Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

siquidem a primordio rerum conditor harum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut deus cognosceretur. I [*]( 6] cf. I Tim. 1, 4. ) [*]( 2 ad hanc R, adhuc M 6 sin 223, si non MRl amat. sin uulgo sin de certis ... regulae partibus scil. argumenta adhibeantur 7 partibus\' incertis uulgo 8 praeiudicabunt scil. argumenta illa 9 incerta om Oehlerus nihil adnotans 11 uero MFR1, uere Rl 12 dii M, dei R ) [*]( 15 non addidi 17 dii MF, dei R 18 si incerta sunt = si quat incerta sunt 21 communicentur M dirigam MR, dirigatur F 23 constat-ipso om. F constet MF, coustat Ruulgo 24 ideo nec incertus seclusi: ideo nec <nunc) incertus Eng male hic distinguuntur capita 25 harum scripsi: earum MR )

303
nec enim si aliquanto posterior Moyses primus uidetur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysei stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio enarret, a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam, denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysei compotes, nedum instrumenti, deum Moysei tamen norunt; etiam tantam idolatria dominationem obumbrante, seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum') perhibent et \'deum deorum\' et \'si deus dederit\' et \'quod deo placet\' et \'deo commendo.\' uide, an nouerint quem omnia posse testantur. nec hoc ullis Moysei libris debent. ante anima quam prophetia. animae enim a primordio conscientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis. [Iudaeorum enim deum dicunt animae deum.] noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. et si unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. accipiat igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus: numquam deus latebit, numquam deus deerit, semper intellegetur, semper audietur, etiam uidebitur, quomodo uolet. habet deus testimonia: totum hoc quod sumus et in quo sumus. sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.

Et merito, inquiunt. quis enim non tam suis notus est quam extraneis? nemo. teneo et hanc uocem. quale est enim, ut aliquid extraneum deo sit? cui nihil extraneum esset, si quis esset, — quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad [*]( 1 mojsei M, Moyei R (sic et infra 7.12) 8 idolatrift M (corr. m. 1), idoJolatria Ra, idolatriae Rt 10 deorum <dicentes> fort. 15 Iudaeomm ) [*]( —deum MR3, non praebent RtF, seclusi ut sententiarum nexum turbantia. erant, opinor, olim adscripta eis, quae paulo supra leguntur: seorsum tamen illum quasi proprio nomine perhibent 16 barbare R, barbarare MR, 18 accipiat scripsi: accipe MR 19 incertus MRa, certus Rt incognituix. nomquam uulgo 20 intellegetur R3, intellegitur MRl 27 sit? cui En-g: sit. cui uulgo 28 parenthesin indicauit Eng: esset? quia uulgo )

304
illum pertinere — uel ne statim audiret a nobis: quid ergo illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. at nunc satis est nullum probari cuius nihil probatur. sicut enim creator ex hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus, quia omnia non eius ideoque et extranea. denique si uniuersitas «rpatoris est, iam nec locum uideo dei alterius. plena et occupata sunt omnia suo auctore. si uacat aliquid spatii alicuius diuinitati in creaturis, plane falsae uacabit. patet mendacio ueritas. tanta uis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis? igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum (eius) ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur. quoniam aliquid ab unoquoque prospectum uidetur utilitatibus et commodis uitae. ita et hoc ex forma dei creditum est diuinum esse, instituere uel demonstrare quid aptum et necessarium rebus humanis. adeo inde auctoritas accommodata si falsae diuinitati, unde praecesserat uerae, unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut nouus aliqui Triptolemus praedicaretur. aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio, quo et nostrum deum non alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc., semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri creatorem et eum, quem uolunt aeque deum credi, non ad eius formam probare, quem et ipsi et omnes deum (agnoscunt,) ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet. quia [*](6 et om. F 8 <a) suo fort. 9 alicuius <alterius) susp. Eng false JR1 11 et hoc ex forma M, ex forma hoc et R 12 eius addidi 15 aliquid om. R1 16 hoc ex forma dei fort. spuria 18 necessarium M, necessarium sit R uulgo 19 ei falsae MRi, falsae R3 ttulgo 19 uerae. unam uulgo 21 aliqui MF, aliquis R uulgo 27 agnoscunt addidi, conStentur add. van der Vliet )
305
totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum, qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. duplex ista uideatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit. tertium cessat sed non potuisse indignum deo est. noluisse an dignum, uolo inquirere. dic mihi, Marcion, uoluit deus tuus cognosci se quocumque in tempore an non? alio proposito et descendit et praedicauit et passus resurrexit quam uti cognosceretur? at sine dubio, si cognitus est, uoluit. nihil enim circa eum fieret, nisi uoluisset. qui ergo tantopere notitiam sui procuranit, ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem maiore, si falsae, - nam hoc turpius, si et mentitus est substantiam corporis — qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus, quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset! maxime aduersus eum cognosci habens, apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. nam et quale est, ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut uolunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans adseuerabat, tantis operibus notitiam sui armauerit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suae praesumptionem, ille autem sublimior, sciens inferiorem deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum creatorem et ex honestioribus potior et generosior creatore.

Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari. sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis, cuius res sit. porro in quantum nihil oportet esse sine causa, [id est sine re] quia si sine causa sit, proinde est atque si [*](12] cf. Deut. 21, 23. Gal. 3, 13. 17] cf. Es. 45, 22. 23. ) [*]( 9 nihil enim R, enim nihil M qui ergo scripsi: quid ergo MR 10 notitiam *sui M (aui in ras.) 11 parenthesin indicaui 13 saspen- 9HS. quanto wulgo 14 praestruIisset. maxime uulgo 21 nulla Rl 22 et R3F, ut MM-1 29 id eat sine re secluxi: interpolatum est ex 306. 4, ubi bene se habet, quia illic antecedit deus, Eng pro nihil (28) rescribendum putat nemo proinde MF, perinde R uulgo ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 20 )

306
non sit. [non habens rei causam rem ipsam] in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa. sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam. deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet. ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tamquam sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare. aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum. quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit. nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt. non habentes dei pignus, opera eius deo digna. itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit. malignitatis. qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando.

Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio\' tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionitae conuertuntur ad destructionem operum creatoris. \'nimirum\', inquiunt. \'grande opus et dignum deo mundus\'! numquid ergo ereator minime deus? plane deus. ergo nec mundus deo indignus: nihil etenim deus indignum se fecisset, etsi mundum homini.\' non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est nihil eum omnino fecisse! ** uel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari. ut ergo aliquid [*]( 1 uon-ipsam seclusi: interpolata trunt ab eotlcm, qui et supra addidit id est sine re, defendit Eng pro rei rescribens sui rem ipsam MRS, res ipsa J21 2 sine-debet prioris editionis esse iudico 5 sit om. F ) [*]( 8 opere M (corr. m. 1) formatum = fAopowdsvta (sinnfãllig, greifbar gemacht) ut uidetur, cf. Som. 2, 20; = qui est (ysvojuvov) mterpretatnr Eng (cf. Es. 43, 10), sed melius fortasse rescribetur formato = informato 13 impudentiae R, inpudentia M qua R, quam MF 17 praesignarit M, praesignauerit R 22 fecisset M, fecit R uulgo 25 lacunam signaui: mallem eum fecisse intercidisse uidetur )

307
+ et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas uidelicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur. deos pronuntiauerunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem. ut Anaximander uniuersa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et uim et potestatem et honorem et decorem, opem fidem legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis alendis conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidauerint, [initium ac finem mundo constare] ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. ipsa quoque uulgaris superstitio communis idolatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis ueterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iouem in substantiam feruidam et Iunonem eius in aeream secundum sonum Graecorum uocabulorum. item Vestam in ignem et Camenas in aquam et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lauacris rigatam. sic et, Osiris quod semper sepelitur et in uiuido quaeritur et cum gaudio inuenitur, reciprocarum frugum et uiuidorum elementorum et recidiui anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. et superiores quidem situ aut statu [*]( 7] cf. Plato Tim. p. 40 A ) [*]( 7 quae M, quod R 12 formidauerint R, formidauerunt MF formidaoerintscil. deum eum pronuntiare initium-conatare seclusi 13 constare MR, stare F; dare BigN, constituere van der Vliet 15 ierofantae MF 16 in simulacris sril. et in statuis, in quibus insculpta sunt nomina, et in fabulis, in quibus depictae sunt fabulae ueterum mortuorum 19 Iuoonem <uxorem) eius susp. Eng 20 aeriam M 21 aquam MF, aquas Ji 23 Osiris R3, ostris M, Osirin R3 26 naturae om. F mitrae M, mire F ) [*]( 20* )
308
substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. ad humilia deficiam? unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pinnula, taceo de pauo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?

At cum et animalia inrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut uiribus ampliauit, sic magnitu-i dinem in mediocritate probari docens quemadmodum uirtutem ; in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias,I cantharidis uenena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuuaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit tibi uel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamauit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio caelo descendere laborauit, cuius causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est? sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobauit creatoris, qua suos abluit, nec oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, qua suos infantat, nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. at tu, super magistrum discipulus et seruus super dominum. I, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. uolo inspicere, si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis adpetas. I aduersaris caelum, et libertatem caeli in habitationibus captas:I despicis terram — plane inimicae iam tuae, carnis, matricem — et, [*](SJ cf. II Cor. 12,9. 1SJ cf.II Cor. 12,2. 24] cf. Matth. 10,24; Luc. 6,40. ) [*]( 2.deficiam. unus uulgo 3 de pratis-non dico om. F 4 tetraonis R3, tfitra paaonis MRl pinnula M, pennnla R pauone F 8 docens R, dicens M 10 aranei M, araneae R 17 adamao- M 19 creator F 20 suo M 25 destruens FR3, destrues MR1 27 eaelii M, caelo R 28 plane om. F inimicę M, inimica Rt, inimice R\'F iam tUae carnis matricem uulgo: impugnat Mareion carnem nuptias auferendo; inde caro inimica eius uocatur )

309
omnes medullas eius uictui extorques; reprobus et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem. hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris, — nam haec apud uos pro martyrio adfectari debuisset, si uobis mundus displiceret — in quamcumque materiam resolueris, substantiam creatoris uteris. quanta obstinatio duritiae tuae! depretias in quibus et uiuis et moreris.

Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo [*]( re 3 ut apocarteresi R3G, muta porrocaracte , si M (corr. m. 1), muta porcatere si R1 4 Marcionitam id est repudiatorem R:J, id est repudiat,)rem Marcionitam MRl 7 substantiam M, substantia R 10 parenthesin indicavit Eng 11 et om. F 14 anno quinto decimo scripsi: a. ftaDO XV 31, zXHBuulgo 15 reuelatns sit M (anno s. u. add. m. 2) anno \'Iuinto decimo scripsi: a. XV MR, ad XV Patn 18 et ideo M (et tleo in mg. a m. 3) 21 domino R, dominum MF 23 supn ]Į[ - eorr. m. 1) )

