Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\'

Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse. — sic quoque, dum alium esse non constat — tanto qualemcumque sine controuersia haberi deceret, adorandum potius quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum. [uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut [*]( 1 tempori 223, tempore MR,1 examinationem J23, examinatione Mlt1, exanimatura F 2 utitur om. F ADVERSVS MARCIONEM LIIi PRIMVS EXPLICIT.; INCIPIT LIB n M, Explicit liber primus. In- O cipit liber 2 aduersus Marcionem F 5 libellulo 1f, libello R 6 diis MF, deis R uvlgo suam R, sui MF 13 primi capitis sententias non apte inter se cohaerere recte monuit van der Vliet (Stttdict ecclesiasticap. 64). hoc inde factum est, quod auctor, cum tertium edens hoc opus ex tmo duos Ubroa faceret, postrema verba libri primi et prima libri seeundi addidit, inde etiam euenit, ut pro oportuerat quidem, quod propter illud at nunc (334,1) postulatur, nunc legamus: oportuerat autem. pro quo si restitueris quidem seclusis postmodum additis facile intelleges priorem sententiarwn nexum nulla in re deficientem. 17 constaret fort. 18 potias-demerendam om. F 20 vel.-seueritatem seclusit van der Vliet. )

334
+ ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?

at nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis. ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est. o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui (in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\' infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte. qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.) [*]( 2 negotium patitur sc. ab Marcionitis 3 natos F 8 reprehendere JR3, reprehendendum MRl 9 pensitant Lat proinde atque si caecus aliqui scripsi: aliqui proinde atque si caecus MR, pensitantes deum aliqui (= aliquo modo), proinde Eong caecif Salmasius 11 quem uidet non uideat fo-rt. 14 est fort. delendum 15 si tu M, tu si R, tu F ullius R3, illius MRl 16 nam stne dubio corruptum: item uelim rescribi, isim susp. Eng 17 in inferiorem R, inferiorem MF 19 hoc om. M 21 ipse. sed uulgo sciens R, scines M 24 magnitudinem iMtz magnitudinis MR quae deus dicitur seclusi (interpolatum esse uidetur ex 299, 14) 26 ipse <Esaias> scripsi: Esaias Lat, ipse MR )

335
iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit, cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus et scientiae quis demonstrauit ei? cui et apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit), quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei. mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et inualidum dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei? [*]( 1] Es. 40, 13. 14. 5] Rom. 11, 33. 10] cf. I Cor. 2, 11. 11] cf. I Cor. 1, 21. 15] I Cor. 1, 25. 19] cf. I Cor. 2, 14. 21] cf. Luc. 8, 18; Matth. 13, 12. ) [*]( 1 iam MR, enim F apostolus seclusi (cf. inlra l. 5) tunc om. R 2 illi consiliarius M, consiliarius eius R 5 condicet MF, contradicet R 6 ininuestigabilia R, inuestigabilia M\'P 7 ininue-tigabiles R, inuestigabiles MF 11 in sapientia Pam: insipientia M (a ex I m. 1), insipientiam R 17 et tuna-bonus om. F 18 non oni. M 22 ademptum M (a tras.) 24 redhibitus MR, redibitus F )
336
aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non): obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\'

Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i [*]( 3] cf. Es. 45, 9. ) [*]( 2 electionem R*, lectionem MRl 5 admodum MfflGF, adhuc Rl 7 er bonam MR, bonum Pam 8 a primordio seclusi: cum seqwntibus eoniungere vult lun 17 ipsum R3, ipso MRl 19 id est-cognos,ceretur fort. delendum (cf. 1. 22: quia nondom erat quicquam, cui. appareret) 25 bonitatis I teclusi (cf. 337, 6) 26 animatio = r.poaup.ia 27 ipsa M, ipse R 29 ab ea, (ab ea) scripsi: ab ea MR I )

337
distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.

Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum, promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit: et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret, sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. sic et [*]( 2] Gen. 1, 14. 20] Ps. 44, 2. 26] Gen. 1, 3. 4. ) [*]( 4 ante initium om. F 6 nec poterit repentina, vel obuenticia uel prouoca- ticia, reputari fort. 8 est addidi: et add. R3, om. MR I 11 postoriorem M 12 committi R3, committere MRl 14 dei fort. delendum 15 postmodum seclusi postmodum molem maximam om. F 16 maximam = magnam, tn ut optimm = bonus 18 habiculum M 21 sermonem MR3, uerbum sermo- nem fi1 23 malam in scripsi: in malam MR 24 surculus MR3, sarculueRl ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 22 )

338
benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis . possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum — iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia. cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua [*]( 9] cf. Gen. 1, 26. 13] cf. Gen. 2. 7. 14] cf. Gen. 2, 19. 161 cf. Gen. 2, 8. 18] Gen. 2, 18. 28] Gen. 2, 17. ) [*]( 13 in animam MR, animam Pam, in <earn) animam Iun 15 dilicias 3f 17 parenthesin indicauit Eng, qui et quae antecedunt (inde a l. 11) rectius distinxit 21 irrogauit Eng: eroganit MS, rogauit Oehlerus (tM notis), eructauit Henr. Hoppe 23 ceteri; M (s s. u. a m. 1) 24 fastigio G-el 25 aoffl. F rationale, intellectus R3, intellectus rationale MRl 28 uerba cuius legi--obsequii secundae editionis esae puto, cum quae 339.3 legunittr: porro si sqq. arcte se apylicent ad ea, quae proferuntur 338, 20-27 )
339
die autem ederitis, morte moriemini. benignissime enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuuaret obsequii. porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.\'

Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt, [*]( 10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38. ) [*]( 8 praemonitiouibus Gel: praemunitionibus MR 10 hominis fort.. o canes MR3, canes R1 12, obroditis. si uulgo 16 si <esset)> enim fort. 23 quia euenit. ideo fort. euenit MRZ, uenit Rx 27 Chnsti. ex Hulgc probationis MR1, probationes R* uulgo ) [*]( 22* )

340
hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini. [*]( 6 qui arripai: qua MR, quae Eng et addidi 18 auima MRK animae R3uulgo spondentis MR, respondentia Lat 19 libertafcro et potestatem scripsi: libertate et potestate MJt est om. F 21 legi om. M 22 transgressionia M (8 eras.) 26 dispoeitum scil. mucnia* 27 a nocante scripsi: auocante MR et hortante Eng: exhortante MH. <et) exhortante Gel, ego olim delere uolui exhortante ut interpreiamentum uocabuli uocante 28 homini MRl, homine R3 uulgo )
341

Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum [*](1 intellegimur eo Rig: intelligimus eos JIlR 2 bomini fort. 8 et om. F 18 potestas, in uulgo 20 et suae-quale om. F 22 aliorum dominus, sui faniolus? uulgo 23 et om. F 25 defendat in uulgo 26 in eiusmodi institutionem (hoc est institutionem in eiusmodi scil. in talem statum) JIR, id est eiusmodi institutionem Eng )

342
dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente . institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat — ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ; constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum [*](5 libripense mancipati MRl 7 parenthesin indicaui hoc et scripsi: et hoc MR 8 non deleri uult Urs 9 institutioni Rig: institutionis MR 12 ut et contra R, ut cpntra M, et contra F 13 ut fortior (ala der uberlegene) MRl, fortior R3 14 careret Rig: caperet MR obiret JK3, abiret MRl 16 sicut <et> fort. 18 et a bono F 2o eiitusj libertati fort. 29 e addidi )
343
instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.-

Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii [*](1 quia Lat: qui MR deo MRl, deum B3 uulgo 8 ostendet Lat: ostendit MR eius add. Eng 13 ut M, et R 15 bonis et (cf. 344, 18) scripsi: boni sed MR 27 semetipso Dt, ipso R 31 intercessisse R, intercessione M )

344
libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion: o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. (in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.

Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in [*](21] cf. Gen. 2, 7. ) [*]( 3 futtilem M, futilem R uulgo 6 in add. Gel nonne tunc-itnplrri prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14: haecI dignissime sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea: nonne exclamaret Marcion etc. hoc satis docent uerba peroraturus in creatorem, quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum j fnttilem sqq. 9 sua usurum R, suasurum M 12 dispunxiBset Rig: depinxisset MRI, depunxisset R3 acceperat. ipse MR, acceperat, <ut) ipse Lat 13 non <deus.) aut scripsi: non ut MR 16 qua scripsi j (cf 347, 25 qua uoluit): quas MR 17 et patientiam seclusi (cf. 343, 11 et supra l. 10) 18 <in) institutionibua Eng: institutiouibus MR 19 usque scripsi (cf. quae l. 21 leguntur); neque MR, intellego autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen. dajS er leben konnte 20 ut non scil. produxerit eum usque ad recte i uiuendum dei scilicet M, scilicet dei R uulgo 21 eius om. F illi R3, ille JIRI ipse om. F (fort. recte) )

345
animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum dei administratur.

Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non [*]( 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. tien. 2, 7. ) [*]( 3 et addidi 10 parenthesin indicaui 14 parenthesin indicaui 15 eum Rig: cum MB conuenisset. postremo uulgo 17 malim: sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei scripsi: eius JtfR 21 quoquo tamen modo — aliquo tamen modo (Eny), sed nescio an lacuna sit statuenda sic fere explenda: quoquo-modo <institutionem audebis defendere legislatoris) 23 originalem R, originem M )

346
recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris. [*]( 2 spiritum R, spirituum MF 4 spiritu Pam: spiritum MR 5 ot aurulam eius, et si de spiritu accidit scripsi: etsi de spiritu accidit ut aurulam eius MR 6 uento-aura orn. F 7 aura seclusi 9 flatus M. aMatus R 12 compariare Ciacconitis (sed imaginem dei intellege hominem) 13 id est deus deleri uult Eng ideo et imago, id est adflatas, <id est homo) scripsi: ideo et adflatus id est imago MR 14 debuerit oni. M 16 anima seclusi 22 ueritati sui M 24 felicitatem MR, facultatem Pam 25 nec homo-sed deus om. F )
347
hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors [*]( 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. ) [*]( 8 ne etiam M, etiam ne R 9 diminutiorem MF, deminutiorem R uulgo 26 habet Leopoldus: habent MR 29 describes R, discribes M 81 condemnator, si mortem, [malum] fort. )
348
comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.

Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. sume planctum super principem Sor et dices: haec. dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, corona decoris — hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem optimum indutus es. sardium, topazium. smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, achaten, am ethystum, chrysolithum, [*](5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16. ) [*]( 1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU 5 parenthesin indicaui facit MF, fecit R 6 inquit addidi 9 de om. F 12 mendacii om. F 13 hunc addidi 14 denique = nam 18 persona. 3f, personam R 23 <plenu!\'I sapientiae; corona Pam 27 es Pam: ea Mli thopazium M 28 smaracdum M lyncurium Rig: lycirium JI, ligurium R 29 chrysolitum M )

349
beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium conditionum et excultus omni gloria angelica et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae , [*]( 14] cf. Luc. 10, 18. 20] Ez. 28, 15. 23] cf. Ez. 28, 16. ) [*]( 1 onychium Gel 2 Cherub imposui Oehlerus: cherubin posui MR idefendit Eng, Cherubiu a Tertulliano pro singulari acceptum putans) 4 igneorum, fuisti uulgo 11 cherub impositus Oehlerus: cherubin positos MR (cf. supra ad l. 2) 12 aatanan JiB!, satanam R3 uulgo 22 electum (= elicitum) MR, eiectum Ciacconius et <ipse autem) deli quit fort. deliquit ex illo M, ei illo deliquit 22 25 scilicet censum OeMerns: scilicet et censuum MR 27 et praedamnando MR, non praedamnando F )
350
exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum.

Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum [*](121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf. Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 ex operationibus F 5 succiderat MR3, succederet RI, snccedertt F 8 sustinens = expectans 18 arborum fructuosa = arbores fructuosae (Ewj 20 exinde-terra om. 31 23 seueritas posterior M3, seuerior posteritaa MRl 30 aut scripiti (loco priore): ut MH ostendimus. aut uulgo )

351
ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.

Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, [*]( 23] cf. Gen. 1, 4. 25] cf. Gen. 1, 7. 26] cf. Gen. 1, 16. ) [*]( 2 intelkge: damit aber, daji du einen nicht richtendeti Gott billigst, tehaffst du den richtenden nicht aus dem Wege (Eng) 4 aut da eam M, aut det eam R1, aut et eam R3, aut eandem Eng: sed displicet omnino illud aut, quia re diuersum non sit in speciea malitiae deputare ab eo quod antecedit: accusare. nescio igitur, an rescribendum sit: quae iudicem praestat. aude eam in species malitiae deputare. 16 separationem M, separatione R eorum M (earuni in mg. a m. 1) non potest capere, quo Lat: non potest (potea* M) carere. quo JIR, non potes canere. quo Oehlerus 21 AumMR, tum Gel 22 quia seclusi )

352
diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus: eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae in domino inuenta sit arbitratrix operum eius.

At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur. [*]( 2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18. ) [*]( 1 feminam Gel: feminam et MR 2 mortis seclusi 6 elementorum in MB post habitus traditum huc transtuli (cf. 307, 10) creatoris ne uulgo ne Jl, nec H 10 nec R, ne M 14 aduersationem Eng (cr. I 154, [II: aduersionem JIR, aueraionem Scal 15 seposita R-:\' hc possit a ollRt 19 damnat .11 (in ras.) 28 quis-amitteret om. F r* 23 frequentio*em M (r add. m. 1) illa laberentur Jl, illaberentur h )

353
si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.

Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et [*](21] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. 22] cf. Ez. 33, 11. 24] Matth. 22, 37; Marc. 12, 30; Luc. 10, 27. 25] Leu. 19, 14. 32. ) [*]( 3 dicas F 4 prospicit R3, non prospicit MRl oporteret Eng 5 malis scripsi (cf\'. 357, 26): males M, malles R (Eng), malle Oehle-rrn eIpediret, sub uulgo 9 quia expngnator oni. F 12 quia non M (in ras.) 18 quam JR3, cum MRl 15 spectem iZ3, speciem MGR1 16 remuneret M, remaneretur R uulgo 19 dominum (alt. loco) R, deum M 25 obsecutori (ori ex uri a m. 1) M ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 23\' )

354
mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'. amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum, ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur. ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse, iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat: postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis [*]( 3] Es. 45, 7. 25] cf. EIod. 4, 21. 10, 20. 26] cf. Exod. 5, 1-4. 27] cf. Exod. 5. 5—14. ) [*]( 1 et hic MR = auch in diesem Punkte (Eng); sed cum etiam et nusquam alibi inueniatur, nescio an ad haec, rescribendum sit et hinc Rttf 2 enim om. F 7 ut et 31, ut R, et F 8 delicti... snpplicii RxJ, delictis ... suppliciis MRl 12 condentis MRt, condenti R3 iudicii editio Migniana (van der Vliet): iudicia MR 13 delicti MR1, delicta R1 20 damnant M 21 contemtorem M quod M, quo R noluit _\'VRt, uoluit R3uulgo 25 sed Rs, et MRl indurarat mauult Eng )
355
idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum. impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis.

Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat. [*]( 2] cf. Exod. 32, 35. cf. IllI Reg. 2, 23-24 18] cf. Hier. 38, 29. 251 Matth. 27, 25. ) [*]( 1 ibim R, ibi MF corcodrillum bIt corcodillum F, crocodilum R uulgo 2 inpedit M 3 uerba uindicanda-debentis, quae in libris mss. in cap. 16 p. 3J6, 5 post debitum est iuatitiae inultuuntur, huc transtulit van der Vliet 5 dispice MR3, despice Rt 8 ceteras seclusi 10 et si M, et R ex filiis Gel 16 uerba sicut-offensa nexum uerborum turbant: alttrius rditionis sunt correctio sic intellegenda: ut per totum genua sicut gratia ita et offenaa decurreret. 19 obstipuisse MF, obstupuisse R uulgo sumtururn M 20 fili M 27 hoc MR*, hac Rl homini Eng: omnia JflJ ) [*]( 23* )

356

Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici; accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta [*]( 4 seueritatis Iun: seueritati ftfR 5 iastitia. euindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis MR (cf. quae annotaui 355, 3) 6 arcidunt F, accedunt MJR sicut et MF, eicut R 8 secent et innrant R\'. secent tensuram MF, secent tonsuram Rl 22 aeua scripsi: aeao Mfi 23 praedicant Gel quoniam MJP, quomodo Bl 27 parenthesin indłcatÅ\' )

357
erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur, sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia, tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam propter t non respicientes et praestantiam propter merentes [*]( 1 dinini R3, diuinitas MRl licet no- in ras. M 12 imaginem MF, imagine Jtuulgo deo scrtpsi: deum MR indoaa F, inbuas lIIR 13 homini MF, hominem Ruulgo 14 animus humanus 3i, humanus animus Ruulgo 20 irae dico R5, praedico MR1 22 lacunam signaui: eonturbabitur siue exturbabitur (Eng) uel tale aiiquid intercidit 24 quot et causae <sunt> fort. bilem MR1, exacerbabilem R3G 27 non respidentes MR, non resipiscentes Pam; cgo non delendum putauerim et uerbum respiciendi interpretandum secundum Luc. 9, 62 praestantia = itpooTaowx Ftlrsorge, Schutz ut uidetur; cf. praesto esse alicui )
358
et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more.

Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion. de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla: notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non [*]( 7] cf. Matth. 5, 43. 12] cf. Exod. 33, 11. 13] cf. OB. 6, 6; Proa 21, 3. 14] cf. Ion. 3, 10. 15] cf. IIII Reg. 20, 3-5. 16] cf. Dan. 4, 33. cf. I Reg. 14, 39. 17] cf. I Reg. 14, 45. 18] cf. II Reg. 12, 13. ) [*]( i3 itaR. itaquelll 5 ut addidi 7 pluente scrtpsKpluentemilfR faciente scripsi: facientem 3/7? 10 <eo)> inscriptus fort. 11 erit haec isc. bonita-? et ipsa fort. 14 destinatum iam Jf, iam destinatum Jluulgo 16 babyllonis M 18 populo R3, populi MRl 20 refouit (re s. u. a m. 1) M 21 optumi M 22 nota Gel 24 quod Urs: quem MR 27 lygurgos M )

359
a tuo deo didicit creator meus praescribere : non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro parcitur egenis cedendo locum, (cum) boui etiam terenti uincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.

Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis. nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum [*]( 1] Exod. 20, 12-16. 4] Leu. 19, 18. 7] cf. Leu. 25, 4. 8] cf. Deut. 25, 4. 12] cf. Exod. 21. 24. 13] cf. Exod. 21, 25. 17] Rom. 12, 19. Dent. 32, 35. cf. Hebr. 10, 30. ) [*]( 1 praescribere R, proscribere MF 4 temetipsum JI, te ipsum R 5 innocentiae respicit ad: non occides et pudicitiae scripsi: pudicitiae et MR * cum addidi 11 bona praedicatiuum intellege 12 conco<tere concu)piit u xcripsi: concnpiit MR 14 mptuo M (corr. m. 1) 21 a se tuta icripsi: astuta MGR3, aestuata R, extincta Oehlerus 23 eiusdem scripsi: eundem Mli )

360
+ desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est. nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator, quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? et: quis exquisiuit ista de manibus uestris? sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris faciendo delinqueret.

Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae [*]( 3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2. ) [*]( 1 libidini M (in raa.) 3 parenthesin indicauit Eng 4 restingeretnr 3t, restringeretur R 7 est scripai: et MR, ut van der Vliet 19 faciendo .icripsi: faciendis MR 21 omni<a omni)fariam fort. 23 nec (= ne quidem) scripsi: ne MR ullo momento Rig: ulli moitaento MR3, ulli momenta 221 24 quam in lege uulgo eius? et uulgo 25 nocte. quam uulgo 29 significantiis R3, aignificantiB lJIRI )

361
et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi [*](:;-7] cf. Es. 1, 16-18 6] cf. Deut. 10, 18. 7-11] cf. Es. oS, 6. 7. 11-13] cf. Ps. 33, 14. 15. 13] cf. Ps. 4, o. 13-15] cf. Ps. 1, 1. 16] Ps. 132, 1. 18-20] cf. Ps. 117, 8. 9. 20] Ps. 1, 3. 24] cf. Ps. 23, 4. 5. 27] Ps. 32, 18. ) [*]( 4 etiam MR3, sed etiam R1 7 uideam M dirigere Harrisius s integram R, in integram M, in integrum Eng 9 et R, ut MF 13 quaere M 16 <quam) iucundum Pam 18 deum MR, dominum Pam 19 deum JIB. dominum Pam 24 illi om. M 25 accipiet Mhl, accepit IP inrabit scripsi: iurauit JIB 27 misericordia M salutari suo F )
362
enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et non comminuentur. redimet dominus animas seruorum suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant.

Sed enim sepiae isti, quorum (in) figuram illud quoque pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt. tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de [*]( 4] Pb. 33, 20. 6] Ps. 115, 6. 7] Pa. 33. 21. 8] Ps. 33, 23. 13] cf. Leu. 11, 10; Deut. 14, 10. 19] cf. Exod. 3, 22; 11, 2; 12, 35. 36. 20] cf. Exod. 11, 2. ) [*]( 5 liberabit R3, liberauit MR1 7 custodibit Eng: custodiuit JIR\'. custodit R3 et uon comminuentur M. et non comminuetur RI, unum ex ipsis non comminuetur R3 uulgo 8 redimet Pam: redemit MR 10 deest hi, deesse R 12 sepiae MGR3, saepe HI (in) figuram Eng: figura MR illud quoque ... recusauit: sepias scil., qui ut non sqvamigeri a lege edi uetantur (Eng) 14 intentionem ... dispargunt intellege: und machen so die Anstrengung jedes einzelnen (Vetfolgers), teenn sic (ihnen) schon ganz nah ist, zu nichte. dispergere — irritum facere, ad nihilum redigere cf. 178, 9. (alibi intentionem dispergere est: die Auf. merksamkeit eerstreuen cf. 209, 6) 15 iactitando MF. iactando R 18 obicientia R, obiacentia M, obiacientia F 19 mandatam Rig: mandata MR )

363
Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque, Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud auri et argenti, (si) sexcentorum milium operae per tot annos uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant. [*]( 4] cf. Exod. 1, 14. ) [*]( - 4 lateris (= lareribus) M, laternis F, laterinis R uulgo (probat Eng) ednctia ausp. Eng 9 bas iniustitia (= iniuria) scripsi: hasi iustitia M, has iustitia R, nasis istia Rig, uasis institia Oehlerus, has in iustitio Eng 10 ibi Oehlerus Aegyptiis scripsi: Aegyptii MR; intellego: und doclt leisieten ste auf diese (Frohnarbeiten) mit Unrecht zum Vorteil der Aegyptier Verzicht 11 compensationi R, compensationS M (y-- eras. m. 2) 12 si add. R3 17 subacti? ut uulgo 19 laceratas? non uulgo 20 sed totis ubique scripsi: ubique, sed totis MR 22 pronuntiassent I scripsi: pronuntiasset MR, pronuntiasses Rig 23 gratoru M (corr. m. 1) 26 minus — parum, ut uidetur enim etiam MRs, etiam Rl )
364