Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum. excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui. ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'. sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex [*]( 11] Matth. 4, 3. 12-15] Matth. 4, 6. Luc. 4, 10. 13] cf. Ps. 90, 11. 12. 20] cf. I Ioh. 3, 8. ) [*]( 2 IXCIP EIUSDE ADVERSVS PRAXEAN P, INCIPIT ADVERSUS PRAXEAM N, Incipit liber aduersus Praxean F 4 deum scripsi: dominum PMF 6 uirginem MFB9, uirgine PBl 8 <sed) excidit fort. 11 struebas (s ex t) M 14 suis (alt,) om. F 16 exprobrabit i23t exprobrauit PMF 18 comminue M 19 temptasse Urs; fortaaee PMF 21 subornauerit P (del. er R) M, subornauit BF ) [*]( IS. )
228
Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo, (homo) et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit. fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.
Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos [*]( 4] cf. I Cor. 13, 3. 14] cf. Matth. 13,25. 24] cf. Matth. 13, 30. ) [*]( 1 Romanae humo, <homo> Eng: romanae humo PM, romano homo F. Romae, homo Urs, Romam homo Oehlerus 3 quando = quamquam 8 frigye PMF 11 cessare F 14 fruticauerant MPam: fructificauerant p, fructiferant F 16 denique cauerat etc. intellege: denti der Vertreter der Lehre hatte infolge seiven Widerrufs den status quo ante getoahTleistet 20 psychicis Pam: phisicia PMF auenae ]f. hauenae F 21 id scripst: ita PMF 24 adultae F 25 igne F 26 post tempus = nach einer gewissen Zeit, ut uidetur\' )
229
uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum, sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens
[*]( 4] cf. Ioh. 1, 3. ) [*]( 3 oikonomiam PMF, oeconomiam Rig, oixovofuav R 6 est om. P 10 in coelos Panl 16 Praxean R, praxeam PMF 24 meram in ras. M 2»? spiritum MP (add. R s. u. sanctum ex Hirsatigietisi), spiritum sanctum FR uuigo 27 unus sit omnia scil. pater et filius et spiritus sanctus 23 oikonomiae PMF, oixovojuois R uulgo 29 dirigens = contendens esse ) 230
patrem et filium et spiritum, — tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, — unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. (qui) quomodo numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus demonstrabunt.
Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat. \'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo. [*]( 1 spiritum PM, spiritum sanctum FRuulgo parenthesin indicaui. sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda 5 qui addidi: quomodo <aut(\'rn) Urs 6 retractatua Pam 12 oikonomiit PMF, otxovofA-a R uulgo eIpauescunt, quod Eng: expaueBCunt ad PMF ikonomiam PMF, oixovojxiav R uulgo o:*ovojiiav. numerum uulgo, uikonomiam, numerum Eng 13 numerus = plures (cf, supra l. 6 et adu. Mure. cap. 5: post unum enim numerus) 14 quando = icdhrend doch 19 inquiunt FR, inquit PM sonum R3, solium PMR1, solmn F isturn fort. 20 et tam opifice (= so meisterlich) PMFRI, etiam Opici R3, etiam modifice Oehlerus 21 sed monarchiam-etiam Graeci seclusi 22 oikonomiam PMF, oixovojjL{av R uulgo 23 at ego PM, at nero F )
231
quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur: quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia. tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas. euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem, t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.
[*]( 12] Dan. 7, 10. ) [*]( 1 eum Rig: eius PMF non om. P ladd. in mg. m. 1) 3 uelit RF. uenit PM 10 unitis Eng: unicis PMF 15 quia om. F 19 et quidem tam (alienorum) Gel: et quidem tam PMF, et quid? demta Eng, eeqaid nata Oehlerus 20 patris membra Oehlerus Eng 24 alio P 26 tunc male PMF, cum Marcione Oehlerus, tunc mage t= magis) Eng: mihi totwt hic locus inde a uerbis cum alius deus tuqtte in finem capitis interpolatoris esse uidetur; quo remoto quae in initio insequentis capitis leguntur arctisaime se applicant ad uerba euer-sio-superducitur 26 Prodieo. IPmg. (rf. I pag. 178, 29): prodigoa PMFR1, Proclos R] ) 232
Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, — scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum — cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo. qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est.
Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et [*]( 11] I Cor. 15, 24. 12] I Cor. 15, 25. 14] Ps. 109, 1. 16] I Cor. 15, 28. ) [*]( 6 deputo acripsi: puto PMF 9 in auo statu manet F 11 fine: <(tonc finis,) fort. 16 illi om. F 19 filium seclusi 22 si addidit B3, om. PMFR1 26 qui tradidit et cui tradidit regnum P (inuertit ordinem R sec, Hirsaugiensem) 27 aubicit P (e 8. u. add. R) et cui subiecit wid. R, om. PMF 28 esse uolunt F 29 oportet in totum fort. )
233
qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis, et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit. aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci λόγον dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat, [antiquiorem haberi] quia non sermonalis a principio sit rationalis deus [etiam ante principium] et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum ratione enim sua cogitans atque disponens (sermone,) sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas, ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et
[*]( 11] cf. Ioh. 1, 8. 25] cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 1 ipsa res P (inuertit ordinem R) 2 patrocinantem scripsi: patrocinantibna PMF 3 quidam Ciacconitis: quidem ]\'MF 5 argumejita me F dedncunt = docent, ut deductor (229,1) = doctor de scripsi: ab PMF 8 aliud om. P 10 rationem, suam scilicet Oehlerus 11 ipeum JIP (corr. Q in o R), ipso FRuulgo et ratio in ipsum <ipso) prius et ita ab ipso alia fort. 12 cst. hanc uulgo AOrON M, logon PF 16 competat scil. dicere in primordio apud deum fuisse antiquiorem haberi neclusi 17 sit scripsi: sed PMF etiam ante principium seclusi 23 aermone addidi 24 id quo scripsi: id quod MF, idque quo P 25 amo, recoenosce scripsi: amore cognosce MF, a me recognosce P, ante recognosce Urs ) 234
similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus. sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo est; quodcumque senseris, (o)ratio est. loquaris illud necesse est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est sermo. [per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius hoc [agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris? [quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse. habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem, quem secundum a se fecerat agitando intra se.
Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi ut secundam personam conditam: primo dominus creauit me initium uiarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce: [*]( 22] Prou. 8, 22. 23. 25. ) [*]( 1 quod MF, quo P, quam Urs 4 agi i23, age PMR1 7 orati.. scrijm: ratio PMF necesse est in animo MP (inuertit ordinem R secund. Hirsaugiensem), in animo necesse est FJt uulgo 9 in quo est lex ipsa ratio F 10 secundus = secunda, id est alia persona (cf. supra conlocutorem puteris sermonem et guae infra sequuntur 1.15 sqq.) 11 por quern-alius est seclusi 12 quanto R3, quando PMFR1 13 agitur seclusi 14 quod habeat-Bermonem seclusi 18 fecerat scripsi: faceret PMF cogitando susp. Eng 22 secundam MFR, secundum P (corr. Jt) 26 <in) ipsa operatione scripsi (cf. 287, 3 operari = creare; operatio igitur = creatio cf. 262, 12): ipsa separatione PMF )
235
cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super uentos quae sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius. iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas suas (socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum: cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est, primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex [*]( 1] Prou. 8, 27. 28. 30. 15] Gen. 1, 3. 17J Proa. 8, 22. 19] Prou. 8. 27. 23] Ps. 44, 2. 25] Ps. 2, 7. 26] Pa. 109, 8. \') [*]( 1 quomodo (= úJ(;) PM, quom R, cum reliqui 3 quomodo PMF, quoia R, cum reliqui 4 quem PMFRl, quam R3 uulgo 6 iam scripsi: nam PMF 8 edere R, sedere PMF 9 socias addidi rationem et sophiam Urs: rationes sophiam PMF 19 illi <simul.> exinde Pam 20 patrem MF, parem Puulgo lacunam signaui: generatur intercidisse puto (cf236, 15) 24 gaudentem in Pam: gaudenti in PMFR gaudentem R3 25 inquit addidi 26 et ante luciferum genui te om. F )
236
sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum in opera sua; ante omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis, sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt
[*](1] Prou. 8, 22. 25. 51 cf. Ioh. 1, 3. 6] Ps. 32, 6. 101 cf. Prou. 8, 22. cf. Ps. 32, 6. 11] cf. Ioh. 1, 3. ) [*]( 2 in opera sua RF, in sua opera M (corr. m. 1) P 8 sermon? M 14 est om. P (add R in mg. ex Hirsaugiensi) 15 dare = annehmen, ut uidetur 17 plane. non uis enim MFGR, plane nouimus P 18 ne addidi (ut res et persona intellege: sicut res ita et persona) 19 capiat R:., capias PMFR1 20 dicis scripsi: dices PMF 21 sermo R, sermoni P (corr. R) MF 24 prodire R, prodere P (corr. R) MF 25 quod ile tanta substantia om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 26 tantas Bubstant-ias RF, tanta substantias M (tantas m. 3), tanta substantia P (corr. R) ) 237
per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id, quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum filium agnosco, secundum a patre defendo. -
