Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque, subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam, [fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium [*]( 2] Es. 44, 24. 9] Prou, 8, 27. 10] Es. 40, 13. 12] cf. Prou. 8, 30. 14] cf. I Cor. 1, 24. 15] cf. I Cor. 2, 11. 19] cf. Ioh. 1, 3. 20] Pb. 32, 6. ) [*]( 1 (si) qui scripsi: qui PMFRI, quin JB3 uulgo, qui = quomodo intellegit Eng Loc dictum scil. quod modo attigit auctor 260, 29. 6 aut ab aliq ua erlrinsecus (uirtute uolunt) ad opera mundi fort. (Achamoth intellego Valentinianorum, cf. adu. Val. cap. 25), ad alia, quae extrinsecus sunt opera mundi Eng 10 illi. et R, illi <simul.> et Pam, illi? et Oehlerus et Esaias dixit Eng: et si dixit PMF, et si dixit (apostolus) Urs 11 fuit secl. Eng: fuit PM, non fuit F, ait Drs 12 aderat. in uulgo 14 Christus seclusi 18 sed et PM, sed F 20 nisi PM, nisi enim FR uulgo 21 spiritu (oris) eius Urs (sed cf. cap. 7) omnia uirtus PM. omnes uirtutes FBuulgo 22 dei, ipse erit scripsi: ipse erit dei PMF )

262
extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans. sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit. idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus) non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus, qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, [*]( 1] cf. Es. 44, 24. 2] Es. 45, 25. 26. 5] Luc. 9, 35; Matth. 3. 17. 9J Es. 44, 24. 10] cf. Ps. 32, 6. 13J Es. 41. 4. 14J Ioh. 1, 1. ) [*]( 1 qua a R, qua PM, qua de F 10 sunt. quia uulgo 12 qui scripsi: quia PMF 16 primus addidi 19 saluus PMFRt, salua JS3 uulgo 20 habet Urs 23 etiam coniunge cum in scriptura, nisi forte rescribendum est: iam et 24 scandalizarentur F, scandalizentur PM reddidimus scripsi: reddimus PMF 25 non dii scripsi: dii non PMF )
263
quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat.

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant, et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt. regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in pauciora.

Aspice itaque, quanta praescribant tibi etiam in euangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. et in primis ipsa statim praefatio Iohannis euangelizatoris demonstrat, quid retro fuerit qui caro fieri habebat: in principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a [*](7] Es. 45, 5. 9] Ioh. 10, 30. 10] Ioh. 14, 9. Ioh. 14, 11. 23J lob. 1, 1-3. ) [*]( 3 eoram om. F 5 quae om. F 6 saluo M, salua PF statu scripai: sonatu F, sonitu PM 10 uidit PM (corr. i in e m. 2), uidet F 12 cedere JR3. credere PMFR1 13 est hoc F 14 inuenire Iun: inueniti PMF reliqui 16 ab initio PM, semper ab initio F 17 pluribus. etin addidi 18 pauciora Urs: paucioribus PMF utique et in paucioribus . tecludi uult Eng, improbans quae supra addidi 23 erat uerbum P {erasit R et superscripsit sermo) )

