7, 2. ) [*]( 1 causa interim Eng: causam ui PM, causam in F, causa ideo Oehlerus 2 contractui M (del. r m. 2) 3 subiaceret R3, subiacent PMFJt1 4 alii MF, aliis Puulgo egenti scripsi: egentibus PMF 5 salutem u MF, salute Puulgo 6 expectant M (corr. m. 2) GR3, expertant F, excipiant P 7 tanta licentia R3, tanti licentiam PMFR1 8 quantum F 11 eundemque scripsi (ifciov Dlόv, aXXa xa: tj!DXtXÓV): denique PMF 12 prophetis R3, profertis PMF 20 spiritali R3, spiritalis FRl, apirita PM 21 animali MR, animalis PF Demiurgiana fort. sine enarratiua M (corr. m. 2) P (corr. m. 1) F 24 ad prehensiones scripsi: adprehensiones PM, prehensiones F, <ad> adprehensiones Buulgo )
Interea Demiurgus omnium adhuc nescius, aut si aliquid et ipse per prophetas contionabatur, ne huius quidem operis sui intellegens — diuidunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, (in) semen, in Demiurgum — ubi aduentum Soteris accepit, propere et ouanter accurrit cum omnibus suis uiribus — centurio de euangelio — et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. ita exinde securus dispensationem mundi huius, uel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto te(mpore) oportuerit * insequitur.
Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam diuidunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae. moralibus quoque differentiis tripertita, Cain et Abel (et) [*](7-16] cf. Iren. I 7, 4. 9-10] cf. Iren. I 7, 3 (in fine). 18-20.), 14] cf. Iren. I 7, 5. ) [*]( 3 delineationem R uulgo 4 qui PMFB1, qui ad R3 formando scripsi: formandum PMFRI, formandam R3 5 imagines urgent R3, imagine surgent PJIFRI 7 aut si scripsi: ut si PMF, etsi Gel 8 contionabatur scripsi: contionabitur PMF 9 prophetiale R3, prophetiare PMFR1, prophetiarum fort. 10 <in) semen R3, semen PMFJi1 11 suis uiribus PM, uiribus F, uiribus suis R uulgo 13 dicit F 15 tempore Rz, te PMFRI 16 lacunam signaui: consummare intercidisse puto: xsXEsstv xr(v xata tov *co(i.ov olxovojjitav 18 disserant Ra, iusserat PMFR1 19 professi R3, profecti PMFRX inunitam Pltf, unitatem F 22 moralibus R, morabilius MF, morabilis P (corr. R) tripertita scripsi: tripertitae PMF <et) Seth R3, sed PMFRt )
Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant nec ulla disciplinae munia obseruant, martyrii quoque eludentes necessitatem qua uolunt interpretatione. hanc enim regulam [*]( I 15—16] cf. Iren. I 7, 3. 21-206, 2] cf. Iren. I 6, 2. ) [*]( 1 hos addidi fontes F, fo.tes M, romtes P (corr. R) 2 sententiae PMFR1 (iudicialiв dei intellege), substantiae Eng 8 quam Eng: quos PMF de Iun: in PMF 9 censui R, sensui PMF 11 natura (a ex ae m. 1) P 13 iacitur scripsi: iactu PMF eruditus PMFP1, eruditu RPuulgo <quem> supra diximus, fide scripsi (supra diximus, quod in mss. post prouehitur inuenitur, huc transposui): fides PMF (ad rem cf. 202, 13-15; eruditus intellege igitur sensu actiuo) 14 pronehitnr, (at) supra diximus R2 uulgo animaeque PF, animae quae M 15 praeuerterant Eng: praeuertant PMFR1, praeuertunt M3 16 eorum PR* enim MF, ergo Puulgo 17 cOIlsueuerat, quae uulgo 18 natnrificatae PMF (c/. supra l. 8: iam non naturam sed indulgentiam): maturificatae Iun 20 omnimodo M )
