Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Varie diabolus aemulatus est veritatem. Adfectavit illam aliquando defendendo concutere. Unicum dominum vindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. Ipsum dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Iesum Christum. Excidit sibi coluber, quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis scripturis de quibus tunc temptationem struebat. Si tu es filius dei, dic, ut lapides isti panes fiant. Item: Si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te, utique pater, ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas. Aut numquid mendacium evangeliis exprobravit, dicens, Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptavi. Ideo et accessi, ideo et temptavi. Ceterum si filius dei esset, nunquam illum fortasse dignarer. Sed enim ipse potius a primordio mendax est, et si hominem de suo subornavit, ut Praxean. Nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romam, homo et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum

et simplex et breve carceris taedium, quando, et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens, cuius charismata quoque expugnavit. Nam idem tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseverando et praecessorum eius auctoritates defendendo coëgit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit. prophetiam expulit et haeresim intulit. paracletum fugavit et patrem crucifixit. Fruticaverant avenae Praxeanae hic quoque superseminatae, dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc, per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur. Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est; exinde silentium. Et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. Avenae vero illae ubique tunc semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit, et nunc denuo erupit. Sed et denuo eradicabitur, si voluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges, et cum ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.

Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus, dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. Nos vero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac

tamen dispensatione quam οἰκονομίαν dicimus, ut unici dei sit et filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil. Hunc missum a patre in virginem et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum Iesum Christum; hunc passum, hunc mortuum et sepultum, secundum scripturas, et resuscitatum a patre, et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, venturum iudicare vivos et mortuos; qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a patre spiritum sanctum paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. Hanc regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa novellitas Praxeae hesterni. Quo peraeque adversus universas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse verum quodcunque primum, id esse adulterum quodcunque posterius. Sed salva ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, vel ne videatur unaquaeque perversitas non examinata, sed praeiudicata, damnari, maxime haec quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum deum non alias putat credendum quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum sanctum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur οἰκονομίας sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, patrem et filium et spiritum sanctum, tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur.
Quomodo numerum sine divisione patiuntur procedentes tractatus demonstrabunt.

Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et verum deum transfert, non intellegentes unicum quidem, sed cum sua οἰκονομίᾳ esse credendum, expavescunt ad οἰκονομίαν. Numerum et dispositionem trinitatis divisionem praesumunt unitatis, quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se vero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat, et trinitas rationaliter expensa veritatem constituat. Monarchiam, inquiunt, tenemus. Et ita sonum ipsum vocaliter exprimunt etiam Latini, et tam modifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. Sed monarchiam sonare student Latini, οἰκονομίαν intellegere nolunt etiam Graeci. At ego, si quid utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo quia unius sit eum cuius sit aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut monarchiam suam non per quos velit administrare. Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. Si vero et filius fuerit ei cuius monarchia sit, non statim dividi eam et monarchiam esse desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius

esse principaliter a quo communicatur in filium, et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur. Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiti, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia virtutum procuratur: quale est ut deus divisionem et dispersionem pati videatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero? Ecquid nata a substantia patris membra et pignora et instrumenta et ipsam vim ac totum censum monarchiae eversionem deputas eius? Non recte. Malo te ad sensum rei quam ad sonum vocabuli exerceas. Eversio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur adversus creatorem, cum Marcione, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos; tunc in monarchiae eversionem, cum in creatoris destructionem.

Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam a patre filio traditam in filio servo? Hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam a patre per filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus constitutam in quot deus voluit. Adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine: Cum tradiderit regnum deo et patri. Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium, et cum suo statu restituetur patri a filio. Ita eam nemo hoc nomine destruet, si filium admittat, cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat. Hoc uno capitulo epistulae spostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii; etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui subiecit et cui subiecit, duo sint necesse est.

Sed quia duos unum volunt esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus earum patrocinantibus vindicabit. Aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: In principio deus fecit sibi filium. Hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. Ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. Ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. Rationalis enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia. Quae ratio sensus ipsius est. Hanc Graeci λόγον dicunt, quo vocabulo etiam sermonem appellamus. Ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi, quia non sermonalis a principio, sed rationalis deus etiam ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. Tamen et sic nihil interest. Nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. Cum ratione enim sua cogitans atque disponens sermonem

eam efficiebat quam sermone tractabat. Idque quo facilius intellegas, ex te ipso ante recognosce, ut ex imagine et similitudine dei, quo habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex substantia ipsius animatus. Vide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. Quodcunque cogitaveris, sermo est; quodcunque senseris, ratio est. Loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua cum eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. Ita secundus quodammodo in te est sermo, per quem loqueris cogitando, et per quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est. Quanto ergo plenius hoc agitur in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem? Possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem et in ratione sermonem, quem secumdum a se faceret agitando intra se.

Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione dei sive sermone? Itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo dominus creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles genervit me, in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce. Cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos, quae sursum nubila, et cum tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa

per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.

Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. Haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae, Dominus condidit me initium viarum; dehinc generatus ad effectum, Cum pararet caelum, aderam illi; exinde eum parem sibi faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus; proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum. Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: Filius meus es tu, ego hodie genui te, et ante luciferum genui te. Sic et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: Dominus condidit me initium viarum in opera sua; ante omnes autem colles generavit me. Nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes vires eorum, utique eo spiritu qui sermoni inerat, apparet unam eandemque vim esse nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum confirmavit, per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est. Nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere, patrem et filium, deum et sermonem. Quid est enim, dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et incorporale? At ego nihil dico de deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias

fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. Quale est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando quid fleri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est? Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo, Scriptum est: Non sumes nomen dei in vanum. Hic certe est qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit esse s(??) aequalem deo. In qua effigie dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et si invisibilia illa, quaecunque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sin(??) substantia non erit? Quaecunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen filii vindico, et dum filium ag(??), secundum a patre defendo.

Hoc ai qui putaverit me προβολὴν aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem dicam tibi, non ideo non utatur et veritas vocabulo isto et re ac censu eius quia et haeresis utitur; immo haeresis potius ex veritate accepit quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo dei an non? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce προβολῆν veritatis, et viderit haeresis, si quid de veritate imitata est. Iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo eius? Valentinus προβολὰς suas discernit et separat ab auctore, et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse, nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in reliquam substantiam. Apud nos autem solus filius patrem novit, et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed patris perfecit voluntatem, quam de proximo, immo de initio noverat. Quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso

est? Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. Sermo ergo et in patre semper, sicut dicit, Ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: Et sermo erat apud deum, et nunquam separatus a patre, aut alius a patre, quia, Ego et pater unum sumus. Haec erit προβολὴ veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. Protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol radium. Nam et istae species προβολαὶ sunt earum substantiarum ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim filium dicere et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium, quia omnis origo parens est, et omne quod ex origine profertur progenies est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit; nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. Igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos dicere, deum et sermonem eius, patrem et filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae; et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit, non ideo tamen est soparatum. Secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice, et tertius a fonte rivus ex flumine, et tertius a sole apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et οἰκονομίας statum protegit.

Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. Ecce enim dico alium esse patrem, et alium filium, et alium spiritum. Male accepit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem protendat, patris et filii et spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus οἰκονομίαν monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium

filium a patre, sed distributione, nec divisione alium, sed distinctione, quia non sit idem pater et filius, vel modulo alius ab alio. Pater enim tota substantia est, filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur: Quia pater maior me est. A quo et minoratus canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic et pater alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod et dominus usus hoc verbo in persona paracleti non divisionem significavit, sed dispositionem. Rogabo enim, inquit, patrem, et alium advocatum mittet vobis, spiritum veritatis. Sic alium a se paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio, propter οἰκονομίας observationem. Ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc vocabuntur, et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est, est, non, non; nam quod amplius est, hoc a malo est.