264
principio, alius apud quem fuit, alius sermo dei, alius deus, — licet et sermo deus, sed qua dei filius, non qua pater — alius per quem omnia, alius a quo omnia. alium autem quomodo dicamus, saepe iam edidimus: quo alium dicamus necesse est non eundem, — (non eundem) autem non quasi separatum —: dispositione alium, non diuisione. hic ergo caro factus est, non ipse, cuius erat sermo. huius gloria uisa est tamquam unici a patre, non tamquam patris. hic unicus sinum patris disseruit. non sinum suum pater. praecedit enim: deum nemo uidit umquam. idem et agnus dei ab Iohanne designatur, non ipse, cuius est dictus. certe filius dei semper, sed non ipse, cuius est filius. hoc eum Nathanahel statim sensit, sicut et alibi Petrus: tu es filius dei. hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaheli quidem respondens: quia dixi: uide te sub ficu, ideo credis, Petrum uero beatum adfirmans, cui non caro neque sanguis reuelasset quod [et patrem] senserat, sed pater qui in caelis est. quo dicto utriusque personae constituit distinctionem: et filii in terris, quem Petrus agnouerat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro reuelauerat quod [Petrus I agnouerat [dei filium Christum]. cum in templo introiit, aedem patris appellat, ut filius. cum ad Nicodemum dicit: ita, inquit, dilexit deus mundum, [*]( 7] cf. Ioh. 1, 14. 8] cf. Ioh. 1, 18. 9] Ioh. 1, 18. 10] cf. Ioh. 1, 29. 12] Ioh. 1, 49. 13] Matth. 16, 16. 14] Ioh. 1, 50. 15] cf. Matth. 16, 17. 20] cf. Ioh. 2, 16. 22] Ioh. 3, 16. ) [*]( 1 alius sermo dei, alius deus scripsi: alium sermonem dei alium dominum (deum Iun) PMF 2 sermo deus scripsi: deus sermo PMF 3 alius scripsi (bis): alium PMF 4 dicamus (loco priore) Rig: praedicamus PM (a in e corr. m. 2) F 5 (non eundem) autem Oehlerus: parenthesin indicaui ego 6 caro factus est PM, factus est caro FB uulgo 8 unicus Eng: unius PMF, unus Pam sinum om. F 10 idem et agnus Urs: inde et si agnus PMF reliqui 11 dictus scripsi (scil. agnus; dictus est = dicitur cf. 237, 6 et 278,8): dilectus PMF 12 eum PMFB1, enim B2GN 14 Nathanaeli Gel: nathanahel PMF 15 dixi R3, dixit PMFBl 16 et . patrem seciwst: reuelasset, — quod et patrem senserat — sed Eng, dqeradens quae infra l. 20 seclusi 20 Fetrus seclusi dei filium Christum seclusi 21 templo PMFB1, templum B3 uulgo 22 inquit om. Pam )
265
ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat, sed habeat uitam sempiternam. et rursus: non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluus sit mundus per eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei. Iohannes autem, cum interrogaret qui de Iesu, cur tingeret: pater, inquit, diligit filium et omnia tradidit in manu eius; qui credit in filium, habet uitam aeternam; qui non credit in filio dei, non uidebit deum, sed ira dei manebit super eum. quem uero Samaritidi ostendit? si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstrauit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. exinde discipulis: meum est, inquit, ut faciam uoluntatem eius, qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos de paralytici sanitate: pater meus usque modo operatur, et ego operor. pater et ego filius dicit. denique propter hoc magis Iudaei illum interficere uolebant, non tantum quod solueret sabbatum, sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. tunc ergo dicebat ad eos: nihil filius facere potest a semetipso, nisi uideat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius facit. pater enim diligit filium et omnia demonstrat illi, quae ille facit, et maiora istis opera [*](3] Ioh. 3, 17—18. 8] Ioh. 8, 85-36. 12] cf. Ioh. 4, 25-26. 15] Ioh. 4, 34. 17] Ioh. 5, 17. 18] Ioh. 5, 18. 22] Ioh. 5, 19-27. ) [*]( 2 crediderit RF, credidit (corr. R sec. ffirsaugiensem) M 7 cum interrogaret qui de Iesu cur tingeret scripsi (cf. Ioh. 3, 26): cum interrogaretur quid de Iesu contingeret PMF, cum interrogaretur quid de Iesu, cam tingeret Eng 8 diligit Pam (cf. cap. 16): dilexit PMF 9 credit Pam: credidit PMF 10 credit Pam: credidit PMF 12 nero om. F 15 (cibus) meus est fort. (cf. de ieiun. c. 15) 20 tantum R3, tamen PMFR1 quod (prius) om. F 23 uiderit Pam 25 demonstrat scripsi: demonstrauit PMF quae.-demonstrabit illi om. MP (sed in mg. haec ex Uirsaugiensi addidit R) facit R, fecit F istis Pam: ista Jo\' Hirsaugiensis teste Bhenano )
266
demonstrabit illi, u t uos mirem ini. qu omodo enim (pater) suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. qui non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. amen, amen dico uobis. quod qui audit sermonem (meum) et credit ei, qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet. sed transit de morte in uitam. amen dico uobis, quod ueniet hora, qua mortui audient uocem filii dei, et cum audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit uitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet, sicut et filius dei per spiritum eius. adhuc adicit: ego autem habeo maius quam Iohannis testimonium; opera enim. quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. subiungens autem: neque uocem eius audistis umquam neque formam eius uidistis, confirmat retro non patrem. sed filium fuisse qui uidebatur et audiebatur. denique dicit: ego ueni in patris mei nomine, et non me recepistis. adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine. interrogantibus autem quid facere debeant respondit: ut credatis in eum, quem deus misit. panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret [*]( 15] roh. 5, 36-37. 20J Ioh. 5, 37. 23] Ioh. 5, 43. 26] Ioh. 6, 29. 27] cf. Ioh. 6, 32. ) [*]( 1 demonstrabit scripsi: demonstrauit FHirsaugiensis pater addidi (cf. c. 24) 2 uiuificat PM, uiuificabit F 7 sermonem <meum) Enrj: sermonem F, sermones PMR1, sermones <meos) fipuulgo 8 uenit Cm 9 transit = transiit de uita uel morte in uitam F 11 qui audierint Lat 13 habere om. F in a semet ipso F 14 quia PMF, qua Gei 17 illa et ipsa F 22 dicit PM, dicebat F 24 < et) omnipotentis Urs )
267
de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se uenire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed ut patris faceret uoluntatem; uoluntatem autem patris esse, uti qui uiderit filium et crediderit in eum, uitam et resurrectionem consequatur: neminem porro ad se uenire posse, nisi quem pater adducat; omnem (autem,) qui a patre audisset et didicisset, uenire ad se, non quasi patrem aliquis uiderit adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem. per quem docti fiant, at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis offert, si uelint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? quo discedimus? uerba uitae habes, et nos credimus, quod tu sis Christus. patrem illum esse an patris? [Christum].

Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit, unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem [*]( 1—3] cf. lob. 6, 37—88. 3-5] cf. Ioh. 6, 40. 5] cf. Ioh. 6, 44. 6J cf. lob. 6, 45. 7] Ioh. 6, 46. 11] loh. 6, 68—69. 14] cf. Ioh. h, 20. 16] Ioh. 7, 28. 21] Ioh. 7, 33. 23] Ioh. 8, 16. ) [*]( 6 autem addidi 10 quid PM, et quid F 11 discedimus PMF, discedemus Pam 13 Christum seclusi, est interpretamentum uocis illum 16 meque scitis scripsi (xdjis otBotxs): neque me scitis PMF me ex ueque, ut uid.), atque me scitis Iura, neque nescitis Oehlerus 22 negat PM, negatur F, negans Oehlerus (in notis) 23 parenthesin indicalli )

268
subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit, uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem, sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit (pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est, et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent: ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis, et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni. [*]( 1] Ioh. 8, 18. 4] cf. Deut. 17, 6. cf. Ioh. 8, 19. 6] cf. ib. 9] Ioh. 8, 26. 12] cf. Ioh. 8, 27. 13] Hier. 1, 9. 15] Es. 50. 4. 17] Ioh. 8, 28. 22] Ioh. 8, 38. 24] Ioh. 8, 40. 25] Ioh. 8, 42. ) [*]( 5 pater om. F 6 ignotos PM, esse ignotos F ignotos, quod, si scripsi: ignotos. quodsi uulgo 8 indiuiduitatem FR, indiuinitate P (corr. iii M (corr. m. 1) 10 uerba qui me-in mundum, quae in libris mss. paulo supra l. 9 post potest legttntur, huc transposui 13 patris om. F 15mihi datF 18 memetipso PM, me ipso F 19 pater addidi mecum est. et hoc uulgo 21 eum uellent om. F 22 meum—patrem om. F 24 ueritatem om. P (add. R in mg. ex HirsaugientJi) )
269
- et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:) ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum; at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor, inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius, [*](4] Ioh. 8, 49. 5] Ioh. 8, 54-55. 10] Ioh. 8, 56. 13] Ioh. 9, 35. 14] ef. Ioh. 9, 36-37. 16] cf. Ioh. 10, 15. cf. Ioh. 10, 17. 18] cf. Ioh. 10, 24. 21] loh. 10, 25. 25] cf. Ioh. 10, 27-28. 26] Ioh. 10, 29. 30. ) [*]( 1 separamoa PM (s in r m. 1) Bl, eeparaui F, separantur IPuulgo 2 enim scripsi: antem PMF 3 et addidi 10 et scripsi: at PMF. ac Patrl 11 laetatus PM, locutus F 12 caelum P (corr. R) 16 esse «diierat M, esse om. F 19 dei 2?3, deus PMFJR1 25 lacunam signaui: subiungens desidero 26 pater enim quod mihi dedit maius est omnibus PM, pater enim qui maior est omnibus mihi dedit F Oehlerus inquit addidi )
270
est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant primo <ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in nouissimo \'sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est, tunc, quod (unum sumus\', non (unus sumus\' (dicit.) si enim dixisset: \'unus sumus\', potuisset adiuuare sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur, et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens. non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est: ego dixi, uos dii estis, **« et non potest solui scriptura, quem pater sanctificauit et misit in mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit: filius dei sum? si non facio opera patris mei. nolite credere; si uero facio et mihi credere non uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus [*]( 12] loh. 10, 30. 13] cf. Ioh. 10, 32-33. 16] Ioh. 10, 30. 18] Ioh. 10, 34-38. ) [*]( 5 tunc MF, tum Puulgo 6 dicit addidi unus Rig: quod unus PMF 8 generis unum Eng: generis, unum uulgo 12 obsequitur. unum uulgo 13 adeo = adhuc, ut uidetur, nisi rescribendum est: ad ea se om. P (add. J2 ex Hirsaugierun) 17 qua-oetendens subiunge uerbo inquit 18 ipsum deum <patrem) fort. 19 lacunam signaui: desiderantur uerba euangelii: et illos deos nominauit lex, ad quos sermo dei factus est, quae hoc loco propter antithesin insequmttm: quem pater sanctificauit deesse uix possunt 21 dixerit Iun: dixerat PMF, dixi Pam 25 erat XJrs )
271
unum esse patrem (et filium.) adeo totum hoc perseuerabat inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur.

Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, — scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos [*]( 4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28. 14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28. ) [*]( 1 et filium add. TJrs 4 Martha Pam: maria PMF eum (8. u. a m. 1) M 9 <sed> propter Lat 10 quod PM, quia F 14 <et> filius Rig patris MP (add. mei R ex Hirsaugiemi), patris mei F pareMthtsin indicaui: uox. ecce uulgo 15 ex abundanti Lat 16 respondet P, respondit MF filio contestatur-isto seclusi, ut quae et uerborum xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem contestaturus Oehlerus 18 isto Pltl, in isto F 19 Praxea R. praxean PMF 22 potestate, filiumque scripsi: potestate. filium quoque PMF 23 oikonomia PMF, otxovo|ua uulgo 24 quo R3, quod PMFR1 caelis. quo uulgo 25 quo PM, quod F )

272
erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit, qui me misit, — quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi [*](1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28. 15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49. ) [*]( 1 caelis, cum uulgo 2 ubique. hanc uulgo suam om. F pater mihi thronus minorauit F, pater. minorauit PM reliqui: quas indicaui lacunas sic uelim expleri: <in caelo, inquit) mihi thronus. <(hinc e:) minorauit 4 demittendo Urs: dimittendo PMFreliqui 8 aut FR3, autem PMR1 ad filium R3, ad filium si autem pater PMFR1 9 terra. -apud om. P (add. R in mg. ex Hirsaugienst) 10 pater scrijm: filius PMF postularet Urs: postulet PMF 11 si add. R, om. PMF filius erat pater et si pater erat (l. 12) secludi uult Eng 12 filius addidi 13 diceremus—diuisoa om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 14 erat PM, erit F 15 tunc Frs: nunc PMF 16 ista uox PM, uox ista F 17 et filium FR, filium PM 20 parenthesin induauit Eng 21 me conspicit MF, conspicit PRl, conspicit me R3 uulgo )
273
mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem-quae ego loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si) glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta.

Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus, quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per [*]( 1] Es. 50, 4. 3] Ioh. 12, 50. 7] Ioh. 13, 1. 3. 15J Ioh. 13, 81. 18] Ioh. 13, 32. 23] loh. 14, 5. 24] Ioh. 14, 6-7. ) [*](1 parentheainindicaui 3 sermonem-quaeseripsi: sermonem, quemPMF 4 loquor. sicut uulgo 6 nouerat R3, nominat PFM (in mg. m. 2 ut meminit) R1 9 exisBe Urs: esse PMF 16 in illo PM, in caelo F 17 carne. in qua et(si) scripsi: carne, in qua et PMF (intellege: quamquam Iesus et ante glorificatus erat, tamen de futura sua glorificatione loquitur) 18 Iesas Iun: Iesum PMF et deus PM, deus F 19 glorificabit Iun: glorificauit PMF 20 quem om. R3 reliqui praeter Oehlerum 21 glorificaturus erat addidi: glorificauit add. Urs 22 erant plane qui PM, erant tibi plane quippe qui F quoniam PM, quomodo F 23 domine enim inquit Gel, domino enim inquit PMF, domine, inquit Oehlervs ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 18 )

274
me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris, nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se) — hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae, et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\' me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit; et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem [*]( 4] Ioh. 14, 8. 6] Ioh. 14, 9. 15] Matth. 17, 5. Ioh. 12, 28. 23] Ioh. 14, 9. 24] Iob. 10, 30. 25] Ioh. 16. 28. 26] Ioh. 14, 6. 27] Ioh. 6, 44. 28] Matth. 11, 27. loh. 5, 21. 29] Ioh. 14, 7. ) [*]( 2 sed Gel: sed et PMF 7 se add. Eng: ego olim rescribendum putabam: quasi) quem dicit cognosci \'<6(\') 12 et nouae Christum dei scripsi: Christum dei et nouae PMF 16 a discipulis PM, diacipulis F 22 tempore non agnosci MF, non agnosci tempore Puulgo 2o ego om. F 28 mihi pater PM, pater mihi F )
275
cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat, per quem pater et uideretur in factis et audiretur in uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante, quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet. et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo subicit: non credis, quia ego in patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non credis, quia ego in patre et pater in me, propterea potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur. igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater [*]( 5] Exod. 33, 20. 9] Iob. 14, 9. 10] Ioh. 14, 10. 13] ib. :?2-23] ib. 27] ib. 28] Ioh. 14, 11. 29] ib. ) [*]( 2 in uerbis om. F 7 uirtutis fort. 10 credis PMF, creditis Pam in me <est) Pam 11 credis PMF, creditis Pam 13 se scilicet JS3, sic scilicet PMFR1 16 se existimari MF, existimari se Puulgo 20 ut om. F haberetur. et uulgo 22 quae ego FR, quae PM ) [*]( 18) )
276
in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu uidebatur.

Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius. quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit. sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti? et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum, tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum. uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum [*]( 6] cf. Ioh. 14, 16. 9] Ioh. 16, 14. 12] Ioh. 10, 30. 14-15] cf. Ioh. 15, 1. 17] cf. Ioh. 17, 11. 18] Matth. 27, 46. 19] Luc. 23, 46. 28] Ioh. 20, 17. ) [*]( 5 in fine Eng perseuerat Lat: perseuerant PMF, defendit Eng, uerba quae in fine euangelii pro subiecto accipiens 6 pater seclusi distinguitur PMF, distinguuntur Urs 14 uitem scripsi (c/. Ioh. 15, 1): uiee PMF 15 uti quem Leopoldtts: utique PMF, et quem Iun 16 agnosci sdl. inuenies 18 est PMF, esset Urs 20 deuictae PlJf, deuicta F gloriam R3, gloria PMFR1 25 quibus scripsi: quia PMF, quin Urs, qui se Eng se add. Urs )

277
et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque clausula euangelii propter quid consignat haec scripta, nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.

Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat, secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset, scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret: (deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut [*]( 4] Ioh. 20, 31. 16J Luc. 1, 35. ) [*]( 1 et deum meum PM (cf. 284, 15), deum meum FR 8 Iesum R5, in Iesum PMFR1 10 decurrisse F 14 nunc scripsi: non PMF (de) natiuitate Pam: natiuitate PMF 15 eum R3, enim PMFR1 16 adnuntiali scripsi: adnuntiari PMF determinate Eng (defendeml adnuntiari) 17 in te om. F 18 uocabitur sanctum F 20 spiritus dei stisp. Eng i non probans quam indicaui lacunam) lacunam signaui: ut et spiritus dei deus est intercidisse puto 21 iilis scripsi: illos PM} illo F inicere PM, uincere F quod-uerebatur om. F 24 etsi spiritum dei Eng, nihil praeterea desiderans lacunam signaui: deus capit dici supplenda censto: deus addidit TJrs 26 erit (isaam. 1) M sicut MF, sic P )

