Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ita ut pater, et filius est, et (ut) neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt. (ipse se\\ inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit. habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero [*]( 5] loh, 14, 16. 14] Matth. 5, 37. ) [*]( 7 lactmam signaui: demonstrans uel tale aliquod participium intercidit 9 oikonomiae PMF, o~:xovo}ua$uulgo 10 ipsum FR, ipsud PM 11 alius scripsi: aliud PMF alius addidi 12 permiscere se PM, permisceri F 16 ut pater, et scripsi: aut pater aut PMF ut add. Eng 21 filium -sibi om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 26 habebo scripsi isic et infra l. 27): habeo PMF )

241
pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater, si filium habeam, filius, [ero] si patrem. porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo, ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat? et: impossibilia apud saeculum possibilia apud deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut confundat sapientia: legimus omnia. (ergo>, inquiunt, (difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus. [*]( 21] Hiob 42, 2. cf. Gen. 18. 14. 22] Luc. 18, 27. 23J I CUT. 1. 27. ) [*]( 1 tunc PM, emic F tunc ero pater uulgo 2 ero seclusi 11 aeque PF, ae M (que add. in mg. m. 1) 20 lactmam signaui: et dum filius est, pater non erit supplenda censeo 24 legimus omnes fort. 28 sed si R3, sensi PMFJi1 ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 16 )
242
quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia potest facere, ideo (quo)que credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset, deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. [oportebat enim et miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit. et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse.

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro » semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse, non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego [*](8] cf. I Cor. 11, 19. ) [*]( 2 ideo quoque Oehlerus: ideoque PMF, defendit ideoque (= ideo quoqut ut hodieque = hodie quoque) Eng 3 si uoluisset MFR1 mg (ita d margini cod. Paterniacensis adscripsit Rhenanus: alias fid est in HirsaugiensiJ si uolaisaet), ita saluus sim P, ita salus sim M (in mg. am. 1) 4 hominem M (e ex is in ras.) 7 oportebat-crucifigi seclusi 17 erit alius M, alius erit RP, erit P (sed add. R in mg. alius) qui om. F 21 prodisse quod uulgo etsi scripsi: est. si PFM (si s. u add. m. 2) uulgo 22 non M, quod non P (add. quod s. u. R) FSl 23 sic om. F scriptura « Jtf (add. s m. 3) 24 aut M (corr. in et m. 1) )

243
profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum: \'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se: filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et: \'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me), et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat? an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, — ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius, si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset, ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per [*]( 1] Ps. 44, 2. 6] Ps. 2, 7. 10] cf. Ps. 109, 3. cf. Prou. 8, 22. ) [*]( 1 ernctuauit MF, eructauit Puulgo 2 aeque Oehlerus: haec PMF 3 eructuauit PMF, eructauit Ruulgo 4 eructuauit PF, eructauit Jf, ipse, qui et fort. 7 generaui PM, genni F 13 deus dominus PM. dominus deus F 15 quae in parenthesi posui respiciunt ad priorem interrogationem: quem autem uerebatur sqq. 24 et de quo loquitur om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 27 loqueretur Iun: loquebatur PMFR*, loquatur R3 reliqui ) [*]( 16* )
244
Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us. in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo: dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec dicit dominus domino meo Christo, item per eundem ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in [*]( 1] Es. 42, 1. 4] Es. 49, 6. 8] Es. 61, 1. 10J Ps. 70. 1S. 12] PB. 3, 2. 16] Ps. 109, 1. 18] Es. 45, 1. 20] Es. 53, 1—2. ) [*]( 9 euangelizanflum pauperibus fort. (cf. adu. Marc. V, 14) ad patrem in psalmo MF. in psalmo ad patrem Puulgo 10 dee domine scripti: de eodem PMF, domine Eng dereliqueris R, derelinqueris PJMF 13 qui add. Oehlerus 14 id est Christum ad deum seclusi; desuut hacc uerba etiam in P (add. R ex ffirsaugieum) 17 dextram P 20 ad patrem de filio om. P (add. R ex Hirsaugienn) M 25 sunt addidi 26 contestanies maiorem uulgo )
245
retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste, distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat, spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse: \'faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur. quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? immo, quia iam adhaerebat illi [filius] secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiauit: \'faciamus\' et \'nostram\' et \'nobis.1 cum quibus enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem, qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit inter personas: (et fecit) deus hominem, ad imaginem [*]( 10] Gen. 1, 26. 13J Gen. 3, 22. 28] Gen. 1. 27. ) [*]( 1 habemus MFPmg (add. R ex Hirsaugiensi) R1, habeamus hta nulgo paucis tamen manifeste distinctio uulgo tamen MF, tam P 4 duae hic reeensiones commixtae uidentur: 1) quae uel ad filium uel 1111 patrem, 2) quae nunc ad patrem de filio, nunc ad filium de patre 5 a,l filium (alt.) om. P (add. R ex Hirsaugiensi) M nunc seclusi a spiritu scripsi: ad spiritum PMF 9 conexae P, connexae MF 12 atpote PMF, utpote R uulgo 19 filius seclusi 22 similem? filio Oehlerus, similem, (cum) filio Rig 23 induiturus PMF, induturus Rig spiritui fort. 24 <cum eis) quasi fort. cum ministris MF, cum magistria P (corr. R), comministris Iun 26 et fecit add. Pam )