310
quod capitur. et uidendum, ne qua adhuc illic uacent subsiciua. in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. ergo iam incipe deos computare. erit enim et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. et materia enim deus secundum formam diuinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna, aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in substantiam mundi. sed ex, materia et ille fecisse debebit. eadem ratione occurrente illi quoque, [deo] quae opponitur creatori, ut aeque deo. atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam. proinde et creatorem in loco facit, utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit, utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut dominum. amplius; I et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae et aeternum aeternae, quartum iam hinc deum fecit. habes igitur in superioribus tres substantias diuinitatis, in inferioribus quat- i tuor. his cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio alter qui a creatore promittitur. manifestam iam fraudem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre : praesumunt, cum nouem adsignet, licet nesciens,

Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius. consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia. duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit. [*]( 1 subsiciua Rig: Bubsciua MRl (in mg. alias suscidiaa) i23 tin mg. alias subscisiua), subscidiua F 2 deus. se M (seinras.) 12 substantiam .1l. substantia Ruulgo 14 deo seclusi opponitur scripsi: opponeretur ME ut aeque deo coniunge cum illi quoque 18 dominum scripsi l = sicut dominus eius est, scil. innatus infectus aeternus): domino MR 20 hinc Uf*: hic MR 30 eius (sc. potius) esse inuisibilia ex ellipni Tertulliano sollemni )

311
quam eius, qui uisibilia operatus inuisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? uidebimus et apostolus cui auctori inuisibilia deputet, cum et illum explorauerimus. nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque aduocationi fidem sternimus, confirmantes diuersitatem hanc uisibilium et inuisibilium deo creatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diuersitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex uocalibus et mutis, ex mobilibus et statiuis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et sucidis, ex calidis et frigidis. sic et hominem ipsum diuersitas temperauit, tam in corpore quam in sensu. alia membra fortia alia infirma, alia honesta alia inhonesta. alia gemina alia unica, alia comparia alia disparia. proinde et in sensu nunc laetitia nunc anxietas nunc amor nunc odium nunc ira nunc lenitas. quod si ita est, ut aemula inter se conditionis uniuersitas ista modulata sit, iam igitur et uisibilibus inuisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum. (qui) ipsum creatorem diuersum notant, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem, cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, uisibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et uisibilia et inuisibilia condidisse quemadmodum et uitam et mortem, et mala et pacem? et utique, si illa inuisibilia maiora sunt uisibilibus creatoris suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora, cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant, cuius nec modica comparent. [*]( 3J cf. Col. l, 16. ) [*]( u 7 deo creatori R3 mg, adeo creatori ilf, a deo creatore BI uulgo 10 mptis c M (corr. m. I) 11 sucidis M, siccis B 16 si »ta M 16 aemulae inter se condicionis fort. 19 eorum, ipsum uulgo qui addidi 20 notant MR, notantia Urs 21 sanantem. cur uulgo, sanantem: cur Eng, improbans quod supra addidi qui 25 creatoris scripsi: creaturis MR )
312

His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem, cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo, quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? .

Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam cur postea et non a primordio rerum quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit [*]( 1 hoc om. Oehlerus (mendose) 5 eum probes M, probet eum R 8 dinoscetur M, dei dinoscitur R 14 nunc in uulgo deducto si scripsi: deductus MG, deducta R, deducto Gel 17 parenthesin in- (licaui 18 decuisset Iun: decuisse MR latuisse. regrediar uulgo 22 deus et uulfjo neceasarior quo melior van der Vliet: melior quo necessarior MR, quo melior necessarior Eng 23 abundare mihi vi- dentur tierba latere non debuit, cum ad necessarius mente suppiettdum sit erat )

313
++ aut non potuit aut noluit. omnia haec deo indigna, maxime optimo. sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae reuelationis, sicut nunc sola demonstratione.

Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris. tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt. ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari, maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis, ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem. [*]( 6 ei. M 8 etiam deleri uult t\'an der Vliet 9 est scripsi: et MR rettelatns scripsi: cognitus MR (cf. infra 1.18 ubi pro reuelatus rescribendum t rat cognitus. miro quodam casu haec inter se commutata sunt) 12 dehinc M, deinde Ruulgo 17 hominum fidem Urs 18 cognitus scripsi: renelatus MR 19 nego Kellnerus (van der Vliet): nega M, negas R 23 cognoaci 2f, cognoscis lJIF 28 Pauorem R, pauonem MF )

314

\'Immo\', inquiunt Marcionitae, \'deus noster, etsi non ah initio, etsi non per conditionem, sed per sometipsum reuelatus est in Christo Iesu? dabitur et in Christum liber de omni statu eius — distingui enim materias oportet, quo plenius et ordi natius retractentur —: interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum legum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. anno quinto . decimo Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est. spiritus salutaris Marcionis. [salutis] qui ita uoluit quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalauerit aura canicularis, non curaui inuestigare. de quo tamen constat. Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. a Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere centum quindecim et dimidium anni cum dimidio mensis. tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. cum igitur sub Antonino primus: Marcion hunc deum induxerit, sicut probauimus, statim. qui sapis, plana res est: praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo reuelatum quem constat a Marcione primo praedicatum. hoc nunc ut probem constare. quod superest ab ipsis aduersariis sumam. separatio legis et euangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterant negare discipuli eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. nam hae sunt \'Antithesis\' Marcionis, id est contrariae oppositiones. quae conantur discordiam euangelii cum lege committere. ut ex diuersitate [*](2 non om. F 4 distingi M 9 salutis seclusi (per dittographiam OfCItlN uuletur): salutem Urs post Marcionis grauius distinxi. intelleqe (eum) qui ita uoluit, scil. Marcionem; deleri haec uoluit Scal 10 aura }ł\'J, aula MRl 12 Antoninianus Gel: antoninue MR 14 «tantandem M 15 Marcion. cum M 19 Antoniniani Rig: antonini MR 20 pri- mo MRl, primum i23 21 ut (concessiue intellegendutn) probesfort. qUI\',l om. M 25 indurantur MGR3, indicantur 221, indueantur F antithesis MF, antitheses R uulgo (sic ubitpte) 27 euangelii om. R1 )

315
sententiarum utriusque instrumenti diuersitatem quoque argumententur deorum. igitur cum ea separatio legis et euangelii ipsa sit, quae alium deum euangelii insinuauerit aduersus deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo reuelatum qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem aduersus euangelii legisque pacem, quam retro inlaesam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio seruauit, quae non alium deum et legis et euangelii tuebatur praeter creatorem, aduersus quem tanto post tempore separatio a Pontico inmissa est.

Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est aduersus obstrepitacula diuersae partis. aiunt enim Marcionem non tam innouasse regulam separatione legis et euangelii quam retro adulteratam recurasse. o Christe, patientissime domine, qui tot annis interuersionem praedicationis tuae sustinuisti, donec tibi scilicet Marcion subuenirct! nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt, quod non recto pede incederent ad euangelii ueritatem, ab illo certe Paulo, qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique, ne in uacuum currisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. igitur si feruenter adhuc, ut neophytus, aduersus Iudaismum aliquid in conuersatione reprehendendum existimauit, passiuum scilicet (uindicans) conuictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus et eis, qui sub lege, tamquam in lege, tu illam solius conuersationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam uis haberi etiam de praedicationis [*]( 19] cf. Gal. 2, 9. 20] cf. Gal. 2, 14. 221 cf. Gal. 2, 2. 24] cf. Gal. 2, 11-14. 26] cf. I Cor. 9, 22. 20. ) [*]( II * 8 laesam M (il add. m. 1) inconcussam R, inconclusam M 16 recu*asse M (r 8. u. a m. 1) 18 tibi scilicet M, scilicet tibi R\'JG, om. scilicet JB1 22 cufrisaet :JI, cucurrisset R 26 uindicans xuppleuit van der Vliet 30 suspectam MR3, susceptam Rl )

316
erga deum praeuaricatione. atquin de praedicationis unitate. quod supra legimus, dexteras iunxerant, et ipsa officii distributione de euangelii societate condixerant. sicut et alibi: siue ego, inquit, siue illi, sic praedicamus. sed et si quosdam falsos fratres inrepsisse descripsit, qui uellent Galatas ad aliud euangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud euangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conseruandam habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem uindicantes et obseruantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caerimoniarum, quas iam exclusas agnouisse debuerant, secundum innouatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos, ut per Esaiam: uetera transierunt. inquit, ecce noua, quae ego nunc facio. sic et per Hieremiam: et disponam testamentum, non quale disposui ad patres uestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti; et alibi: renouate uobis nouamen nouum, et circumcidimini deo uestro, et circumcidimini praeputia cordis uestri. hanc ergo circumcisionem iam sistens apostolus et hoc nouamen, illas quoque uetustates caerimoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee: et auertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caerimonias eius. sic enim et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos uestros odit anima mea. quodsi et creator omnia haec iam pridem recusauerat et apostolus ea [*]( 2] cf. Gal. 2, 9. 3j I Cor. 15, 11. 4] cf. Gal. 2, 4. 5] cf. Gal. 1, 6. 7. 9] cf. Gal. 4, 10. 13] Es. 43, 18. 19. 15] ffier. 3*. 31. 32. 17] Hier. 4, 3. 4. 22] Os. 2, 11. 25] Es. 1, 13. 14. ) [*]( 2 dexteras M, dextras B 3 condixerant, sicut et alibi. siue tmlgo 5 galathas M (pro more) 9 reprehendens Urs 10 caerimoniarum Xl-\', caeremoniarutn Jtuulgo (sic et infra? 14 aic et per Hieremiam scripst: et alibi MR (cf. I. 17 I 17 et alibi scripsi: sic et per Hieremiam M (per in vuj.add.m.l) R nouamen R, nouam et MF 27 fest*» (os 8.am.l) M )
317
iam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia apostoli consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa, qui euangelium Christi creatoris transferrent a nouitate praenuntiata a creatore ad uetustatem recusatam a creatore.\'

Ceterum si, qua nouum deum praedicans, ueteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem nouo nihil praescribit, sed de uetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? ut et psalmus ille praececinerat: disrumpam ua a nobis is uincula eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstitel\'unt reges terrae et magi stratus conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset seruandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum nouum et aemulum legis. ipsa enim dei nouitas atque diuersitas abstulisset non modo quaestionem ueteris et alienae legis uerum omnem eius mentionem. sed hic erat totus status quaestionis, quid, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conuersatio et disciplina nutabat. nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum uelamento, alii de nuptiis uel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. nam (si) fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inueniretur, uel quanto principalis. quodsi post apostolorum tempora adulterium ueritas passa est circa dei regulam, [*](11] PS. 2, 3. 13] Ps. 2, 1. 2. 24] cf. I Cor. cap. 10. 25] cf. I Cor. cap 11. cf. I Cor. cap. 7. 26J cf. I Cor. cap. 15. ) [*]( 1 sententia apostoli M, apostoli sententia R 4 qui R, quae MF 7 si quasi Rig 11 praececinerat JI, praecinuerat R a nobis uincula Bf, uincula a nobis R 15 conuenerunt JfF, circumuenerunt R 21 totius susp. Eng quid scripsi: quod MR 22 legi MRl, lege R3 24 alii dei de F 26 si R3, om. MRX )

318
ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. nullam autem apostolici census ecclesiam inuenias, quae non in creatore christianizet. aut si hae erunt a primordio corruptae. quae erunt integrae? nimirum aduersariae creatoris. exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex euangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum, quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes. id est non de suis sensibus. quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari; ** nihil retractare oportebit. hoc enim cuneo ueritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.