Superest de consummatione et dispensatione mercedis. ubi Achamoth totam massam seminis sui presserit, dein colligere in horreum coeperit, [uel] tum ad molas delatum [*]( 9-16] cf. Iren. I 6, 4. 17-207, 10] cf. Iren. I 7, 1. ) [*]( 4 norimus PMFR1, amoribus R3 uulgo Theletum scripsi: philetum PMFR\\ Theleti R2 uulgo quia norimus Theletum intellege: quia secundum leges naturae orti sumus; per ironiam alluditur ad Sophiam sine masculq matrem cf.188, 8-11, (Eng) deputamur R3, deputatur P.i.lIFRl, deputatum M (m. 2) 5 mater illorum id est Achamoth, magis uidelicet digna, quae abortui deputetur uae si R3, quasi PMFR1 6 aliquo R3, aliquot PMR1, aliquod F obtorpuerimus R, obtortuerimus MF. obtortueribus P (corr. R) 9 de F, et de PMuulgo 10 blandiente 223, blandiuntur PMFR1 11 profecit R3, proficit PJIFRl 12 gratia edicitur Oehlerus: gratiae dicitur PMF 14 feminae R3, semini PMFR1 adhaerendi scripsi: adhaerendum PMFR1, adhaerendo R3 uulgo 19 ubi subito PMFR1 maaaam PMFR1, messem R3 uulgo presserit PMF (premere = ausdrescheti, cf. uina, mella pretnere), messerit Eng, perfecerit Oehlerus 20 uel seclusi tum scripsi: cum PMF )
Humana uero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis notae totum (in) interitum, quia omnis caro foenum. et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide inuenerit. iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur, — agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputari — qua census animalis nihil in Pleromatis palatium admittitur, nisi spiritale examen Valentini. illic itaque primo despoliabuntur homines ipsi, id est interiores, — [*](12-18] cf. Iren. I, 7, 1. 13] Es. 40. 6. 19] cf. Col. 3, 9. ) [*]( 1 alutacia scripsi (saccos altitacios intellego, cf. Iuuen. 14, 282): salutatia pjlBl, salutas F, aluearia R3 uulgo 2 confrequentetur (id est colligatur) PMFRl, confermentetnr RJ uulgo tunc igitur consummatio urgebit. imprimis fort. 3 medietatis R, meditatis PMF 4 transferetur PMFR1, translertur R3 uulgo post transferetur grauius dislinxi restitutam scripsi: restituta PMF Pleroniati scripsi: pleromatie PMFR1, pleromati et JB3 uulgo excipiet fort. 5 compacticins R3 (cf. Irenuei nv s* icavTtuv -(syov6xa): comparcinus PMFR1 et add. Eng 6 fient R, fiet PMF hoc Eng: hic PMF et sponsa add. Eng (cf. Irenaeum l. c.: xooxo slvat vufiecov xal v o p. v y v) 8 ex scaena scripsi: et cainan PMF, et scenam Oehlerus et demiurgns PM, demiurgus F 9 mntabit (setisu inlransitiuo) R3, mutauit PMFR1 10 sciens iam R3, scientiam PMFR1 11 maluisset FR, raaluissent PM 13 <in) interitum scripgi: interitum PMF, <interit) interitum Oehlerus 16 parenthesin indicauit Eng 17 census animalis nihil scripsi: census nihil animale PMF, census nihil animalis Eng 19 despoliabuntur scripsi: despoliantnr PMF )
Producam denique uelut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolomaei. extiterunt enim de schola ipsius discipuli super. magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent: Cogitationem et Voluntatem. una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem (et) Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. uoluntatis enim uis, ut quae effectum praestat cogitationi, uirilitatis obtinet censum.
