Nunc de Christo. facis patrem. stultissime, qui nec [*](15] Ioh. 3, 6. 18] cf. Luc. 1, 35. 20] cf. I Tim. 2, 5. ) [*]( 1 enim ecripsi: autem PMF 4 sitiens P, sitiens iñs (= lesus) J/F 5 est seclust 6 electrum Pili, electvi F, ut electrum<ex auro et «rgenti»^. fort., nisi omnino spurium est 9 aut Urs: ut PMF 13 distincte FR, distinctae PM 20 eum scripgi: etiam PMF (cf. de res. carit. c. 63 init., 24 quasi-spiritus om. F 26 miro quodam casu uerus ordo uerborum hic turbatus est: uerba nunc de Christo (cf. supra l. 1). quae in libris num. infra 283, 7 post patrem crederes leguntur, necessario huc erant transferenda. pro eis hic leguntur: itaque Christum, nec ipsa suo loco. hiulm auterti sententia est infra 283, 4 ubi praebent libri mss.: quam calciatus, accidens nomini res. quae desunt: itaque Christus ob eam rem illuc inserui )
283
ipsam uim inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus et non appellatio potius; unctus enim significatur. unctus autem non magis nomen est quam uestitus, quam calciatus. itaque Christus accidens nomini res. an tu, si ex aliquo argumento uestitus quoque uocaretur Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque legum filium dei diceres, uestitum uero patrem crederes? si pater Christus est, pater unctus est, et utique ab alio. aut si a semetipso, proba. sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum: conuenerunt enim uniuersi in ista ciuitate aduersus sanctum filium tuum (Iesum,) quem unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus. ita et filium dei legum contestati sunt et filium a patre unctum. ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre unctus est, non pater, qui filium unxit. sic et Petrus: firmissime itaque cognoscat omnis domus Israhel, quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc legum, quem uos crucifixistis, Iohannes autem etiam mendacem notat eum, qui negauerit Iesum esse Christum, contra de deo natum omnem, qui crediderit Iesum esse Christum. propter quod et hortatur, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius Iesu Christo. sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum nostrum legum Christum. cum ad Romanos scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per hominem, sed per legum Christum et deum patrem. et habes
[*]( 10] Act. 4, 27. 15] Act. 2, 33. 18] cf. I Ioh. 2, 22. 19] cf. I loh. 5, 1; 4, 2. 21] I Ioh. 3, 23. 22] I loh. 1, 3. 24] cf. Rom. 1, 8. 26] cf. Gal. 1,1. ) [*]( 1 est om. F 2 unctus enim R3, enim nnctus PMFB1 4 calciatus PMF, calceatus Ruulgo an Urs: at PMF 10 ecclesiae om. P I add. R ex Htrsuugiensi) 11 Iesum add. Pam 14 Iesus idem MF, dominus idem P (in mg. Iesus idem add. R ex Hirsaugiemi) 16 dominum et M, deum et P (corr. RI, deum F 25 per-Chrietum om. F (add. in mg. Ubrarius ipse) ) 284
(per) totum instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant et duos proponunt deum patrem et dominum nostrum Iesum Christum, filium patris, et legum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine dei filium. nam exinde, [eo iure] quo utrumque nomen unius est, id est dei filii. etiam alterum sine altero eiusdem est. et siue Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus, quia Iesus unctus est, siue solummodo Christus, idem est et Iesus, quia unctus est Iesus. quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est. alterum accidens, quod ab unctione conuenit, dum tamen Christus filius sit. non pater. postremo: quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi. si Christi nomen patri adscribat! si enim Christus pater deus est, qui dicit: ascendo ad patrem meum et patrem ues. trum et deum meum et deum uestrum, utique alium patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est. alius est, qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum. et si adstiterunt reges terrae et archontes congregati sunt in unum aduersus (dominum et aduersus) Christum ipsius, alius erit dominus, contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. et si haec dicit dominus domino meo Christo. alius erit dominus, qui loquitur ad patrem Christum. et cum apostolus scribit: uti deus domini nostri Iesu Christi