Sed quomodo funditus euertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur. relaxata praescriptionum defensione? accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, uel potius umbram et phantasma secundum Christum ipsius. per idque examinetur, per quod creatori praefertur. et utique erunt regulae certae ad examinandam dei bonitatem. sed prius est, ut inueniam illam et adprehendam. et ita ad regulas perducam. cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum et introitu causarum. cum quibus debuerat inueniri, exinde agens, quo agere habuit. erat enim iam et mors et aculeus mortis, delictum, et ipsa malitia creatoris. aduersus quam subuenire deberet alterius [*]( 281 cf. I Cor. lf>. 56. ) [*]( 1 iam .J..-łlR, iam et F 3 ecclesias-census om. F 11 haeretici MS\\ haeretice Rl 15 lacunam signaui: si non poterit probari supplenda censeo oportebit scripsi: oportebat MR 18 euertetur R, enentetur MF 23 cxaminandum F 26 introitu M, in introitu R 27 quo MR (cf. 336, 27), quod lll\'s agere scripsi: agi MR 28 et inors M, mors R )

319
dei bonitas, t primae huic regulae diuinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut causa coepit. omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obuenticia et extranea reputentur ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. denique non minus et hic quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesiuimus, cur non a primordio sit reuelatus? quidni? qui per bonitatem reuelari haberet, si qui fuisset. non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi. quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt. et otium enim sui natura non nouit; hinc censetur, si agat. sic nec noluisse uidebitur exercere bonitatem, interim naturae nomine. natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit, ut, si cessauerit, non sit. sed cessauit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas: ergo non fuit naturalis bonitas, quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par. quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. nam ut a primordio non fuit, et in finem sine dubio non erit. potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius — (non) enim a primordio liberauit hominem — et uoluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam uoluntas subpressae bonitatis finis inuenietur malignitatis. [*]( 1 uerba primae-occurrens et statim-coepit (l. 2) suo loco extare uix crediderim; si supra 318, 27 post inueniri inserueris, nihil desiderabis. 2 coepit R, cepit MF 4 obuenticia M, obuenientia R uulgo 9 non minus tft hicifaut liicnon minusJJ 12 quiduisZa? 14quaesi22,quasiilf 15agat Ciacconius: agatur MR 17 ae ,M:RJ (priore loco), si Rl 18 ceasauerit fort. 19 bonitas Pam: bonitatis MR 24 nam-erit bis in M comparent ut a primordio scripsi: et a primordio MR 27 (non) enim W, enim MRl )
320
quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis,, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? totum denique creatoris elogium in illum rescribetur, qui saeuitias eius i bonitatis suae mora iuuit. nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur, cum fit. homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum caespitem norunt. et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? si ut ex hoc melior inueniretur, quanto creator deterior haberetur. satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum uoluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in uexatione detinuit. quid de tali medico iudicabis, qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praeuaricatorem, quam non statim causae suae exhibuit; plane exhibiturus, si natura bonus et non accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aeuo deus et non a Tiberio, immo, quod uerius, a Cerdone et Marcione.

Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius diuina bonitas in terris dedicaretur,

aliam illi regulam praetendo: sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas inrationalis deprehendatur. facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur quam ut bonum ratone desertum non pro malo iudicetur. nego rationalem bonitatem\', dei Marcionis iam hoc primo, quod in salutem processerit; hominis alieni. scio dicturos atquin hanc esse principalem \' [*]( 2 utilitatem cruciare MF, utilitate cruciari R 6 proficiunt.JfF, prosiliuut R 9 si ut MR3, sicut R1 haberetur, satis van der Vliet: haberetur? sati, MHIgo 10 satis est susp. Eng oneratum R. honeratum MF 11 admissiti, et Pam: admiaiaset MRl, admissi et R3 16 praeuacatorem M 17 exhibiturus, si natura. bonus, eshibiturusMZJ 21 diuina bonitas in terris R, dinina in terris bonitas M dedicaretur. aliam uulgo: satis infeliciter kic distmguuntur capita 22 ita rationalia MR, naturalia F esse debere M, esse R )

321
et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis iri extraneos uoluntaria et libera effundatur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. cur ergo non a primordio hominem respexit. a primordio extraneum? cessando praeiudicauit cum extraneo nihil sibi esse. ceterum disciplinam diligendi extraneum uel inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam te ipsum. quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior, ut ministra et comite sua [id est indebita] prior. igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima, non habenti proprium hominem ac per hoc quoque exiguae? porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundauit? exhibe principalem rationem, et tunc uindica sequentem. nulla res sine ordine rationalis potest uindicari; tanto abest, ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet: nec secundus [*]( 2] cf. Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. 7] cf. Leu. 19, 18; Matth. 5, 43. 9J cf. Matth. 5, 17. 16] cf. Matth. 5, 20. ) [*]( 2 effandatur scripsi: effunditur MR 4 cur M, cum R uulgo hotninem—primordio om. F 5 extraneum, cessando unlgo 8 et-quoque ut saepius; ceterum facillime rescripseris: est, tu quoque 9 Chrieto <tuo> fort. 13 ut ministra MF, ministra B uulgo id est indebita seclusi indebita. prior igitur uulgo 17 ei scil. bonitati; aliter enim non intellegetur quod infra sequitur exiguae. sed cum propter illud non habenti proprium hominem paene necessario intellegendutn sit ei scil. deo Marcionis, ne»cio an spuria sint iudicanda uerba ac-redundauit cui iILL, acilicet iuuando alium, eui Pam (ex cod. N, qui habet haec uerba s. u. a manu librarit ipsius addita) habenti Lat: habentis MR 19 exhibe Big: exhibere MB 21 ratio ipsa id eat deus 23 bonitatis eoniumge eum gradu ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 21 )
322
illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. tunc enim rationalis habebitur uel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur, cuius est res. quamcumque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. sicut in principali gradu, cum in rem suam exhibetur, rationalis erit si iusta sit, sic et in extraneum rationalis uideri poterit, si non sit iniusta. ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. pro extraneo uero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere seruo, ut domino eripiatur, ut alii uindicetur, ut aduersus caput domini subornetur, et quidem, quod indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis uiuens, sub ipsius adhuc plagis tremens? talis adsertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. non aliter ** deus Marcionis, inrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori aluminum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri inreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret inrationalis? non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tingitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine elemosynae et dilectionis operatur. quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, tam propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?

Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita, opinor, et perfectus in omnibus: eritis enim perfecti [*](30] Matth. 5, 48. ) [*]( 4 primo fort. sicut scripsi: sic et MR cum in rem Buam exhibetur, rationalis erit scripsi: rationalis erit, cum in rem suam exhibetur 3/72 5 sit. sic uulgo 13 quod Eng: quo MR 16 lacunam signaui: autem agit intercidisse puto 18 aluminum M, alumnum R 21 non putem MRt, an putem R3 25 elemosinae MF, eleemosynae R 27 ipsius MF, om. S )

323
quemadmodum pater uester, qui in caelis est. exhibe perfectam quoque bonitatem eius, etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis inuenitur neque rationalis. nunc et alio ordine traducetur: nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, quae, minor numero materiarum suarum, non in omnibus exhibetur. non enim omnes salui fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. pluribus uero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? quodsi plures salui non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. sicut enim bonitatis operatio est, quae facit saluos, ita malignitatis, quae non facit saluos. magis autem non faciens saluos, dum paucos facit, perfectior erit in non iuuando quam (in) iuuan lo. non poteris et in creatorem referre bonitatis in omnes defectionem. quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod tuo deo uindicas. usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori. quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectae bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos saluos facit, imperfectae salutis inuentos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus saluos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis? quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo adlectum? quod sciam, et caro tingitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaeuitur. sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus et [*]( 2 eius. etsi uulgo 3 rationalis, nunc uulgo 5 quae in libr. mss. post saarutn traditum huc transposui 7 et (prius) om. F 14 in addidi non poteris <autem) et fort. 15 bonitatis scripsi: bonitatem MR (potueris et rescribere: bonitatem in omnes defectiuam) 17 tuo deo M, tuo 2J, deo tuo Pam usque adeo notione rariore = quin etiam 18 creatori, quam uulgo 20 imperfectae Oehlerus (in notis) , inperfectum MR 24 quid erat MR, quid enim tam Lat 27 sciam Big: si iam MJt . ) [*]( 21* )
324
culpae principatus animae potius adscribendus. cui caro ministri nomine occurrit. carens denique anima caro hactenus peccat. ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem. cuius Christus etsi non induit ueritatem. ut tuae haeresi uisum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. ipsum quod mentitus est illam, aliquid ei t debuit debuisse quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam uiuam; quis? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flauit: qui caro nunc, non qui anima. itaque si ita est. quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? si plena est gratia et solida misericordia, quae soli animae salutaris est, plus praestat haec uita, qua toti et integri fruimur. ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. erat et illud perfectae bonitatis, ut homo, liberatus in fidem dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saeui. at nunc et febriculas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris sed et scorpiis eius obiectus, in quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. tu [*]( 9—13J Gen. 2, 7. 8. 22] cf. Gen. 3, 18. ) [*]( • 2 denique — namque hactenus = non amplius 7 ipsrnn MR, ipso Oehlerw debuit MR3G, debui Rl, habuit Itm, debet tribaisse fort. 15 bonitatis }\'fR\'JG, bonitate R\' 21 dei sui F 22 febricnlas Eng: febricitas MS, febricitates Lat 23 edit; nec Eng: edit, nec wlIl!!\'ł 25 obiectus, in Eng: obiectus. in uulgo 26 exutns F es R, est M ,27 perfecte? alia M, perfecta est. alia R1, perfecta sis. alia R5 )
325
tantummodo bonum deum praefers. non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.

Quod adtinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequare, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conueniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo uerum et sola. iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris adpendicibus sensibus et adfectibus. quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem. nos uero [et] agnoscimus in creatore ut deo dignos, et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia, quae deo digna sint, constent. si aliquem de Epicuri schola deum adfectauit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet — hanc enim sententiam ruminans Marcion remouit ab illo seueritates et iudiciarias uires —: aut in totum inmobilem et stupentem deum concepisse debuerat — et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per Iesum? — aut et de ceteris motibus eum agnouisse. — et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario? ecce enim hoc ipso, quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curauerit, post tantum aeui senserit in hominis salutem, utique per uoluntatem, nonne concussibilis tunc fuit nouae uoluntati, ut et ceteris motibus uideatur obnoxius? quae enim uoluntas sine concupiscentiae stimulo est? [quis uolet quod non concupiscet?] sed et cura accedet uoluntati. quis enim uolet [*]( 2 bonum MR3G, deum R1 4 adaequare M, adaequari R uulgo 6 iam om. F 7 deo-tantum om. F 10 sit, negatis uulgo 12 etseclusi dignos. et uulgo et-quoque ihic incipit apodosis) cf. 321, 8 14 scola M 20 per ihm M, per Iesum R (intellege per carnalem suam naturam). sen- Pam Urs et [de] ceteris motibus e<urn obnOIi)um fort. 26 enim scripsi: autem MR 27 quis nolet quod non concupiscet om. MGR3, quam ob rem fiechuri, sed nescio an et hic duae recensiones sint agnoscendae: 1) quae aoluntas-stimalo est? sed et cura accedet uoluntati. igitur cum. 2) quis enim nolet quod non concupiscet? quis concupiscet et non curabit? igitur cum )

