Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi sumpsit quorundam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo deus fecit et caelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri; ita principium sive initium inceptionis esse verbum, non alicuius substantiae nomen. Iam nunc si principalia dei opera caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur scriptura, In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum dixisset, In finem deus fecit caelum et terram, si post universe fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii, quasi originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei specialiter quam volumus principium alterius rei. De cetero si sic ponamus, verbi gratia, In principio fecit figulus pelvim vel urnam, iam non materiam significabit principium, non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis, quia figulus ante cetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et cetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum. Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in Graeco principii vocabulum, quod est APXH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit
principatum, unde et Archontes dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate deus fecit caelum et terram.