[*]( 14] Ioh. 20, 17. 17J Am. 4, 13. 18] Ps. 2, 2. 22] Ps. 109, 1. 24] Eph. 1, 17. ) [*]( 1 <per> totum instrumentum gcripsi: totum instrumentum PMFB tota instrumenta RIIWZ,qo 2 deum patrem PMFH3, deum et patrem MxOehlerus 4 altero FM, a teruni MP (corr. H u tn o sec. Hirsaflgiensem) eo iure seclmi: iuxta exinde enim ferri nequit (exinde, qtiO Teriulliano sollemne est) quo PM, quoque F 5 filii Urs: filius PMF 7 quia Iesus R3, quia Iesus Christus PMFR1 8 Christus, idem est et JR3, deest et PMFR1 11 Christus om. F 14 patrem PM. ad patrem F 15 et deum meum PM (cf. 277, 1), et ad deum meum F 16 deum om. F 20 dominum et aduersus addidi 23 Christum scripsi: Christi PMF ) 285
det uobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu charismatum spiritalium largitor. certe, ne per omnia euagemur, qui suscitauit Christum suscitaturus [est] et m.ortalia corpora nostra tamquam alius erit suscitator quam pater, mortuus et [pater] suscitatus, si Christus, qui est mortuus, pater est.
Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum, filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo, inquis, et nos eadem ratione (patrem mortuum) dicentes qua uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex lege in filium competit, - quia ch ris tus pro nobis maledictio factus est, non pater - [Christum] in patrem conuertentes in patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum [*]( 3] Rom. 8, 11. 10] cf. I Cor. 15, 3. 17] ib. 24] Gal. 3, 13. cf. Deut. 21, 23. ) [*]( 4 est seclusi tamquam PMF, iamque Rig 5 pater seclusi 6 pater est PM, pater F 9 non om. F 10 adiecit R, adicit PMF 13 Christo Ieau PM, Iesu Christo F 14 cum PMF, sicut Urs, ut Oehlerus 15 qua P, quae MF 16 qua P, quasi MF 17 dicendo denique PM, denique dicendo F 19 <patrem mortuum) dicentes Urs: dicentes PMF reliqui praeter Rig. 20 uos filium P, nos filium M, nos filii F 21 dicimus om. F at tamen scripsi: at cum PMFR1, atquin R3 uulgo 23 maledictionem scripsi: maledictio P.1VFRI, maledictione R* uulgo 25 Christum seclusi: in Christuni patrem Eng )
286
non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemauit. sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita (de) quo non capit. blasphemia est, si dicatur. ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam blasphemiam in patrem ueriti, diminui eam hoc modo sperant, — concedentes iam patrem et filium duos esse — si filius quidem patitur, pater uero compatitur. stulti et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis. nihil ei uel timore tuo praestas. times dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem (in)coDlpassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione, qua deus est. sed quomodo, si filius passus est, non compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam et fluuius si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluuii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluuio, dum non in fonte patitur, sed in fluuio, non fons patitur, sed fluuius, qui ex fonte est. ita et spiritus dei, ut pati possit in filio, quia non in patre pateretur, sed in filio, pater passus non uideretur. sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus est in
[*]( 3 <de> quo scrtpsi: quod PMF 5 scilicet Othlerus: sicut PMF. sic enim Urs 7 quidem Urs: si quidem PMF, sic quidem Oehlertus 10 uel timore tuo scripsi: ueluti morituro MF, ueluti mortuo p, uel hoc timore tuo Urs 11 incompassibilis R3, compassibilis PMFR1 13 si filius passus est. non scripsi: filius passus est, si non PMF 16 de fonte om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 18 sit quae Rig: sitiue PMF 20 ut pati (ut concessiue intellegendum) scripsi: qui pati PMFRt, <et> qui pati R3G, quod pati Oehlerus possit PMF, posset Urs quia <tamen) non Urs 22 si quid <passus,) passus est Oehlerus passus est in filio. <aliud) quidem erat, ut etc. Oehlerus, passus eat, iri filio quidem <passus est, in quo) erat et pater, cum filius Rig, passus est, <pasens est> in filio. <in filio) quidem erat ut pater, cum filius Eng, — ex uerbis nihil spiritum dei passum suo nomine et ex eis quae infra leguntur: non ipse tamen (scil. spirituS) patiens, sed pati posse praestans hoc ) 287
filio t quidem erat, ut pater cum filio pateretur in carne. t quia hoc retractatus. nec quisquam negabit, quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.
Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam: (quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti\'? ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? sed haec uox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei, propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui sic filium reliquit, dum hominem eius tradidit in mortem. hoc et apostolus sensit scribens: si pater filio non pepercit. hoc et Esaias prior pronuntiauit: et dominus eum tradidit pro delictis nostris. sic reliquit, dum non parcit, sic reliquit, dum tradit. ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique posuit et statim obiit; spiritu enim manente in carne caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit [*]( 9] Matth. 27, 46. 16] Rom. 8, 32. 17] Es. 58, 6. 20] cf. Luc. 23, 46.. ) [*](diccre ueUe auctorem perspieuum est: spiritus non suo nomine, id est ipse, in filio passus est, sed passa est in filio caro, quae quidem ut pati posset eguit spiritu adiutore. tnde uelim restituere: quia, si quid passam est in filio, quid est? erat, ut pater cum filio pateretur, in carne. 2 qui hoc retractatur? (= in dubium uocatur) fort.: quia hoc retractatus M (ns in 11 corr. m. 1) PF, quia hoc retractatum G Oehle- non rus nec (alt. loco) F, et PM 3 possumus PF, possumus M (non add. m. 1) nisi MF, si P 6 perges scripsi: pergene PMFB1, pergas S3 uulgo 8 habes R3, habet PMFB1 9 derelinquisti M 15 reliquit PM, dereliquit FR 19 parcit R3, parcet PMFR1 tradit R3. tradet PMFRI )
288
filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas, filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae. hic sedet ad dexteram patris, non pater ad suam. hunc uidit Stephanus, cum lapidaretur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et uenturus est rursus super nubes caeli talis, qualis et ascendit. hic interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum. tertium nomen diuinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oikonomiae interpretatorem. , si quis sermones nouae prophetiae eius admiserit et deductorem omnis ueritatis, quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum.\'
Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere. ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum, qiud enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus euangelii, quae est substantia noui testamenti statuens legem et prophetas usque ad lohannem, si non exinde pater et filius et spiritus sanctus, tres crediti, unum deum sistunt? sic deus? uoluit nouare sacramentum, ut noue unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis Domi nibus et personis cognosceretur, qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. uiderint igitur acti christi, qui negant patrem et filium. negant enim patrem. dum eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt. auferendo quae [*]( 2] cf. Ioh. 3, 13. Eph. 4, 9. 3] cf. Marc. 16, 19. 4] cf. Act. 7, 55. 5] cf. Ps. 109, 1. 7] cf. Act. 1, 11. Luc. 21, 27. 11] ef. Ioh. 16, 18. ) [*]( 3 inferiora fort. (cf. de an. c. 55) 4 uidit scripsi: uidet PMF 18. pidaretur PMF, lapidatur Urs 5 seseurum (Q ex us a m. I) M 10 oixovofJLta? uulgo 11 deductorem Gel: deductoris PMF 15 ri annumerare F 16 quid fort. 19 spiritus ;scssps M (corr. m. 1) spiritua sanctus F, spiritus P )
289
sunt qui uero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo. nos credimus testimonio dei, quo testatus est de filio suo: qui filium non habet, nec uitam habet. non habet autem filium qui eum alium quam filium credit.
[*]( 1] I Ioh. 4, 15. 3] cf. I Ioh. 5, 10. 4] I Ioh. 5, 12. ) [*]( 3 nos JtF, non PM testimonio MF, testimonium P 5 ADVERSVS PBAXEAN EXPLICIT PM, Explicit aduersus Prazean F ) [*]( xxxxvn. Tert. III. ) [*]( 19 )