Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque iungente: estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae. aut si nos propterea insipientes, quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices, quia sapientes? nocentissimi autem qui non - simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. et tamen malim meam partem meliori sumi uitio, si forte: praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Solomonis. deinde infantes [*](15] Matth. 10, 16. 21] cf. Sap. 1. 1. ) [*]( 2 parenthesin indicaui liberalitate fort., celeritate Eng 3 succidere Rig: succedere PMF Eleusinia Rig: eleusiniana PMF Valentiniani Rig 4 lenocinio scripsi: lenocinia PMF magna scripsi: magno PMF 6 substiliter PM 7 subostendas FR, subostentas PM (corr. m. 1) 8 certes fatua simplicitate scripsi: certe statuam simplicitatem PMFR1, certes tuam simplicitatem R3, certes fatuam simplicitatem Rig 9 suam caedem scripsi: sua caede PMF 14 deficere cogatur R3, defigere cogitur PMFR1 20 meam PMF, in eam R, eam Oehlrrus uitio, si forte: praestat Eng: uitio, si forte praestat uulgo 22 spectatur Eng: expectat PMF, expectatur Oehlerus, spectat Rig quaerentes Pam 23 Salomonis R uulgo )

179
testimonium Christi *** [sanguine litauerunt. pueros uocem qui crucem clamant? nec pueri erant nec infantes, id est simplices non erant.] repuerescere nos et apostolus iubens secundum dominum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus simu(s, seme)l dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi. in summa: columba demonstrare Christum solita est, serpens uero temptare; illa est a primordio diuinae pacis praeco, ille a primordio diuinae imaginis praedo. ita facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere prudentia sola. [concutere potius et prodere].