Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, caelum solus. Quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum, ego aderam illi? Et si dixit apostolus, Quis cognovit sensum domini, et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus, sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris. Quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. Sed et evangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. Et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. Ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. Atque adeo statim de filio loquitur. Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans? sistens verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. Proinde et filii erit vox: Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. Quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, quia solus operationi patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et in superventura
ego sum. Primum scilicet omnium sermo. In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. Ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt, ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus, habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. Si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris vocari habeat.Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alius praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et qui me viderit, videt et patrem, et ego in patre et pater in me. His tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. Sed proprium hoc est omnium haereticorum. Nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio, constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in pauciora.
Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. Et
in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat. In principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a principio, alius apud quem fuit; alium sermonem dei, alium deum (licet et deus sermo, sed qua dei filius, non qua pater), alium per quem omnia, alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. Quo alium dicamus, necesse est non eundem; non eundem autem, non quasi separatum; dispositione alium, n(??) divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo. Huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris. Hic unius sinum patris disseruit, non sinum suum pater. Praecedit enim: Deum nemo vidit unquam. Inde et si agnus dei ab Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. Certe filius dei semper, sed non ipse, cuius est filius. Hoc eum Nathanaël statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaëli quidem respondens, Quia dixi, vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans, cui non caro neque sanguis revelasset, quod et patrem senserat, sed pater qui in caelis est. Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat dei filium Christum. Cum in templum introiit, aedem patris appellat, ut filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita, inquit, dilexit deus mundum, ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat, sed habeat vitam sempiternam. Et rursus: Non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei. Ioannes autem cum interrogaretur quid de Iesu contingeret, Pater, inquit, dilexit filium, et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium, habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei, non videbit deum, sed ira dei manebit super eum. Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstravit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. Exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut consummem opus eius. Et ad Iudaeos de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Pater et ego, filius dicit. Denique propter hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. Tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso, nisi videat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius facit. Pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi, quae ille fecit, et maiora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat. Neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Qui non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora qua mortui audient vocem filii dei, et cum audierint, vivent. Sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet, sicut et filius dei, per spiritum eius. Adhuc adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis testimonium; opera enim, quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. Subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam, neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem, sed filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit, Ego veni in patris mei nomine, et non me recepistis. Adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit. Panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur; neminem porro ad se venire posse, nisi quem pater adducat; omnem, qui a patre audisset et didicisset, venire ad se, Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem, per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi, et apostolis suis offert si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an patris Christum?Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater. Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari
alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum. Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et, Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet, Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus. Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum. Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat, Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non posset nisi duo crederentur.Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis erravit quam Petrus et Nathanaël; quamquam et si errasset, statim didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater, glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in
patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus, Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa οἰκονομίᾳ pater voluit filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos: quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret, promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit, Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem morte devicta.Erant plane qui et tunc non intellegerent. Quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. Domine, inquit, non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? Et Iesus: Ego sum via, veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovissetis me, cognovissetis et patrem; sed abhinc nostis illum, et vidistis illum. Et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus videndi patris, nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. Et dominus: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quem dicit cognosci ab illis debuisse (hoc enim solum discuti oportet), quasi patrem, an quasi filium? Si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore
Christum cum eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi, verum vel aestimari potuisse. Nobis omnes scripturae, et veteres Christum dei, et novae filium dei, praefiniunt. Hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre coram de caelis filium profitente et filium glorificante: Hic est filius meus; et, Glorificavi, et glorificabo. Hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur; hoc se volens credi ab illis omni hora patrem nominabat, et patrem praeferebat, et patrem honorabat. Si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant, sed filium, et dominus, eum se ignorari exprobrans quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat quem tanto non agnosci tempore exprobraverat, id est filium. Et apparere iam potest quo modo dictum sit: Qui me videt, videt et patrem, scilicet quo et supra: Ego et pater unum sumus. Quare? quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum via; Nemo ad patrem venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius; et, Si me cognovistis, et patrem cognovistis. Secundum haec enim vicarium se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis, et audiretur in verbis, et cognosceretur in filio, facta et verba patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit, et vivet. Et ideo suggillatur patrem videre desiderans, quasi visibilem, et instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus, non ex personae repraesentatione. Denique si patrem eundem filium vellet intellegi dicendo, Qui me videt, patrem videt, quomodo subicit, Non credis quia ego in patre, et pater in me? Debuerat enim subiunxisse, Non credis quia ego sum pater? Aut quo exaggeravit, si non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium esse? Porro dicendo, Non credis quia ego in patre, et pater in me, propterea potius exaggeravit, ne, quia dixerat, Qui me vidit, et patrem vidit, pater existimaretur, quod nunquam existimari se voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. Igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur. Et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio, et filius in patre. Verba, inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea, utique quia patris; pater autem manens in me facit opera. Per opera ergo virtutum et verba doctrinae manens in filio pater per ea videtur per quae manet, et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit, Ego sum in patre, et pater in me. Atque adeo, Credite, ait. Quid? Me patrem esse? Non puto scriptum esse, sed, Quia ego in patre, et pater in me, si quo minus, vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater in filio, non visu, sed sensu videbatur.Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius quae in finem evangelii, perseverant in eodem genere sermonis, quo pater et filius in sua proprietate distinguuntur. Paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. Sed iam praemisimus quomodo alium. Ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. Ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. Qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem patrem credis (vice patris dictum et patrem agricolam utique in terra tu putas fuisse), hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. Sed et si in isto evangelio non est revelatum, Deus meus, ad quid me dereliquisti? et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae, tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appellasset illos, si pater fuisset), et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. Pater ad patrem, et deus ad deum? an
lius ad patrem, et sermo ad deum? Ipsa quoque clausula evangelii propter quid consignat haec scripta, nisi, Ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? Igitur quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus interpretandus. Ceterum ut alia evangelia non interponam, quae nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum. Spiritus dei superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe, inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est. Nec pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim verebatur, ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet, et altissimus obumbrabit te? Dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus dei, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi voluit, quae cessura erat in filii nomen. Hic spiritus dei idem erit sermo. Sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. Ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus. Sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, et si deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. Nulla res alicuius ipsa est cuius est. Plane cum quid ex ipso est, et sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse ex quo est et cuius est. Et ideo spiritus deus, et sermo deus, quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. Quod deus dei, tanquam
substantiva res, non erit ipse deus, sed hactenus deus, qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius. Multo magis virtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiva res est, quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque substantiae. Virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea nascitur, filius dei est. Hoc se et in istis evangeliis ipse testatur statim a puero. Non scitis, inquit, quod in patris mei me esse oportet? Hoc et satanas eum in temptationibus novit: Si filius dei es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius dei. Patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. Insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi pater, quod absconderis haec a sapientibus. Hic quoque patrem nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus
sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus, et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei, sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus; sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione; immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset, aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit, neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit, ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.