Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

An tibi de uirginitatis praerogatiua blandiris? memento Adam et Euam uirgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. uirgo quae peccat Euae, non Mariae comparanda est. non negamus in praesenti tempore paenitentiae remedium, sed hortamur magis praemium sperare debere quam ueniam. turpe eat enim delicti indulgentiam postulare quae palmam uirginitatis exspectant, et inlicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castrauerunt: licitum quippe est matrimonii inire consortium. et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et caelestis regni gloriam copulam contempserint nuptiarum, ita damnandae sunt quae propter incontinentiae uoluptatem, cum Deo se uouerint, remedio apostolico abutantur. ergo, ut diximus, quae conubia deserunt, non inlicita, sed licita spernunt. eiusmodi autem si iurent, si maledicant, ei detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis aut auaritiae in propriis crimen incurrant, si zeli aut liuoris uenena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, si alia, ut adsolet, inlicita faciant. [*]( 1 nec cibum JR: uel cibum non V, cibum non C 2 parcet et tibi? b )) magis om. F 3 ante OM. V 4 retrahebatur R: trahebatur C, terrebatnr F 6 indulgere J! 8 blandiris BF: plaudes C )) memor esto F 10 uirgo — CMtrauerant (M. 14) OMt. A )j eua J! 11 remedium penitentiM C 12 enim CjRF: enim illis H 13 expectat CJBF 14 se F post licitis habet )) CMtrauerunt CJ!: caatrauere j?, caatrMit F 15 consortium inire V )) et ut — ut diximus (u. 19) OM. A 16 gloriam C7?: desiderium F j) contempserunt C 17 dam. sunt V: dam. non sunt <7K () innocentiae noluntatem R 18 cum deo se uouermt F: nondum deo deuotae CR 19 connubia Hb )j spernuntur C 20 iurant R )) detrahunt cupidos C 21 patiantur ARY: pa ) antur C (omissa syllaba ti initio noui uersus), probantnr6 22 aut ARV: uel C )) mcorrantcrimen C )) aut ARV: si C 23 leg. instituta et apostolica F 24 loquuBtar aut cogitant b 25 compto et ornate F )) si alia (alia quae jB) at )

235
quid proderit eis spreuisse quod licuit et exercere quod non licet ? uis uis prodesse tibi, quod licita contempsisti, uide ne quid eorum quae non licent facias. stultum enim est timuisse quod minus est, et non timere quod maius est [aut ab iis non uitari quae prohibentur, spreuisse uero ea quae conceduntur]. dicit enim Apostolus: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uiro. nuptam uiro placere adserit, cogitando quae mundi sunt, innuptam uero Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. dicat ergo mihi, quae uirum non habet et tamen quae mundi sunt cogitat, cui placere desiderat? nonne incipiet illi nupta praeponi? quia illa cogitando quae mundi sunt complacet uel marito, ista uero nec marito, quem non habet, potest placere nec Deo. sed nec illud silentio praeterire nos conuenit, quod dixit: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu. [quae Domini sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat.] quae sunt ergo Domini? dicat Apostolus: quaecumque sunt sancta, quaecumque iusta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae. [*]( 5 I Cor. 7, 34. 19 PhiL 4, 8. ) [*]( adsolet inlicita AR: si aliqua quae ut adsolet, illicita sunt H, et alia quae assolent inlicita F, et alia quae Reri solent inlicite C 2 licita CBF: licite A, licitum H 3 est enim C 4 aut ab—conceduntnr, quae desunt in A, ut glossema inclusimus; nam uix credendum est epistolae auctorem, quisquis fuit, alias optime scribentem hic tam barbare locutum esse )) ab his uctari V )) prohibentur spreuMM uero ea quae F: prohibentur quae (si H) subterfugerint quaf CR 6 Dei C 7 et corpore F: corpore ACR, ut est in Vulgata, at textus graecus habet: xat σώματι ϰαὶ πνεύματι t) quae autem nupta — — et corpore et spiritu (u. 17) RV (item ex parte A): om. C\'; haec NpMftO esae censet is qui curauit editionem Parisiensem apud Migne 8 hoins om. A 9 nuptam ncro uiro V, nuptam—ait saeculi om. A )j placere uiro H 10 illi cora V, cura illa JS 11 tamen ea quae F 12 incipiat A )) quia illa AR: quae Y 15 dixerit A )) Dei A 16 sancta corpore AR 17 Quae Domini sunt — — quac Dei sunt cogitat otM. AB )) Domini V: Dei C 19 dicat ARV: dicit C )) sunt AR: om. CF j} quaecQmque suut iusta A, om. C )
236
ista sunt Domini, quae sanctae et uere apostolicae uirgines die noctuque sine ullo temporis interuallo meditantur et cogitant. Domini est etiam regnum caelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est inmortalitas, Domini est incorruptio, Domini est splendor solis qui sanctis promittitur, sicut in Euangelio scriptum est: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: Domini sunt plures iustorum in caelestibus mansiones, Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. haec quae cogitant et quibus possint ea operibus promereri, quae Domini sunt cogitant. Domini est etiam lex noui et ueteris testamenti, in qua oris eius eloquia sancta refulgent: quae si quae uirgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis illud propheticum: fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae.