246
dei fecit illum. cur non (suam,) si unus qui faciebat, et non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior, imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem, nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum: et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. qui si (et) ipse deus est secundum Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine, ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum, (etsi) ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum. qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet, fieri per eum, (cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi iuberet.

Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es, [*](7] Gen. 1, 3. 8] cf. Ioh. 1, 9. 11] Gen. 1, 6. 7. 13] Gen. 1,14.16. 15] Ioh. 1, 3. 17] Ioh. 1, 1. ) [*]( 5 ueri Urs, uero PMF 6 primo MF, primum P uulgo 8 scilicet scripsi: statim PMF uera lux MF, lux uera P uulgo 16 (et) ipse stripsi: ipse PMF 17 erit F 20 etsi add. Rig 21 teneo PM. teneam F 23 aliter distinxi: dum iuberet fieri uulgo, dum iuberet (enim,) fieret Lat 24 (cui> tum scripsi: tamen PMF aut MF. haud Ptiuhjo 27 si(c) alius Oehlerus )

247
puta interim tu; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: thronus tuus, deus, in aeuum; ** uirga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te, deus, deus tuus. si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, adfirmat et hic duos deos. [pro uirga regni tui] inde et Esaias ad personam Christi: et Se bo in, inquit, uiri elati, ad te transibunt et post te sequentur uincti manibus et ad te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus Israhelis. et hic enim dicendo \'deus in te\' et (tu deus\' duos proponit: qui erat in Christo et [spiritum] ipsum. plus est, quod (et) in euangelio totidem inuenies: in principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo: unus, qui erat, et alius, penes quem erat. sed et nomen domini in duobus lego: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam. et Esaias haec dicit: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? \'brachium\' enim \'tuum\', non \'domini\' dixisset, si non dominum patrem et dominum filium intellegi uellet. etiam adhuc antiquior Genesis: et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda [*]( 2] Ps. 44, 7-8. 7] Es. 45, 14. 15. 13] Ioh. 1, 1. 161 PH. 109, 1. 17] Es. 53, 1. 21] Gen. 19, 24. ) [*]( 1 interim tu MF, interim P 2 tuus deus P, deus tuus MF 3 lac\'enam signaui: virga directionis (siue aequitatis) itercid,t 4 te deus uulgo 5 adfirmat et hic scripsi: adfirmat sed hic PMF, (adfirmat) adfirmasset hic Oehlerus 6 pro uirga regni tui seclusi: pro uirgae regnatu Oehlerus 8 sequentur M (e ex u a m. 1) i23, sequuntur PFR1 uincti manicis fort. (= fcapiva\'. ysipoiteSats) ad te MF, te P 11 proponit: qui erat scripsi: proponit, qui erant PMF 12 in Christo F, in Cbristum MP spiritum seclusi, ut interpretamentum uerborum qui erat in Christo; transponi mauult Eng ita.* in Christo, spiritum, et ipsum. spiritum ipsum MF, spiritum Py spiritum sanctum Oehlerus < et> in scripsi: in PMF 19 tuum R, suum PMF non <domini) Rig: omnino Oehlerus 23 aut nega FR, autem nega PM )
248
quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? quodsi ex illis ea, qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem, ne eum deum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: ego dixi: uos dii estis et filii altissimi, et: stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines, per fidem filios dei factos, deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis uero et unico dei filio id dei nomen iure contulisse, \'ergo\', inquis, \'prouocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices\\ absit. nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, — secundum rationem oikonomiae, quae facit numerum, ne, ut uestra peruersitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est — duos tamen deos et duos dominos numquam ex ore nostro proferimus, non quasi non et pater deus et filius deus et spiritus deus et dominus unusquisque, sed quoniam (ideo) retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi uenisset Christus, et deus agnosceretur et dominus uocaretur, quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et domini in scripturis inueniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et ad domini, — nemo enim alius [*]( 3] cf. Ioh. 10, 33. 