Hic si qui putauerit me probolen aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem dicam tibi: non ideo non utitur et ueritas uocabulo isto et re ac censu eius, quia et haeresis utatur; immo haeresis potius ex ueritate accepit quod ad mendacium suum strueret. prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si prolatus est, cognosce probolen ueritatis, et uiderit haeresis, [*](6] Ioh. 1, 1. 7J Ex. 20, 7. 8] Phil. 2, 6. 13] cf. Rom. 1, 20. ) [*]( 1 aut addidi 5 si addidi .6 dictus est, qui tiulgo cognominatus est. et uulgo 8 uanam. hic uulgo 10 aliqua scripsi: alia PMF 11 negabit B3, negauit PMFR1 deus om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 13 si et scripsi: et si PMF 15 substantia emissum i23, substantiae missum PMFR1 19 hic Lat: hoc PMF reliqui probole PMF, rcpofJoX-qv uulgo si putauerint probolen F 22 utitur FBI, utatur PMGR3 uulgo 23 ac cenau R3, accesau PMFR1 utatur scripsi: utitur PMF 26 probolen PMF, προβολήν R uulgo )
238
si quid de ueritate imitata est. iam nunc quaeritur, quis quomodo utatur aliqua re et uocabulo eius. Valentinus probolas suas discernit et separat ab auctore et ita longe ab . eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse nec potest, immo et paene deuoratur et dissoluitur in reliquam substantiam. apud nos autem solus filius patrem nouit et sinum patris ipse exposuit et omnia apud patrem audiuit et uidit et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed patris perfecit uoluntatem, quam de proximo, immo de intimo nouerat. quis enim scit quae sint in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre semper, sicut dicit: ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: et sermo erat apud deum et numquam separatus a patre, aut alius a patre, quia: ego et pater unum sumus. haec erit probola ueritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluuium et sol radium. nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. nec dubitauerim filium dicere et radicis fruticem et fontis fluuium et solis radium, quia omnis origo parens est et omne, quod ex origine profertur, progenies est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit. nec frutex tamen a radice nec fluuius a fonte nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos dicere deum
[*]( 6] cf. Matth. 11, 27. 7] cf. Ioh. 1, 18. 8] cf. Ioh. 8, 26. 9] cf. Ioh. 6, 88. 10] cf. I Cor. 2, 11. 13] Ioh. 14, 11. 14] Ioh. 1, 1. 15] Ioh. 10, 30. ) [*]( 1 imitata (a alt. ex e) M 2 probolas PMF, spogoXas uulgo 9 de intimo seripsi: de initio PMF 16 probola PMF, itpo$oX-q uulgo S« 17 paratum M, separatum FGRs, paratum PJB1 20 probolae PJJLF. npijpoXai uulgo 21 radices P (corr. R) 23 et origine P (corr. It) 26 discernunt P (corr. R) ) 239
et sermonem eius, patrem et filium ipsius. nam et radix et frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indiuisae; et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. omne, quod prodit ex aliquo, secundum sit eius necesse est, de quo prodit, non ideo tamen est separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte riuus ex flumine et tertius a sole apex ex radio. nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. ita trinitas per consertos et conexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et oikonomiae statum protegit.
Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patrem et alium filium et alium spiritum, — male accipit idiotes quisque aut peruersus hoc dictum, quasi diuersitatem sonet et ex diuersitate separationem protendat patris et filii et spiritus sancti; necessitate autem hoc dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, aduersus oikonomian monarchiae adulantes — non tamen diuersitate alium filium a patre, sed distributione, nec diuisione alium, sed distinctione, quia non sint idem pater et filius, uel modulo alius ab alio (alii.) pater enim tota substantia est, filius uero deriuatio totius et portio, sicut ipse profitetur: quia pater maior me est. a quo et minoratus canitur in psalmo [*](25] Ioh. 14, 28. 26] cf. Ps. 8, 6. ) [*]( 12 oikonomiae PMF, otxovojxiai; uulgo 15 quid modo quo modo P\' (corr. R) 16 parenihesin indicaui: spiritum. male uulgo; non tamen refragarer secludenti ea quae infra kguntur: non tamen diuereitatedistinctione, quae haud scio an prior auctoris manus sint accipit M, accepit PFuulgo 18 portendat Iun 19 spiritus sancti PM, spiritus FSuttlgo 20 oikonomian PMF, oixovo|iiav uulgo 28 sint scripsi: sit PMF 24 alii addidi (intellege: quippe qui etiam modulo alius ab nrėo diuersi sinf) 26 minoratus R*, minor natu PMFR1 modicum R3 modico RI, dico PMF )
240
modicum quid citra angelos. sic et pater alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per quem fit. bene, quod et dominus usus hoc uerbo in persona paracleti non diuisionem significauit, sed dispositionem: rogabo enim, inquit, patrem, et alium aduocatum mittet uobis, spiritum ueritatis, sic alium a se * paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio propter oikonomiae obseruationem. ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne alius ab alio (alius) est? utique enim omnia quod uocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc uocabuntur, et permiscere se diuersitas uocabulorum non potest omnino, quia nec rerum. quarum erunt uocabula. est, est, non, non; nam quod amplius est, hoc a malo est.