Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus, quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per [*]( 1] Es. 50, 4. 3] Ioh. 12, 50. 7] Ioh. 13, 1. 3. 15J Ioh. 13, 81. 18] Ioh. 13, 32. 23] loh. 14, 5. 24] Ioh. 14, 6-7. ) [*](1 parentheainindicaui 3 sermonem-quaeseripsi: sermonem, quemPMF 4 loquor. sicut uulgo 6 nouerat R3, nominat PFM (in mg. m. 2 ut meminit) R1 9 exisBe Urs: esse PMF 16 in illo PM, in caelo F 17 carne. in qua et(si) scripsi: carne, in qua et PMF (intellege: quamquam Iesus et ante glorificatus erat, tamen de futura sua glorificatione loquitur) 18 Iesas Iun: Iesum PMF et deus PM, deus F 19 glorificabit Iun: glorificauit PMF 20 quem om. R3 reliqui praeter Oehlerum 21 glorificaturus erat addidi: glorificauit add. Urs 22 erant plane qui PM, erant tibi plane quippe qui F quoniam PM, quomodo F 23 domine enim inquit Gel, domino enim inquit PMF, domine, inquit Oehlervs ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 18 )
274
me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris, nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se) — hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae, et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\' me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit; et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem
[*]( 4] Ioh. 14, 8. 6] Ioh. 14, 9. 15] Matth. 17, 5. Ioh. 12, 28. 23] Ioh. 14, 9. 24] Iob. 10, 30. 25] Ioh. 16. 28. 26] Ioh. 14, 6. 27] Ioh. 6, 44. 28] Matth. 11, 27. loh. 5, 21. 29] Ioh. 14, 7. ) [*]( 2 sed Gel: sed et PMF 7 se add. Eng: ego olim rescribendum putabam: quasi) quem dicit cognosci \'<6(\') 12 et nouae Christum dei scripsi: Christum dei et nouae PMF 16 a discipulis PM, diacipulis F 22 tempore non agnosci MF, non agnosci tempore Puulgo 2o ego om. F 28 mihi pater PM, pater mihi F ) 275
cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat, per quem pater et uideretur in factis et audiretur in uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante, quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet. et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo subicit: non credis, quia ego in patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non credis, quia ego in patre et pater in me, propterea potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur. igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater
[*]( 5] Exod. 33, 20. 9] Iob. 14, 9. 10] Ioh. 14, 10. 13] ib. :?2-23] ib. 27] ib. 28] Ioh. 14, 11. 29] ib. ) [*]( 2 in uerbis om. F 7 uirtutis fort. 10 credis PMF, creditis Pam in me <est) Pam 11 credis PMF, creditis Pam 13 se scilicet JS3, sic scilicet PMFR1 16 se existimari MF, existimari se Puulgo 20 ut om. F haberetur. et uulgo 22 quae ego FR, quae PM ) [*]( 18) ) 276
in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu uidebatur.
Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius. quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit. sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti? et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum, tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum. uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum [*]( 6] cf. Ioh. 14, 16. 9] Ioh. 16, 14. 12] Ioh. 10, 30. 14-15] cf. Ioh. 15, 1. 17] cf. Ioh. 17, 11. 18] Matth. 27, 46. 19] Luc. 23, 46. 28] Ioh. 20, 17. ) [*]( 5 in fine Eng perseuerat Lat: perseuerant PMF, defendit Eng, uerba quae in fine euangelii pro subiecto accipiens 6 pater seclusi distinguitur PMF, distinguuntur Urs 14 uitem scripsi (c/. Ioh. 15, 1): uiee PMF 15 uti quem Leopoldtts: utique PMF, et quem Iun 16 agnosci sdl. inuenies 18 est PMF, esset Urs 20 deuictae PlJf, deuicta F gloriam R3, gloria PMFR1 25 quibus scripsi: quia PMF, quin Urs, qui se Eng se add. Urs )
277
et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque clausula euangelii propter quid consignat haec scripta, nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.
Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat, secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset, scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret: (deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut [*]( 4] Ioh. 20, 31. 16J Luc. 1, 35. ) [*]( 1 et deum meum PM (cf. 284, 15), deum meum FR 8 Iesum R5, in Iesum PMFR1 10 decurrisse F 14 nunc scripsi: non PMF (de) natiuitate Pam: natiuitate PMF 15 eum R3, enim PMFR1 16 adnuntiali scripsi: adnuntiari PMF determinate Eng (defendeml adnuntiari) 17 in te om. F 18 uocabitur sanctum F 20 spiritus dei stisp. Eng i non probans quam indicaui lacunam) lacunam signaui: ut et spiritus dei deus est intercidisse puto 21 iilis scripsi: illos PM} illo F inicere PM, uincere F quod-uerebatur om. F 24 etsi spiritum dei Eng, nihil praeterea desiderans lacunam signaui: deus capit dici supplenda censto: deus addidit TJrs 26 erit (isaam. 1) M sicut MF, sic P )
278
enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur. carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus. quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est. quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus. his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus
[*]( 1] lob, 1, 14. 24] Luc. 2,49. 25] Matth. 4,3. 6. 26] Marc. 1.24. d. Luc. 4, 34. ) [*]( 1 factus PM, factum F 8 dei scripsi: deus PMF 9 tamen P, enim MF 10 ipse scripai: ipsa PMF cuius est PM, cuius F 13 non om. F quodsi Urs: quod PMF dei, tamquam uulgo 15 qua ex Lat: quia ex PMF quae PMF, qua Urs quae et substantioa res est seclusi: explicant haec quae breuius dicta sunt in uersu antecedenti: substantiua res (cf. infra l.17 quia nec substantiua res est) substantiua PM, substantia F 16 totius, multo Urs: totius. multo reliqui 17 quia R3, qui PMFR1 18 (ut) et scripsi: et PMF 20 et uirtus F, uirtua PM ipse susp. Eng 23 hoc se R3, si hoc se P]Į[PR: ) 279
qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem: confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.
Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique enim obducti distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii, per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes [*]( 1] cf. Luc. 10, 21. cf. Luc. 9,20—21 (Matth. 16,16—17). 2] cf. Luc. 10, 21. 3] Luc. 10, 21; Matth. 11,25. 4] cf. Luc. 10, 22; Matth. 11,27. 51 cf. Matth. 10,32-83; Luc. 12,8-9. 6] cf. Matth. 21,33-41; Marc. 12, 1-9;Luc. 20, 9-16. 8] cf.Matth. 24, 36; Marc. 13,32. 9] cf. Luc. 22,29; 10] cf. Matth. 26,53. 12] cf.Luc. 23,46. 13] cr. Luc. 24,49. 14] cf. Mattb. 28,19, ) [*](1 ad uerba ChriBtum-negat cf. quae adnotaui infra ad l. 5 2 agnitum P:łl, cognitum F exultans F, insultana PM uulgo 4 sapientibus, hic fort. hic quoque cf. 278, 23 et in istis euangeliis 5 adfirmans fort. patris PM, patri F nescio an huc sint inserenda quae supra l. 1 leguntur, hoc modo: et patris filium Christum se dei a Petro agnitum non negat, confessurus confessurus MF, confessurum P uulgo negaturus MF, negaturum Puulgo 9 soli PM, sibi F 17 manifestis PM, manifestatis F congredi Pill, aggredi FB uulgo 19 (de) distinctione Oehlerus 23 dicentes MF, discentes P uulgo )
280
filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/ inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, [et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus. ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini.
[*]( 12] Luc. 1, 35. 17J Matth. 1, 23. 19] Luc. 1, 35. 21] Ps. 86, 5. ) [*]( 5 <alius) pater R3, pater P]łfFBl 7 uerba duos facere Ieaum et Christum, quae in libr. mss. paulo supra post didicerunt comparent, huc transtuli (cf. I p. 350, 3) * 8 praetractatis MF, retractatis P (corr. R ex HiTsaugiensi) 10 ipse scripsi: ipsae PMF 13 itaque seclusi 17 et pariundum seclusi 24 dum sermo in carne scripsi: sermo in carne dum PMF, natus est: igitur sermo in carne. tum Eng 26 in carnem scripsi: in carne PMF an indutus carnem RF, om. ltIP (add. haec in mg. R ex Hirsaugiensi) 28 ut aeternum PM, in aetemum F ) 281
omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus — sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro] caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque. sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum. ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in. sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et [sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum. ?<sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,
[*]( 18] Ps. 86, 5. 24—26] Bom. 1, 3-1, ) [*]( 2 non om. F 4 aeternum P (corr. R in aeuum ex Hirsaugimsi) •> transfigurari Urs: configurari PMF 6 fit PMR1, sit FR3 9 erit Frs: erat PMF 10 mixtura PM, ei mixtura F 11 id est spiritus (Jfn. F 13 parenthesin indicaui 14 caro seclusi 15 non am. F qui Crs: quia PMF 16 dam add. Eng 19 et aedificauit PMR1, aedificauit FR3uulgo 20 cam deum et hominem seclusi: ex u. 17 irrepsisse uide- (ur 27 sermo seclusi: sermo <dei,> dei filius Eng ) 282
— de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit. esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione. aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum est caro est et quod de spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\' aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.