Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum.

Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud. Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed
nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem.

Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et

Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian
vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?