34. 5] Ps. 81, 6. 6] Ps. 81, 1. ) [*]( 3 dominum om. P (add. R s. u. ex Hirsaugiensi) substinebant PM 4 ne P, nec MF deum scripsi: dominum PMF 9 id dei acripei: et domini MF, domini P, et dei Eng 12 qui 8. u. a m. 1 M 15 spiritu sancto RF, spiritum sanctum P (corr. R) M oikonomiae PMF, oeconomiae uulgo 17 quo P (add. iam 8. u. R ex Hirsaugiensi) 19 deus om. P (add. R 8. u. ex Hirsaugiensi) 20 spiritus PM, spiritus sanctus RF dominus Eng: deus PMF quoniam secludi uult EtJg 21 ideo addidi 25 et ad domini PM, et domini F parenihesin indicaui: domini. nemo uulgo )
249
praeter unus deus et dominus praedicabatur — et futurum erat, ut ipse pater descendisse uideretur, quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oikonomia eius obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. at ubi uenit Christus et cognitus est a nobis, quod ipse, qui numerum retro fecerat, factus secundus a patre et cum spiritu tertius, etiam pater, per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem, ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae diuinitatis. nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui conuenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria timidiores, quibus euadendi quaque pateret occasio, iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dei plures. itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius. patrem deum appellem et Iesum Christum dominum nominem. solum autem Christum potero deum dicere; sicut idem apostolus: ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia, benedictus in aeuum omne. nam et radium solis seorsum solem uocabo; solem autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam nec soles duos faciam. tamen et solem et radium eius tam [*]( 11] cf. Matth. 5, 16. Ioh. 12, 36. Eph. 5, 8. I Thess. 6, 5. 21] cf. Kom. 1, 7. 22] Rom. 9, 5. ) [*]( 1 praeter unus = nisi unus, ut uidetur et dominus MF, et unus (loniino3 Puulgo 5 cognitum fort. ipse (sit) Oehlerus 7 etiam pater !łł:il. sit) scnpsi: et iam pater PMF 8 ut Urs: et PMF 9 et Urs: nt PMF 11 mundo om. F 15 taces R3, facies PMFB1 16 pateret CrJJ: patet P, pata (ta ex f) M, pater F 17 quorum$M, quorum P. jtius F, quorum sunt fort. 20 patrem deum scripsi: deum patrem PMF \'2! Ghristum <nominans) fort. potero R. postero PMF 26 nec soles acripsi: et soles MF, etsi soles P (si s. u. a m. 1) uulgo <non) faciam Urs faciam, tamf-n uulgo )
250
duas res et duas species unius et indiuisae substantiae numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.

Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus autem et a multis deum uisum et neminem tamen eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum] secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut. si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide. batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet [*]( 6] Exod. 33, 13. 20. ) [*]( 2 quam (priore loco) R, qua PMF 4 quae R3, quem PMFM1 determinauit FM, degerminauit PM 8 non enim-faciem meam om. F 10 autem scripsi: enim PMF 11 deum seclusi 13 et addidi 15 mortui om. F 16 nemo om. F 19 aut (si> scriptura <non> mentitur scripsi: aut scriptura mentitur PMF neque cum inuisum neque cum uisum M. neque eum inuisum neque eum inuisum F, cum inuisum aut cura uisu:.., Puulgo 20 profert P, praefert MF profert. iam unlgo\' )

