Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda sic materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae visibiles sunt (hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur), nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sic et an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero, quae facta est, meruit et rudis dici. Statim enim ut facta est, babuit imperfectae locum, ante perfectionem.

Siquidem omnia opera sua deus ordine consummavit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum, dehinc exornatis velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et caelum

non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim beluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia fecunditate dotavit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in vacuum esse supplevit. Sic enim et Esaias, Non in vacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari. Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso quod invisibilis, ut nec visui perfecta simul et ut de reliquo nondum instructa, invisibilis vero, ut adhuc aquis tanquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra producitur. Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Segregatis enim aquis in cavationem sinuum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente deo: Congregetur aqua in congregatione una, et videatur arida. Videatur, inquit, non Fiat. Iam enim facta erat, sed invisibilis usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra. Et vocavit deus aridam terram, non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. Implevit igitur ordinem suum scriptura divina. Quam enim praedixerat invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum, et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam, terra vero haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit. De qua manifestissime Esaias: Haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstravit terram et fecit illam. Certe eandem demonstravit
quam et fecit. Quomodo demonstravit? utique dicendo, Videatur arida. Quare videri iubet, nisi quia retro non videbatur? ut sic quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et ita habilem. Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque ita, Terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam deus cum caelo separavit.

Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur; quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum dei, aquas, nihil confusum nec in confusions incertum aestimare facit tam diversa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis aseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, agnoscitur?