Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur, hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,
quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum. Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit, pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente; nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum
primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem simulque nominationem praemisit? Quam denique integer sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis et rudis.Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens et quasi retro iactans, Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici Erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, undeunde habet, sive per initium sive sine initio,
hoc ipso quod est etiam Erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem. Est definitionis caput, Erat relationis facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut eiusdem sit Erat cuius et quod erat.