Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Abhinc Achamoth, expedita tandem de malis omnibus, ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata — pudet, sed aliter exprimere non est — quodammodo subsuriit intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit spiritali imaginem ipsam, quam ui laetantis (et) ex laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. peperit denique, et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum [*](14-21] cf. Iren. I 4, 5 (in fine). 22-198, 6] cf. Iren. I 5, 1. ) [*]( 1 fractiferum F 2 xupts yatps Pam: quirie chaere PMF dicens. opinor. susceptam scripsi: hic, opinor, susceptam PMF 3 conformat Lat: confirmat ltfF, atque confirmat om. P agnitionis iam <fonna) fort. (cf. 1.93, 4. 5; 204, 4, 5). 5 quam F (rf. 41, 10), qui PM, quae R uulgo 6 usu uiriosa PM, uisu ossa uiri F 7 aliter distinxi: seorsum in materiae corporalem paraturam commutans uulgo 8 passione indita uulgo habilitate atque natura scripsi: habilitatem atque naturam PMF 9 possent scripsi: posset PMF 11 de uitiis R, diuitiis PMF 14 achamota PMF 17 ipsa om. F 18 pudet (n ex e) M aubsuriit Rig: substruit PMFRl, subauit R3 intra (se> Lat 20 ui scripsi: uis PMF laetantis R, laetantes PMF <et\'> ex scripsi: ex PMF, et R uulgo )

197
materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conuersione, tertium spiritale, quod ex imaginatione.