Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit deus materiam longe digniorem et idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intellegendam, sophiam suam scilicet; haec denique sola cognovit sensum domini. Quis enim scit quae sunt dei, et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso? Sophia autem spiritus; haec illi consiliarius fuit, via intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam, et faciendo cum illa. Cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila, et cum firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram compingens cum ipso. Ego eram, ad quem gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc

potius omnium fontem et originem commendet? materiam vero materiarum, non fini subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens. Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me, prior autem abysso genita sum. Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. Si enim intra dominum quod ex ipso et in ipso fuit sine initio non fuit, sophia scilicet ipsius exinde nata et condita ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra dominum fuerit. Si vero sophia eadem dei sermo est, sensu sophiae, et sine quo factum est nibil, sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio dei, sermone unigenito et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius, et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris multo sublimius erit eo quod ut esset aliquem habuit auctorem. Proinde si malum quidem innatum est, natus autem sermo dei Eructavit enim, inquit, sermonem optimum), non scio an a bono malum possit adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato. Ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio. Filius enim sermo, et deus sermo, et, Ego et pater unum sumus. Nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi quae patri adaequatur.