Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et, quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum, quasi marem [terram]. ita omnem illi (masculi) honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalis scilicet census inualitudine spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur: ego deus, et absque me non est. certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. quomodo ergo solus sibi uidebatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore? [*]( 13-15] cf. Iren. 15,3. (in fine) 17-20] cf. Iren. I 5, 4. 19] Es. 45,5. ) [*](1 voEpoot; Eng: noeros PMF 4 aliquid add. Eng (Irenaeum secutus) 5 et fort. delendum meminerit F 6 discipulorum F 12 Valentinianorum quoque scripsi: ualentinianorum PMF se ipsam scripsi: se quoque istam MF, sibi quoque ista P 13 noluit ei notam scripsi: noluit et notam MF, noluit esse nota P postea quaeram cf. infra cap. 25 male hoc loco distinguuntur capita tenendum W, teneam dum M (deum corr. m. 2) P (deum corr. R), teneam deum F 15 quasi marem P (cf. Irenaei dpoEvixd>s), quasi matrem MF terram seclusi; ceterum Irenaeum secutus huc transposui haec uerba, quae in libr. mss. post et Matrem (14) leguntur 16masculi addidi 18 de animalis scilicet census inaalitudine scripsi: de animalibus scilicet censu inualitudinis PMF 20 non est scil. deus; ceterum ubi hic locus adfertur legitur: et alius absque (praeter) me non est 21 factitorem P (add. ta s. u. R) MF )