278
enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur. carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus. quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est. quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus. his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus [*]( 1] lob, 1, 14. 24] Luc. 2,49. 25] Matth. 4,3. 6. 26] Marc. 1.24. d. Luc. 4, 34. ) [*]( 1 factus PM, factum F 8 dei scripsi: deus PMF 9 tamen P, enim MF 10 ipse scripai: ipsa PMF cuius est PM, cuius F 13 non om. F quodsi Urs: quod PMF dei, tamquam uulgo 15 qua ex Lat: quia ex PMF quae PMF, qua Urs quae et substantioa res est seclusi: explicant haec quae breuius dicta sunt in uersu antecedenti: substantiua res (cf. infra l.17 quia nec substantiua res est) substantiua PM, substantia F 16 totius, multo Urs: totius. multo reliqui 17 quia R3, qui PMFR1 18 (ut) et scripsi: et PMF 20 et uirtus F, uirtua PM ipse susp. Eng 23 hoc se R3, si hoc se P]Į[PR: )
279
qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem: confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.

Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique enim obducti distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii, per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes [*]( 1] cf. Luc. 10, 21. cf. Luc. 9,20—21 (Matth. 16,16—17). 2] cf. Luc. 10, 21. 3] Luc. 10, 21; Matth. 11,25. 4] cf. Luc. 10, 22; Matth. 11,27. 51 cf. Matth. 10,32-83; Luc. 12,8-9. 6] cf. Matth. 21,33-41; Marc. 12, 1-9;Luc. 20, 9-16. 8] cf.Matth. 24, 36; Marc. 13,32. 9] cf. Luc. 22,29; 10] cf. Matth. 26,53. 12] cf.Luc. 23,46. 13] cr. Luc. 24,49. 14] cf. Mattb. 28,19, ) [*](1 ad uerba ChriBtum-negat cf. quae adnotaui infra ad l. 5 2 agnitum P:łl, cognitum F exultans F, insultana PM uulgo 4 sapientibus, hic fort. hic quoque cf. 278, 23 et in istis euangeliis 5 adfirmans fort. patris PM, patri F nescio an huc sint inserenda quae supra l. 1 leguntur, hoc modo: et patris filium Christum se dei a Petro agnitum non negat, confessurus confessurus MF, confessurum P uulgo negaturus MF, negaturum Puulgo 9 soli PM, sibi F 17 manifestis PM, manifestatis F congredi Pill, aggredi FB uulgo 19 (de) distinctione Oehlerus 23 dicentes MF, discentes P uulgo )

280
filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/ inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, [et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus. ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini. [*]( 12] Luc. 1, 35. 17J Matth. 1, 23. 19] Luc. 1, 35. 21] Ps. 86, 5. ) [*]( 5 <alius) pater R3, pater P]łfFBl 7 uerba duos facere Ieaum et Christum, quae in libr. mss. paulo supra post didicerunt comparent, huc transtuli (cf. I p. 350, 3) * 8 praetractatis MF, retractatis P (corr. R ex HiTsaugiensi) 10 ipse scripsi: ipsae PMF 13 itaque seclusi 17 et pariundum seclusi 24 dum sermo in carne scripsi: sermo in carne dum PMF, natus est: igitur sermo in carne. tum Eng 26 in carnem scripsi: in carne PMF an indutus carnem RF, om. ltIP (add. haec in mg. R ex Hirsaugiensi) 28 ut aeternum PM, in aetemum F )
281
omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus — sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro] caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque. sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum. ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in. sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et [sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum. ?<sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum, [*]( 18] Ps. 86, 5. 24—26] Bom. 1, 3-1, ) [*]( 2 non om. F 4 aeternum P (corr. R in aeuum ex Hirsaugimsi) •> transfigurari Urs: configurari PMF 6 fit PMR1, sit FR3 9 erit Frs: erat PMF 10 mixtura PM, ei mixtura F 11 id est spiritus (Jfn. F 13 parenthesin indicaui 14 caro seclusi 15 non am. F qui Crs: quia PMF 16 dam add. Eng 19 et aedificauit PMR1, aedificauit FR3uulgo 20 cam deum et hominem seclusi: ex u. 17 irrepsisse uide- (ur 27 sermo seclusi: sermo <dei,> dei filius Eng )
282
— de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit. esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione. aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum est caro est et quod de spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\' aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.