Sequitur, \'quomodo placeat Deo\\ Deo, inquam, non hominibus, \'ut sit sancta et corpore et spiritu\\ non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum, sed ut sit sancta corpore et spiritu. membrum enim una corporis pars est, corpus uero omnium conpago membrorum est. cum ergo dicit ut sit sancta. corpore, omnibus membris eam sanctificari debere testatur, quia non proderit ceterorum sanctificatio membrorum, si inueniatur uel in uno corruptio. etiam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, [*]( 5 Matth. 13, 43. 13 EccL 26, 24 15 I Cor. 7, 34. ) [*]( 1 sunt D. quae om. A )) et uere nos: uere C, et reuere B, et uerae et NV 2 sine u. t. interuallo AR: om. CF )) Dei est etiam C, etiam om. R; Domini — mulieris sanctae (u. 14) om. JL 4 D. est imnortalitas, D. est incorruptio scripsi: domini est inmortalitatis incorruptio HV&, domini est inmortalis incorruptio C e< ed. Vall. (Domini inunortalitas; incorruptio Domini est; splendor etc. H) 5 sicut - patris eorum OM. C\'B 7 iustorum J!F: iterum C\', sanctorum H 8 centesimus et eexag. atque tricesimus F )) atque -KV: et C* tt qQae B: igitur F, om. C-B" j] cogitent V 9 ea operibus B; ea OMt. CH, operibus deum V )) et quae F j) cogitent F 10 in qua oris F: in quibus oris H, in quibus C j) elogia C H si quae JHV: siq; R, si C 12 completur H jj in illis F j) propheticum illud C 13 petram solidam jRF: terram solidata C 14 dei F: domini CI! 16 ait sancta corpore AR, sancta corpore eit C 18 uero om. R 19 est OMt. C )) sancta sit C 20 debere saactificari A [) testantur C 21 sanctificatio ceterum C 22 otiam CRF: ct iam AH, OMt. b\' )

237
quae uel unius fuerit coninquinatione polluta. sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat, esto sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata et lingua tantummodo peccet, quia aut blasphemet aut falsum testimonium dicat, numquid liberabunt omnia membra unum, an propter unum iudicabuntur et cetera? ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit uitium, quanto magis, si diuersorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas !

Unde quaeso te, uirgo, ne in sola, tibi pudicitia blandiaris neque in unius membri integritate confidas, sed secundum Apostolum solide conserua corporis sanctitatem. Munda ab omni inquinamento caput, quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem aut croci aut alterius cuiuslibet pigmenti suco uel puluere sordidari, aut auro uel gemmis uel qualibet alia terrena specie comi, quod iam caelestis ornatus splendore refulget. grandis quippe diuinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana, non diuina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum sed Dei gratiam parit, scriptura dicente: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam. Munda collum, ut non aurea reticula capillus\' [*]( 19 Eccl. 4, 25, 26. ) [*]( I quoinquinatione B j) sed nt — integritas (u. 8) om. A 3 pnrgata] add. in V glossema: Esto hunc habet sensum quasi diceret. Consentiamus utitasit.uidelicet ut nihil iniqui contrahat )) quia autwM: quia ut R, qua aut H, aut CF 4 falsum test..B: test. falsum C, falsum om. F 5 sine aliorum JR 6 tMMM cum in uno est 7 iiagitiis F 8 prodent B et ed. Vall.: proSciet C, proRciat F 9 ne — neque CF: neque — neJ-R 10 confundaris A )j solide V: soli R, soli deo ACH 11 omni inquinamento JLB: omnibus inquinamentis C, omni iniquitate V 12 crismatis C-B, chrimatis r )j aut croci Mt alt. om. A 13 picmenti B )) Buco C\'2!F: fuco AHb; illud magis quadrat ad oppositum puluere )) uel gemmis AR: aut g. C, om. V 14 uel OM. R jj qualibet alia terrena specie A: cuiuscumque terrenae specie (speciei B) R, cuiuslibet (cuiuscumque C) terrenae creaturae specie CF )) comi BF: componi A, otH. C )) quod — refulget NF: ont. C; quod iam — praelatio (u. 16) om. A 16 et saecnlaris ont. F )) fontan B 17 confusione F 18 Dei gloriam A jj scriptura jRF: scriptura diuina C; scriptura — gratiam ("M. 20) om. JL 19 et .BF; OM. C 20 gratiam .BF: gratiam dei C j) non ut F )) aurea reticula capillus portet et H et ed. Vall.: aurea texta pilis portet B, auro textacapillis (lapillia V) portet CF, aurea ex capillis portet A )

