Epistolae Septem
Pseudo-Sulpicius Severus
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
In ieiuniis magis quam in epulis delectare, illius uiduae memor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus Deo seruiensdie ac nocte. et si uidua et quidem Iudaea talis fuit, qua- !ac nunc uirginem conuenit esse Christi? diuinae magis lectionis conuiuium dilige, et spiritualibus te saturari dapibus concupisce, et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur. carnis et uini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta [*]( 1 non wine diuinis R 4 etiam om. R || inter] in V )j perfecti hominiM uirtutM C, uirtatia perfectionis (om. homuus) R 5 connumerat F 7 enim RV: OMt. CH II alterius tibi F || tdtuperationes C )) patientfr w<. V 9 euang. Christi F 10 linguam tuam semper C 11 adltmclem bonorum magis A, magis ad bon. laudem C || quam malorum V 12 accommoda CH: commoda ARV )] omniaottt. F )) bona facis F, benefacis R curr. ex bcncScias )) propter Dominum A 13 tantum ARV: tantam C 14 mcrcedia quantum A : mercedem quam CRY 15 uid\'\'aria C )j quia — simulare om. A 16 crederis V 18 in utroque loco om. V 19 de] a F [) obsecrationibus ARV: orationibus C )) seroiens Domino nocto ac dio A 20 et si — Christi (M. 21) om. A )) et assidua (corr. ex at iudaea) ot quidem talis V j) uidnae quidem R, uidaaquidemH\' II fuerit R, erat H )) qualis V 21 conuenit uirg. esse V, esse uirg. conucnit C )) lectionis ARV: dilectionis C 22 tu F\' )j saturari JJ!; satiari <\'F || ct om. C 23 requiro C j) reficiatur AR: reficitur CF )
cum psalmum dicis, cuius uerba dicis agnosce, et in conpunctione magis animi quam in tinnulae uocis dulcedine delectare. lacrimas enim psallentis Deus magis quam uocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: seruite Domino in timore et exultate ei cum tremore. ubi timor et tremor est, ibi non uocis elatio est, sed animi flebilis et lacrimosa deiectio. omnibus actibus tuis diligentiam adhibe, quia scriptum est: maledictus homo qui facit opera Domini neglegenter. Crescat in tecum annis gratia, crescat cum aetate iustitia, et fides eo perfectior uideatur esse quo senior es, quia Iesus, qui nobis uiuendi reliquit exemplum, proficiebat non [*]( 7. Is. 66, 2. 15. Ps. 2, 11. 18. Jer. 48, 10. ) [*]( 1 et tunc — infirmitas om. A )j sic forte V )) utere ut stomachi dolor et animae corporisque expellatur infirmitas V )) dolor et nimia R: dolore nimio C 3 uelut proximi criminis AH: uelat om. R, pro maximo crimine proximi criminis CV 4 abhominatione V )j quietam et tranquillam conuenit esse C 5 et om. b )) perbatione R 6 quod per — uerba mea om. A )) quod V; qui CR )) dicens ed. Vall. et F; et dicit CB 8 qaietam R )) sermones meos C )) Omnium — cogites (u. 10) A post comprobat CM. 14) habet 9 Deum OM. JR )) quid quod CF. quidquam quod -H, quicquam (add. w. 2 quod) 2! 11 quasi V: quasi quae ACR )j cum Deo C 12 uerba dicis AH: u. diceris|R, u. loqueris F, |u. loquaris C 14 sicut — neglegenter CM. 19) om. A. Quae deinceps in J. sequuntur, MOtt sunt nisi paucae sententiae breuiatae. 16 non ibi F, non ubi B 17 dilectio -B; post deiectio in V additum est: Dicat et tibi deus. Audiui uocem orationis tuae et aspexi lacrimas tuas 18 adhibe JBF: exhibe C )) homo om. C t) opera domini CRV: opus dei H, Vulg. habet opus Domini, sed LXX: TK ἓϱγα xυϱίου19 gratiam I! 20 es OM. C\' 21 Jesus B; Jesus dominus F, doiuinusjMus C, Dominus noster Jesus H )
Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognoui, credo quia dedignarentur officium uilibus praebere pulmentariis, puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pallentem coquere fabam et ignobiles betas aceto et iure condire uilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum, piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini et adprime callidum herbis suaue redolentibus clamosum urgere mortarium. unum habet uitium, quod hortorum omnium non est ciuilis inimicus: ita, si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio nec exsaturabitur umquam caede maluarum. in praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obuia quaeque conburet, metet nec dubitabit inferre tectis manus et antiquos asseres laribus amouere. hunc igitur cum his moribus adque uirtutibus donatum tibi non seruum, sed pro seruo filium cupimus, quia non erubescis minimorum esse pater. ego tibi pro hoc seruire uoluissem, sed si uoluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia cenasque felices mei memineris, quia rectius est uestrum esse mancipium quam dominum ceterorum. ora pro me. [*]( *) Hanc et sequentes epistolas primum edidit D\'Achery in Spicilegio V, 532 sqq. ) [*]( 4 praebere] bere P in ras. (P = Palat. Vatic. 829 saec. IX) 6 aceto cx iure P II esuriensium P 13 dubitauit P )
Sacrae religionis fidus interpres uniuersa conponit, ut peccatis ulterius locus esse non possit: nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut uitam beatam submotis erroribus agitemus? in quo laudem maximam tuis uideo conuenire uirtutibus, quod inperitam mentem piis hortationibus inmutaris et ad optimam traxeris rationem. ceterum non ita mirabile uideretur, si eruditos animos infusa sapientia confirmasses: est enim prudentibus uiris cum deuotione cognatio nec est cito conueniens credulitati rusticitas. sic illi, qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt, illi uero, qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas iuuari sentiunt facilitate fingendi, consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domine, praedicatio singularis est exhibenda, quod inpolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos et humana sentire feceris et diuina cognoscere.
Non minus ille Xenocrates in laude \'est, philosophorum longe doctissimus, qui seueris exhortationibus fecit ut luxuria uinceretur. nam cum Polemo quidam uino languidus ex antelucano conuiuio publice uagaretur illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est et in numero studiosorum eo habitu, quo de cena prodierat, inpudenter adsedit; nam caput eius florens corona contexerat: neque est ueritus se omnibus uideri dissimilem, quia re uera caput, quod est domicilium sanitatis, usus [*](1 Incipit epistulae ... P 2 Sacrae P: Sanctae edd. 4 agitimus P 5 uides uel uidemus de Prato 9 crudelitati P || fort. si illi 12 temtamenta P II fingendi P et Clericws: pingendi ed. d\'dchery 17 senocrates P II philosoforum P 20 illutque P II quod ad gypnasium seno- crates P 22 quod de P 1122 et 24 capud P 24 quia P: qui ed. d\'Achery )