Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.

Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,

sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi: Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias, et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam dispersionem Israëlis; posui te in
lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium, nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius, spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente: Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus, Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem, non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet, si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat, haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset ut sibi iuberet.

Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, sic alius deus dixit et alius fecit; duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: Thronus tuus deus in aevum, virga regni tui: Dilexisti

iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus. Si ad deum loquitur, et unctum deum a deo affirmat, affirmasset hic duos deos pro virgae regnatu. Inde et Esai(??) ad personam Christi, et Seboin, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus Israëlis. Et hic enim dicendo, Deus in te, et, Tu deus, duos proponit, qui erant, in Christo et spiritum sanctum. Plus est quod in evangelio totidem invenies: In principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et dous erat sermo. Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed et nomen domini in duobus lego. Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam. Et E(??)aias haec dicit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Brachium enim tuum omnino dixisset, si non dominum patrem, et dominum filium intellegi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caele a domino. Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? Quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem, ne eum dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico dei filio domini nomen iure contulisse. Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum sripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. Absit. Nos enim, qui et tempora et causas scripturarum
per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum, discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. Duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus; non quasi non et pater deus, et filius deus, et spiritus sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus agnosceretur et dominus vocaretur, quia filius dei et domini. Si enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et domini. Nemo enim alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse pater descendisse videretur, quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus et cognitus est a nobis quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a patre, et cum spiritu tertius, et iam pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem; et, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, ut differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos oportebat, ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. Ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio, iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dei plures. Itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius, deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. Solum autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus. Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia benedictus in aevum omen. Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem
autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.

Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te, Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant mortuum; visum quidem deum, secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant, si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur, et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt

accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit. Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et
spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. Caput enim Christi deus.

Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne quodcunque in filium reputo, in patrem proinde defendas. Ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. Exclamat quodammodo Ioannes: Deum nemo vidit unquam. Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam visum. Confirmat et apostolus de deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest, scilicet quia morietur qui videbit. Idem ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et visus est et invisus? Ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam quis ex diverso non argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in carne? Atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? Aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alius, quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi pater, scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem. Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. Sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deum erat sermo, unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; quem mortuum contestatur secundum scripturas, et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque

in aenigmate plenius visibilem caro elíecit, sermo scilicet, qui et caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nis pater, scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderínt. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum pâtre apud patrem. Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus et audivimus ieet contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. Sed quem deum? scilicet patrera, apud quem deum erat sermo, unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed пес videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo et supra dixerat: Régi autem saeculorum, immortal!, invisibili, soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; quem mortuum contestatur secundum scripturas, et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque
Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si, non passuri filii gloriam, sed patrem vidissent, credo, morituri ibidem. Deum enim nemo videbit et vivet. Si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et filius conversatus est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere, nisi viderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. Pater enim sensu agit, filius vero qui in patris sensu est videns perficit. Sic omnia per filium facta sunt, et sine illo factum est nihil.

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. Pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit. Ex quo, A primordio sermo erat apud deum, et deus erat sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra, Non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio iudicavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, dominus a domino. Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas

et prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus in finem. Ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus conversari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam, interrogans Adam, quasi nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine, offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. Sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et alius, qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, utique filium pater? Ceterum quale est ut deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noë clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen
de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quamquam filius hominis est dictus), ni haec in imagine et speculo et aenigmate fuissent? Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in Pilati tribunal impenunt, et in monumento Ioseph reconcludunt. Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et visum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum (adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet n(??)c esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?), et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt.

Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam filium in patris, dicente ipso domino, Ege veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura: Benedictus qui venit in nomine domini, utique filius in patris nomine. Et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israëlis, Qui est. Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse, et in his filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, patris, mea sunt. Cur non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israëlis, et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur sue iure Deus omnipotens, qua sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem, Altissimus, qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israëlis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et. Christi nomen patris esse, audient suo loco. Interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt: Ego dominus qui est, et qui fuit et venit,

omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire. Quasi qui venturus sit (??) omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.

Sed hanc societatem neminum paternorum in filio ne facile perspiciant perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. Ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius et pater. Porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur. Habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos, patrem et filium, ostendit, et sufficit sibi. Filium nominari ab ea constat. Salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse, cuius est filius. Non enim desinit esse qui habet filium, ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. Sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur, et post patrem filius nominatur. Igitur unus deus pater, et absque eo alius non est. Quod ipse inferens non filium negat, sed alium deum. Ceterum alius a patre filius non est. Denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens: Alius praeter me non est, nisi filius meus. Alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. Puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israëlis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. Igitur et cum se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius

absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum quo caelum solus extendit.

Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, caelum solus. Quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum, ego aderam illi? Et si dixit apostolus, Quis cognovit sensum domini, et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus, sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris. Quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. Sed et evangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. Et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. Ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. Atque adeo statim de filio loquitur. Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans? sistens verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. Proinde et filii erit vox: Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. Quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, quia solus operationi patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et in superventura

ego sum. Primum scilicet omnium sermo. In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. Ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt, ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus, habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. Si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris vocari habeat.

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alius praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et qui me viderit, videt et patrem, et ego in patre et pater in me. His tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. Sed proprium hoc est omnium haereticorum. Nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio, constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in pauciora.