Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem

Forensis elatio fori debet exercitatione feruere; conuenit enim lacertis industriae cotidie depugnantis motus habere terribiles: at cum sonora facundia receptui cecinit et in otiosa nemora adque amoena diuorsoria semigrauit, fremitus inertis oportet abiciat et desinat inefficacia minitari. scimus etenim palmigeros biiuges ubi e circo recesserint, quietissime stabulari: illos non iugis formido, non ambiguae palmae sollicitant, sed demum pacatis adfixi praesepibus timere iam nesciunt hortatorem, seditiosae contentionis dulcia ducentes obliuia. sed et stipendiis consummatis tropaea suspendere iuuet militem gloriosum et patienter gerere senectutem.

Ac tibi cur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intellego, et ruricolas meos cur uelis exhibitionis urgere formidine, non agnosco: quasi uero illos nesciam consolari et a pauore retrahere et [*](2 fidilae P 7 his qui P 14 rectui P 15 diuorsorias emigrauit P, d. remigrauit Clericus II insertis P, inertes edd. 19 seditiose P 20 iubet P, iuuat edd. 22 ac tibi tur (uel cur) P, At tibi igitur dyAchery, An tibi ig. alii )

255
docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis. fateor, dum nos campus exciperet, me saepe armis eloquentiae tuae fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiua uulnera reponebam. tecum sane condidici, quo iure coloni quoue ordine repetantur, cui conpetat actio, cui non conpetat exitus actionis. Volusianenses ais te uelle reducem ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum: et is qui, ut ego spero adque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, correpturum te homines meos conuentione neglecta temere minitaris. quaero de insigni prudentia tua, utrum ius aliud habeant aduocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae sit. aliud Matari.

Te interim nescio Volusiani fundi umquam fuisse dominum, si quidem Dionysius fertur eius possessionis iura seruasse, neque heredes illius defecisse, qui dum uiueret, rei naualis in plurimos uenales aculeos intendebat. fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus, neque tamen recte Zibberini filius nominatus. idem generis quaestionem militia conuelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur. multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore et apud iudicem patrono saepius uteretur. aliquando etiam Dionysium conprimebam, quod Porphyrio non deberet uiginti iugerum causa nauicularia iurgia commouere.

En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem. et si te Porphyrii denuntias successorem, uiginti iugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari: aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget heredem nominare Porphyrii, certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut aduersum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant. ceterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet et mecum redeas in gratiam et ad [*](2 armis eloq. tuae P: eloquentia tua edd. 6 redncem P: reducere edd. 8 antiquae P II correpturum P: confecturum edd. 10 fort. aliud sit tog. 11 est libri II matari. te interim nescio uolusiani P: Mataritae. Interim nescio Volusium edd. 13 dionisius P 14 illius] aliuo (i in ras.) P II nuenalea P deleta n, uenenales edd. 15 porfyrius P 16 situs P 21 pyrfyrio P 25 pyrfyrii P )

256
priuatum digneris uenire conloquium. desinas, quaero, inertes et trepidos conturbare et iactantiam tuam procul exerceas , et existimes me laetari tua superbia, non offendi: nec nudi enim nec ineruditi sumus. saltim te mitem faciat Maximinus.