251
aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat, unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem, quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem (et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem. ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque, ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat (a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo, quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi, in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus [*]( 11] cf. Exod. 33, 11. 13] Gen. 32, 30. 21] Num. 12, 6—8. 25] I Cor. 13, 12. ) [*]( 5 iam scripsi: nam PMF adicient MF, adiciunt P uulgo 7 pronuntiarit scripsi: pronuntiaret PMF \' 10 <et) patrem scripsi: patrem et PMJf 11 neget scripsi: negasset et (ex negą.şşęţ) PMF 13 deum M. dominum PF 16 quasi uero scripsi: quasi non PMF 17 a addidi, dpfendit quae traduntur Eng sic distinguens: quasi non ... filio competat, patre seposito, in sua uisibilitate uisibilitate PMF, inuisibilitate Harrisius, quem sequuntur Pam Rig Oehlerus 19 iam nunc-spiritus dei seclusi: ex substantiae condicione iam nunc, et quia deus [et sermo et spiritua dei] Eng qua deus Oehlerus 22 somnio PM, sompnis F 23 illi {alt. loco) Gel: illia PMF 25 non in imagine M, non imagine PF )
252
tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum, — nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio uisum cum illo Moysen colloquentem — apparet retro semper in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur? si erat quae uisa est, — uidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea — alia debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid filius quidem uidebatur, — etsi facie, sed ipsum hoc in uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest — faciem autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: (facies mea est ille homo\', et: \'faciem mihi praestat\'? pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater. [*]( 4] cf. Matth. 17, 3. Marc. 9, 3. Luc. 9, 30. 16] Gen. 32, 30. 26] Ioh. 14, 28. ) [*]( 4 secessu P, secessum MF 6 somnio P, sompno MF 9 ut et scripsi: ut est PM, eet F (ut s. u. a m. alia) 10 in aenigmate MF. et in aenigmate Puulgo 11 esset scripsi: est PMF 13 quia uiderat MF, si uideret P 15 si tamen ostenderat om. F at quae fort. 16 negatur, si uulgo parenthesin indicaui: uisa est? uid i uulgo 19 parenthetrin indicaui facie sed scnpsi: facies et F, facies sed PM 20 somnio PM, somno F 21 potest? faciem uulgo 22 patrem. quis uulgo non Fr\'s: num PMF 25 praestat. pater uulgo 26 me est PF, est me M )
253
nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est, merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput enim Christi deus.

Si hunc articulum quaestionibus scripturae ueteris non expediam, de nouo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne quodcumque in filium reputo, in patrem proinde defendas. ecce enim et in euangeliis et in apostolis uisibilem et inuisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. exclamat quodammodo Iohannes: deum nemo uidit umquam, utique nec retro; ademit enim temporis quaestionem dicendo deum numquam uisum. confirmat et apostolus de deo: quem nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, scilicet quia morietur qui uidebit. idem ipsi apostoli et uidisse se Christum et contrectasse testantur. porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et uisus est et inuisus? ad hanc diuersitatem uisi et inuisi in unum conferendam quis ex diuerso non argumentabitur recte utrumque dictum, uisibilem quidem in carne, inuisibilem uero ante carnem, ut idem sit pater inuisibilis ante carnem qui et filius uisibilis in carne? [*](1] Thren. 4, 20. 5] I Cor. 11, 8. 13] Ioh. 1, 18. 15] I Tim. 6, 16. 17] cf. Ei. 33, 20. cf. I Ioh. 1,1. ) [*]( I spiritus (gettetiuum intellege) eius persona scripsi (cf. adu. ltIarc. III, 6): BpirituB personae eius PMF 2 persona paterni spiritus scripsi: personae paternae spiritus PMF 3 cuius spiritus Urs: spiritus cuius PMF persona PMF. personae Iun, quem sequitur Oehlerus eius PMF, eum Urs, quem sequuntur Rigaltius et Oehlerus 4 mira res Ura: mirarer PMF 5 eius P, eius Xpi FM (eras. Xpi m. 1) 7 scripturae ueteris <quantum potuimus solutis) fort. 14 deum Pam: dominum PMF 15 nisum om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 16 uidere Pam: uidt-ri PMF 18 ipse om. F est Christus et Pam: est et Christus PM (prob. Eng), est et Christus et F 19 Christus, pater et filius, quomodo Eng et uisus F, uisus PM 23 qui PF, quia M )

