Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum. Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest, inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra iam in libero, ubi deus non erat?
Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium. Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non
noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset, si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat, nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere, quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius. Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum,
qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit. Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, - vel ne cogeretur desertores suos supplicare.