326
quid et concupiscet, et non curabit? igitur cum et uoluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcionis. nam et aduersarium sibi constituit: ipsum illud, aduersus quod et uoluit et concupiit et curauit, siue delictum siue mortem. inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum hominis, creatorem. porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine aduersario non erit. denique uolens et concupiscens et curans hominem liberare, hoc ipso iam aemulatur et eum, a quo liberat, aduersus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus liberat, in alia liberaturus. proinde autem aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea, quae aemulatur: ira discordia odium dedignatio indignatio bilis nolentia offensa. haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et adfectibus, per quos administratur aduersus creatorem, ne sic quoque inrationalis praescribatur, si careat et sensibus et adfectibus debitis. haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.

At hic sufficit peruersissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi, quos in creatore reprehendunt. si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque uexat. utpote qui nec iudicem praestat, non inuenio, quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. quale est enim. ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non uindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus seueritatis et animaduersionis? cur enim [*]( 1 qd M, quod R curabit R3, curauit MRl 2 concupiit <et curauit; fort, cf. l. 5 et 8 3 Marcione Urs 6 ipsum om. F dominum, hominis unlgo hominis-curans om. F 10 aduersuB •• eum M liberaturus. et ea Urs: hberaturus eum MB:iF, liberaturus cum R1 11 autem scrij*#i: enim MR, om. F 13 indignatio bilia JS3, indignabilie JURI 15 procurrat M 16 non poterit sc. esse, secundum, ellipsin auctori solleinnem 17 quos R::, quom lIIBI 19 hoc F )

327
prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? immo et permisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae uoluntatis. aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. nam et ultio fructus est irae et ira debitum offensae et offensa, ut dixi, comes frustratae uoluntatis. sed non ulciscitur; ergo nec offenditur, si non offenditur, ergo nec laeditur uoluntas eius, cum fit quod noluit fieri: et fit iam delictum secundum uoluntatem eius. quia non fit aduersus uoluntatem quod non laedit uoluntatem. aut si hoc erit diuinae uirtutis siue bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moueri tamen, si fiat, dicimus iam motum esse illum, qui noluit, et uane non moueri ad factum qui motus sit ad non faciendum. I quando noluit fieri; nolendo enim prohibuit. non autem et iudicauit nolendo fieri et idcirco prohibendo? non faciendum enim iudicauit et prohibendo pronuntiauit. ergo et ille iam iudicat. si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et prohibeat non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat uindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia (boni) aemulum sit necesse est quod noluit admitti et [*]( i 4 ut non M, non ut R 6 non (alt. loco) om. P 7 stupedissimus M (corr. m. 1) 12 si srripsi: sed MR 13 noluit fieri M, fieri noluit H 16 non. moneri M 17 qui noluit-faciendum = quando noluit-prohibuit. secundam recensionem eam esse puto, quam prius auctor acopsmt . 20 autem scripsi: enim MR 21 prohibendo scripsi: prohibendum MR 24 admissum, atquin van der Vliet: admissum. atquin uulgo 28 boni addidi )
328
nolendo prohibuit, malo autem parcere deum indignius sit quam animaduertere, et quidem deo optimo, qui non alias plane bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.

Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non uindicando et absoluit non puniendo. o deum ueritatis praeuaricatorem, sententiae suae circumscriptorem! timet damnare quod damnat. timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mauult ostendere quid nolit quam probare. hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta. audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis:\' deus melior inuentus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. denique prohibet delinquere, sed litteris solis. in uobis est, si uelitis illi obsequium subsignare. ut honorem deo habuisse uideamini; timorem enim non uult atque adeo prae se ferunt Marcionitae, quod deum suum omnino non timeant. \'malus enim\', inquiunt, \'timebitur, bonus autem diligetur\', stulte, quem dominum appellas negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae? at quomodo diliges, nisi timeas non diligere? plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio. diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim con-, stat, non auctoritate, et adulatione. non potestate. quid denique [*]( 14] cf.Matth. 5,30; 18,8. Marc. 9,48. 15] cf.Matth. 8,12; Luc. 13,2*. 1 prohibuit. malo uulgo 3 plane M, plene R uulgo 4 et MR3, ut h= ) [*]( 7 sententiae M (syll. Bcn in ras.) 8 non om. F 11 phantasma. et ipsa transfunctoria uulgo 14 coquitur (qu ex g a m. 1) M geenna Mil (h s. u. add. m. 1) 16 literis M 18 prae se ferunt MIP, se prarferunt Rl 20 enim scripsi: autem MR diligetur 2tf, diligitur R 22 etiam om. F at lt, aut Jf 26 placiarii M. )

329
adulantius quam delicta non exequi? age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum uitae omnibus, qui deum non timent? quid non frequentas tam sollemnes uoluptates circi furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? absit, inquis, absit! ergo iam times delictum et timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. aliud est, si eadem dei tui peruersitate quae non times obseruas, qua et ille quod non uindicat prohibet. — multo adhuc uanius, cum interrogati: quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum. qua? si ab oculis, nonne et hoc iudicio agitur? iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abicitur peccator, ut et hoc deo optimo competat. et quid erit abici, nisi amittere id, quod erat consecuturus. si non abiceretur, id est salutem? ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.