254
atquin si idem ante carnem inuisibilis, quomodo uisus etiam retro inuenitur ante carnem? aeque si idem post carnem uisibilis, quomodo et nunc inuisibilis pronuntiatur ab apostolis. nisi quia alius, quem, et retro uisum in aenigmate, plenius uisibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est. alius, quem numquam quisquam uidit, [nisi] pater scilicet, cuius est sermo? denique inspiciamus, quem apostoli uiderint. quod uidimus, inquit Iohannes, quod audiuimus, oculis nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt de sermone uitae. sermo enim uitae caro factus est. auditus et uisus et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum, in primordio apud deum patrem, non (deus) pater. [apud sermonem] nam etsi deus sermo, sed, quia es deo deus, apud deum, quia cum patre, apud patrem. et uidimus gloriam eius, tamquam unigeniti a patre. utique filii, scilicet uisibilis, glorificati a patre inuisibili. et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuuaret aduersariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum uidisset. ad distinguendum inter inuisibilem patrem et filium uisibilem superdicit ex abundanti: deum nemo uidit umquam. quem deum? sermonem? atquin: uidimus et audiuimus et contrectauimus de sermone uitae praedictum est. sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo. unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit. [*]( 8] I loh. 1, 1. 12] cf. Ioh. 1, 1. 14] Ioh. 1, 14. 20] I Ioh. 4. 12. 24] Ioh. 1, 18. ) [*]( 4 quem .. uiaum Urs: qui.. uisus PMF uisibilem plenius F 6 nisi seclusi 10 est scripsi: et PMF; intcllege: sermo vitae is sermo est. qui caro est factus 11 qui ante carnem sermo tantum in primordio uulgo 12 sermo tantum: scilicet nondum sermo uitae deus nddidi 13 apad sermonem seclusi: redarguitur enim adueimsarius dicens sermonem ipsum esse deum patrem, ut docent quae sequuntur. quia ex deo deus, apud deum scripsi: apud deum, quia ex deo deus PMF 17 ne R3. ut PMFR1 20 superadicit susp. Eng 21 et contrectauimus om. F 22 nitae om. F 23 deus erat PMF, deum erat Urs 24 unigenitus <scilicet) Urs qui sinum patris MF (cf. 238, 6): qui est in sinu patris P, qui esse in sinu patris Oehltrus. )
255
ipse et auditus et uisus et, ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem uidit. nonne, inquit, uidi Iesum? Christum autem (si) et ipse deum cognominauit: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aeuum, ostendit et ipse uisibilem deum filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. de patre autem ad Timotheum: que m nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, exaggerans amplius: qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, de quo et supra dixerat: regi autem saeculorum, inmortali, inuisibili, soli deo, ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem, quem mortuum contestatur secundum scripturas et a se nouissime uisum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Iohannes et Iacobus sine rationis, [et amentia, qui] credo, morituri ibidem, si non passuri filii gloriam, sed patrem uidissent. deum enim nemo uidebit et uiuet. si haec ita sunt, constat eum semper uisum ab initio, qui uisus fuerit in fine, et eum nec in fine uisum, qui nec ab initio fuit uisus, et ita duos esse uisum et [*]( 3] I Cor. 9. 1. \' 4] Rom. 9, 5. 8] I Tim. 6, 16. 12] I Tiin 1. 17. 14] cf. I Cor. 15, 3. 8. 19] Exod. 33, 20. ) [*]( 1 ipse et P, et MF 3 si addidi 4 ipse MF, ipsum P deum Gel: dominum PMF 5 super F, per PM 6 aeuum. ostendit uulgo 7 deum MF, domini P, dei Pam quia qui PM, qui quia F 15 et a se MR3 ut a se PFR1 16 neque ipse R3, neque et ipse PMFRI 17 et iohannes PM, neque iohannea F rationis R3 (scil. periculo): ratione PMFR1 et amentia qui seclusi (postquam rationis in ratione deprauaium erat, superscripsit huic uocabulo aliquis amentia, quod deinde inter uerba irrepsit). 18 uerba: credo morituri ibidem, quae in libris mas. paulo infra post patrem uidissent leguntur htl-c transtuli. claudicantem periodum ut sanaret, idem ille corrector addidit quod seclusi qui, Eng ordinem traditum uerborum defendens sic uult rescribi: qui si—uidissent <es5ent,> credo, mortui ibidem )
256
inuisum. filius ergo uisus est semper, et filius conuersatus est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et uoluntate, quia filius nihil a semetipso potest facere, nisi uiderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. pater enim sensu agit, filius, qui in patris sensu est, uidens pei-ficit. sic omnia per filium facta sunt et sine illo factum est nihil.

