Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia, plurimum ex apostatis ueritatis, et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae offucium est. confusio praedicatur, dum religio adseueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. idcirco et aditum prius cruciant [diutius initiant] quam consignant, . cum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere uideantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur iam silentii officium. adtente custoditur quod tarde inuenitur. ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae simulacrum membri uirilis reuelatur. sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et conuicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae [*](2 INCIP ADVERSVS VALENTINIANOS PM, Incipit liber eiusdem Q. Septimii Florentis Tertulliani aduersus Valentinianos F 7 offucium Scal: officium PMF 8 adseueratur PMF, adaeruatur Iun 10 diutius initiant secl. Eng 11 epoptaa ante Scal: et portas ante PM, et portas F epoptas seil. futuros ante = antea 13 uideantur PMF, uidentur Scal quantum F 15 tota (alterum) FRig: tot PM suspiria Rl, suspiriae P (corr. R) MF, siparia R3 epoptarum Scal: portarum PMF 17 intellege; sed allegorica dispositio, praetendens naturae uenerandum nomen, sacrilegium patrocinio coactae figurae obscurat. 18 obseraat F 19 falsi Rig ) [*]( XX XXVII. Tert. III. ) [*]( 12 )