Exitus autem illi abiecto quis? \'ab igni\', inquiunt, \'creatoris deprehendetur\'. adeone nullum habet elemeutum uel in hanc causam prouisum, quo peccatores suos uel sine saeuitia releget, ne illos dedat creatori? quid tunc creator? credo. sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus aduersarii sui parcat. o deum usquequaque peruersum, ubique inrationalem, in omnibus uanum, atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem uideo consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? si remissio [*]( 1 lege itaque F 4 circi furentis MH3G, circumfurenteia Bl, circum forentis F 9 quae scripsi: quem MR 11 die illo Lat: dei illorum MR respondent (scil. Marcionitae cf. 328, 18 sqq.) MM, respondebunt Lat 12 abici illum. qua? si ab oculis, nonne scripsi: abici illum quasi ab ocalis. nonne uulgo 13 nisi si MF, nisi R 14 abicitur M, abiciatur R, abicietur F 19 igni M, igne R 23 sulphuratiorem R:I, sulphuratonem M, sulphurationem li1 praeparabit B:J, praeparauit MRl )

330
delictorum est, quomodo uidebitur delicta dimittere qui non uidebitur retinere, quia, si retineret, iudicaret? si absolutio mortis est, quomodo absoluet a morte qui non deuinxit ad mortem? damnasset enim, si a primordio deuinxisset. si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generauit? iteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel factum est. si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo spiritus animae. signat igitur hominem numquam apud se resignatum, lauat hominem numquam apud se coinquinatum. et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exortem salutis? nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam. nisi tam uanus quam deus Marcionis. proinde. cum tantam sine sarcinam siue gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem, quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? quid non salute remunerat quam onerat uel exornat? quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

Quid dicam autem de disciplinae uanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? non tingitur apud illum caro. nisi uirgo, nisi uidua, nisi caeleps, nisi diuortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. uideamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae, adsertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione nouerimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus. [*]( 25] cf. Apoc. 2, 6. 15. ) [*]( 2 si retineret, iudicaret scriptti: retineret, si iudicaret MJt 3 absolnet scripsi: absolueret MR deuixit M 4 damnasset... deuinxisset seripsi: deuinxisaet.... damnasset MR 9 animae scripsi: anima ME 13 quam deus M, ut deus R cum MR, cur Lat 15 aut (prius) Urs: autem R. om. M 17 rependens M, reprehendens R 19 uerba: quid dicam-sanctam, quae in libris mss. paulo supra 1.15 post imponit sanctitatem legnntur. huc Iranstuli 20tinguitur M 25 libidinis atque et nuptiarum (2G)in ras. 3f )

331
sed suademus sanctitatem, seruantes et bonum et melius pro uiribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exerte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in crementum generis humani, quemadmodum et uniuersum conditionis in integros et bonos usus. non ideo autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam committunt, [tunc] nec uestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. sic nec matrimonii res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam: crescite et multiplicamini, quam et: non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstrosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit, unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere, qui modum aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet siluam. qui plantauit: is metet segetem, qui seminauit; is dicet: superest, ut et qui uxores habent sic sint atque si non habeant, cuius et retro fuit: crescite et multiplicamini: eiusdem finis, cuius et initium. non tamen ut accusanda caeditur silua, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. sic et conubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reseruata, cui cedendo praestaret esse. unde [*]( 5] cf. Gen. 1, 28. 14] Gen. 1, 28. 15] Eiod. 20. 17. 16] cf. Leu. 20, 11—17. 23] I Cor. 7, 29. ) [*]( 2 sectandum fort. 5 in crementum R, incrementum MF ■ 8 tunc teclim: ut R3uulgo 16 monstrosam M, monstruosam R, raenstruosam F 21 diffunderat M 23 atque si M, quasi R uulgo 25 ut om. R 29 ipsi (i ex a) M cedendo Kellnerus: caedendo JIR, credendo F praestaret esse MRl, praestaret < et) esse JR3, praestaret messem Oehlerus )
332
iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, aduersus ipsam facere sanctitatem, cui uidetur studere. materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. uacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diuersis probantur. sicut et uirtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum est? quae temperantia gulae in fame? quae ambitionis repudiatio in egestate? quae libidinis infrenatio in castratione? iam uero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. quomodo enim saluum hominem uolet quem uetat nasci. de quo nascitur auferendo? quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? quomodo diliget cuius originem non amat? timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. non erit humanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix? nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de uita, hic non admittit in uitam. nihil apud ambos de homicidio differt. sub utroque homo interficitur: sub altero iam editus, sub altero edendus. gratus esses. o dee haeretice. si esses, in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est.

Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae diuinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. sed et totius opusculi series in hoc utique succedet. proinde. si cui minus quid uidemur egisse, speret reseruatum [*]( 6] II Cor. 12, 9. 18] cf. Exod. 1, 22. ) [*]( 11 totum -- in totum, ut saepius 12 optimo R, optime M lo diliget ENg: diligit MR 16 forsitam M 18 humanior MRl, immanior li3 uulgo faraonis M 19 enecatrix. nain uulgo 20 de uita M, a nita R a homicidio Oehlerus (mmdolte) 22 si esses, in scripsi: si isses in MR 26 statuam R:\', statum MRX confirmant R3, confirmantes MRl 27 succedet scripsi: succedit MR )

333
suo tempori. sicut et ipsarum scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur.