Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit. sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. fere enim paria et consubstantiua in alterutrum ualere societas naturae negauit. eo animo se unum ad animale conuertit, prolatis Soteris disciplinis. et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgum et Regem uniuersorum, quae post illum. ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et uelut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem mouebatur. denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dextram commendant, Patrem nuncupent, materialium uero, quas ad laeuam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in uniuersitatem.