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio] sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et: omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est. qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens. pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in , uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in [*](3] Ioh. 5, 19. 6] cf. Iob. 1, 3. 9] Ioli. 3, 35. 121 Ioh. 1. I. 13] Matth. 28, 18. loh. 5, 22. 21-22] cf. Gen. 19. 24 ) [*]( 1 est (lJCO priore) PM, fuit F 4 in sensu scilicet facientclII om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 5 filius PM, filius uero F patris sensu PM, sensu patris F 10 in manu Paw: in sinu PMF 11 tradidit. ex quo uulgo a primordio seclusi: a primordio PF, primordio M (a eras. m. 1) 12 sermo, cui uulgo 19 qui et PMFJR1, qui R3uulfjo 20 dispertiens Urs 22 dominus a domino Pam (rf. 247, 21) 24 somn:i» Pltl, sompno F 25 semper fort. delcndum quem Frs: qua* PMF in finem. ita Ura, infinita PJIF )

257
fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus; ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire, tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum, [*]( 6] I Cor. 10. 11. 9] Gen. 8, 9. cf. Gen. 6, 6. 11] Ioh. 2, 25. 16] cf. Ps. 8, 6. 20] cf. Ps. 8, 6. 23] cf. I Tim. 6, 16. 24] cf. Act. 17, 24. 25] cf. Ps. 96, 4—5. 26] cf. Es. 10, 14. ) [*]( 1 ediscebat, et deus, in scripsi (et deus = et cum deus etiamtum, łłOndNJn caro esset jilius): ediscebat et deus in uulgo 4 <cum) et Eng: (siy et R3 uulgo 6 decurrernnt F 15 ipsam natiuitatem om. M 16 modicum <quid) Urs 17 sed quae scripsi: sed PMF 18 tu scripsi: quae tu PMF ipsi PM, ipse F 20 quodsi Semlerus: quid si PMF reliqui cronabatur RF, coronabitur P (corr. R i in a) M coronabat addidi :!2 pater? ceterum uulgo 23 uidere PM, uideri F 25 contremescit PMF, contremiscit Suulgo ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 17 )
258
cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit? quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt. hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem: deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,

facilius existimauerunt patrem in filii nomine uenisse quam filium in patris, dicente ipso domino: ego ueni in patris mei nomine, item ad ipsum patrem: nomen tuum manifestaui hominibus, condicente etiam scriptura: benedictus qui uenit in nomine domini, utique filius in patris nomine. sed nomen patris: deus omnipotens. (altissimus,) dominus uirtutum, rex Israhelis, qui est. quatenus [*]( 1] cf. Ee. 66, 1. 6] cf. Dan. 3, 92. 16] Es. 40, 28. 20] Ioh. 5, 43. 21] Ioh. 17, 6. 23] Ps. 117, 26. ) [*]( 3 deambularit Eng: deambulauit PMF, deambulauerit R 6 uocarit PM, uocauerit F apparuerit-quamquam ... dictus—uulgo 7 dictus et PMFB1, dictus, ni haec R3 uulgo 8 aenigmate (fnissent?> scilicet JS3 uulgo 9 fuissent Urs: fuisse PMF 11 monumentis PMF, monumento Pam recondunt scripsi: reconcludunt PMF 13 decurrisse F 18 lacunam signaui: certi uel praesumentes uel simile aliquid intercidisse puto 19 male hic distinguuntur capita uenisse scripsi: egisse PMF 23 utique F, utriusque M (corr. in utrique m. 1), utrique P (del. Utteram r R) 24 sed scripsi (sunt aduersarii quae sequuntur); et PMF. sed et XJrs nomina Urs 25 altissimus om. PMFR1; add. R3 (cf. 259, o) )

259
ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse et in his filium uenisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse. omnia, inquit, patris measunt. cur non et nomina? cum ergo legis deum omnipotentem et altissimum et deum uirtutum et regem Israhelis et qui est, uide, ne per haec filius etiam demonstretur, suo iure deus (omnipotens.) qua sermo dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem, altissimus, qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur, dominus uirtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, rex Israhelis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item qui est, quoniam multi [filii] dicuntur et non sunt. si autem uolunt et patris nomen Christi esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum aduersus id, quod et de Apocalypsi Iohannis proferunt: ego dominus, qui est et qui fuit et (qui) uenit, omni-. potens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio conuenire. quasi qui uenturus sit ** omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.

Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),. inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet [*]( 3] Ioh. 16, 15. 8] cf. Act. 2, 33. 14] Apoc. 1, 8. ) [*]( 7 omnipotens add. R3, om. PMFR1 11 filii seclusi: dii Oiacconiuв,. filii (dei) Eng (alludi htc putam ad I Ioh. 3, 10). 12 patris nomen Christi scripsi: Christi nomen patris PMF, defendit Eng sic distinguens: si autem nolunt, et Christi nomen patris esse audient suo loco 13 sludient i23, andiunt PM, andinit F promptum Oehlerus: promotum PMF 14 et de PM, de F 15 qui est et qui fuit et <qui) uenit scripsi: qui eat et qui fuit et uenit MRs, qui est et qui uenit F, qui est et qui erat et qui fuit et uenit PR1 17 lacunam signaui: sit, omni<potentis filius, non sit omni>potens fort., sit, <Don sit) Eng 18 sit dei filius quam PMF; del. dei filius Urs 24 unus PM, unum F ) [*]( 17* )

260
rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse, cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium. quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum, etsi non nominatum. atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur. sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum quo caelum solus extendit. [*]( 9] cf. EB. 45, 5. 27] Es. 45, 5. 29] of. Es. 44, 24. ) [*]( 9 alius absque eo MP, absque eo alius FRuulgo 13 definitionem RF, definitionum P (ft ex e) M 20 detiotasses (s ex t a m. 1) M: denotasset PF 21 praeter JR3, per PMFR1 22 lacunam signaui: pronuntiasse eum intellege uel similia tnterciderunt )
261

(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque, subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam, [fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium [*]( 2] Es. 44, 24. 9] Prou, 8, 27. 10] Es. 40, 13. 12] cf. Prou. 8, 30. 14] cf. I Cor. 1, 24. 15] cf. I Cor. 2, 11. 19] cf. Ioh. 1, 3. 20] Pb. 32, 6. ) [*]( 1 (si) qui scripsi: qui PMFRI, quin JB3 uulgo, qui = quomodo intellegit Eng Loc dictum scil. quod modo attigit auctor 260, 29. 6 aut ab aliq ua erlrinsecus (uirtute uolunt) ad opera mundi fort. (Achamoth intellego Valentinianorum, cf. adu. Val. cap. 25), ad alia, quae extrinsecus sunt opera mundi Eng 10 illi. et R, illi <simul.> et Pam, illi? et Oehlerus et Esaias dixit Eng: et si dixit PMF, et si dixit (apostolus) Urs 11 fuit secl. Eng: fuit PM, non fuit F, ait Drs 12 aderat. in uulgo 14 Christus seclusi 18 sed et PM, sed F 20 nisi PM, nisi enim FR uulgo 21 spiritu (oris) eius Urs (sed cf. cap. 7) omnia uirtus PM. omnes uirtutes FBuulgo 22 dei, ipse erit scripsi: ipse erit dei PMF )

262
extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans. sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit. idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus) non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus, qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, [*]( 1] cf. Es. 44, 24. 2] Es. 45, 25. 26. 5] Luc. 9, 35; Matth. 3. 17. 9J Es. 44, 24. 10] cf. Ps. 32, 6. 13J Es. 41. 4. 14J Ioh. 1, 1. ) [*]( 1 qua a R, qua PM, qua de F 10 sunt. quia uulgo 12 qui scripsi: quia PMF 16 primus addidi 19 saluus PMFRt, salua JS3 uulgo 20 habet Urs 23 etiam coniunge cum in scriptura, nisi forte rescribendum est: iam et 24 scandalizarentur F, scandalizentur PM reddidimus scripsi: reddimus PMF 25 non dii scripsi: dii non PMF )
263
quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat.

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant, et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt. regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in pauciora.