Pudiciores alii, honorem diuinitatis recordati, ut etiam unius coniugis dedecus ab eo auellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse \'hoc deum\', non \'hic deus\' neutro genere pronuntiant. alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella. [*]( 1] cf. II Cor. 5, 4. 2. 9-14] cf. Iren. I 12, 1. SJ cf. Matth. 10. 24. ) [*]( 1 potius JJ3, potuit PMFR1 habeo addidi 2 angelis non angelus, non angela, id est inter angelos nec angelus nec angela putabor 3 mihi om. F et tunc PMF, nec tunc Oehlerus 8 tholomaei PMF 9 bythio PMF 11 facillime prolatum PMFR1, facillimo prolatu R3 uuigo 12 secundum coniugium Fng (Irenaeus: xata GuiuYaav): primum coningium PMF Monogenem et R3, monogenes PMFR1 imaginem Jl3, imagines PMFR1 14 marem monogenem. uoluntatis om. F uoluntatis R3, uoluntas PMR1 uis, ut quae R3, uisa utique PMFRX 15 uirilitatis scripsi: ueritatia PMFRl, maris R:J uulgo 17 coniugis, PM. coniugiis F, coniugii Pam 18 ut Iun deum JR3, dominum PMFR1 19 pronuntiant FR3, pronuntient PJIRl 20 Hermaphroditum R, herma par oditum PMF 21 existimet R, existiment PMF ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 14 )
Sunt, qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes, ex tetrade quidem et ipsam sed aliis nominibus deriuatam. primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Inuisibili quarto et octauo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat. ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam peruerse proferuntur?
Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt. \'cum,\' inquiunt, \'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia uero protulit, hoc Veritas appellata est. cum semetipsum uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.\' sonuit Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium pusillum.
Accipe alia ingenia, cicuri iam anima, insignioris apud eos magistri, qui ex pontificali sua auctoritate in hunc modum [*](1-8] cf. Iren. I 11, 5. 16-22] cf. Iren. I 12, 3. ) [*]( 1 sunt, qui JR3, sunt, inquit, qui PMFIt1 3 sed Pam: sed et PMF 4 secundo FR, secundum PM 6 Archen—loco om. F 14 Gemonios R3. gemonio PMFM1 15 ex Propatore et scripsi (secutus Irenaeum): et ei parte PMFRex patre et R:i uulgo excusam Eng: ex causa PJfjR1, ei causam F, exclusam R3 16 rerum PMFR1, eius R3 \'Uulgo 18 nero PJJ[FRI, uera R3 unlgo hoc Eng: hinc PMF 19 hoc Eng: hicPMF 20 tunc cum protulit fort. 21 parenthesin indicauit Eng 23 pusillnni R3, non pusillum P MFR omnino pusillum Oehlerus 24 cicuri iam anima scrijm: cicurianiana PMF, cicuria [inania] Eng, circulatoria Oehlerus 25 ex R3, et PMFR1 )
Humanior iam Secundus, ut breuior, ogdoadem in duas tetradas diuidens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras, tantum quod desultricem et defectricem illam uirtutem non uult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus t de substantia ueniant
De ipso iam domino Iesu quanta diuersitas scinditur! hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt; illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt, unde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli; isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque Filium Hominis auite pronuntiatum; alii (a) Christo et Spiritu Sancto, constabiliendae uniuersitati prouisis, confictum et inde paternae appellationis heredem. sunt, qui Filium Hominis (non) [*]( 1-9] cf. Iren. I 11, 3. 11-15] cf. Iren. I 11, 2. 17-212, 2] cf. Iren. I 12, 4. ) [*]( 2 et add. R3 5 proferentes R3, praeferentes PMFR1 6 Monada add. R3 (ex Irenaeo) consubstantiua R3, cum substantia PMIR1 7 Unionem scripsi: unio PMF 8 Singularitas add. R* (ex Irenaeo) Aeonum R3, eorum PMFR1 9 et Singularitas PMFRl, Singularitas R* uulgo 10 et suum seclusi (dittographia ortum uidetur ex eo quod sequitur unum est): est summa Oehlerus quaqua scripsi: quamquam PMF 12 tenebras; tantum Oehlerus 15 ueniant PMF, uenientibus Pam; non aequor, quia nec ex Irenaeo hic deficiente nec ex interprete nec ex Epiphanio emendandi rationem accipio 19 unde scripsi: inde PMF tituli Oehlerus: occuli PMFR1, flosculi R3 21 auite PMF i= nach dem GrojJvater), aiunt Rig alii a R3, alii PMFR1 22 inde JCcripsi: in se PMFR\\ iure R2 uulgo 23 non addidi ) [*]( 14* )