238
portet et suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus scriptura dicit: misericordia et fides non deficiant a te. suspende autem illa in corde uelut in collo tuo. Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis et ab intuitu pauperum numquam auertis et ab omnibus fucis liberos ea qua a Deo facti sunt sinceritate custodis. Munda linguam a mendacio, quia os quod mentitur occidit animam: munda eam a detractione, a iuramento, ab adulatione, a periurio. nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a iuramento quam a periurio linguam dixi debere mundari, quia tunc periurium facilius effugies, si in toto non iures, ut impleatur in te illa sententia: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. et memor esto dicentis Apostoli: benedicite et nolite maledicere. sed et illud crebrius recordare: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. et illud: si quia autem in lingua non offendit, hic perfectus est. nefas est enim ut labia illa, quibus Deum confiteris, rogas, benedicis et laudas, alicuius polluantur sorde peccati. nescio qua. conscientia ea. lingua quis Deum rogat, qua aut mentitur aut maledicit aut detrahit. labia sancta exaudit Deus et Iabia annuit cito precibus, quas lingua inmaculata pronuntiat. Munda aures, [*]( 2 Pron. 3,5 Mc. LXX. 6 Sap. 1, 11. 11 Ps. 33, 14. 12 Rom. 12, 14. 14 I Thess. 5, 15 et I Petr. 3, 9. 17 Jac. 3, 2. ) [*]( 1 potius illa C 2 fides CR: ueritM jlF, ut habet Vulgata, sed Mt ZXX M<: ἐλεημοσύναι ϰαὶ πίστιςr () deficient C 3 antem ottt. F )) in corde uelut H et ed. Vall.: om. ACRV 4 retraes R 5 auertes B II et ab omnibus — custodias OM. J. II liberos — sinceritate BP\' (item B ae<< hac liberas eaa): liberos ad ea quae sunt a deo facta C 6 custodias CZf 7 munda eam H et ed. Vall.: om. ACRV 8 ab adulatione om. A et ed. Vall. )) nolo CE: Nam V; nolo — sententia (u. 11) om. A t) putes om. V 9 lingua d. d. mundare R 10 in toto CJ!: omnino V j) ut ed. Vall.: om. CJ!F 12 docentis F(Apostolum dicentem A) 13 sed illud J!; sed — perfectus est (M. 18) OMt. A 14 reddat alicui C 16 benedieticnem hereditate corr. R (hereditatem pr. m.): benedictione hereditatem F benedictionem hereditatis C 17 illut V j( in lingua RV: in uerbo C*, cerbo6 18 offenditAF: offendit fratrem C 19 deum F: dominum ACH 20 ea ARVb: et CH )) dominum AC 21 labia enim A )) dominus C 22 quas ACR: quas ei F )
239
ut nonnisi sermonibus sanctis et ueris auditum praebeant, ut numquam obscena aut turpia aut saecularia uerba suscipiant aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est \'saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam\' , ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur: quoniam auditu et uisu iustus erat, hoc est, nec oculis nec auribus delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae, nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spatiosam pergant uiam, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa conuiuia, sed arduum magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad caelum , quia scriptum est: iter rectum facite pedibus uestris. agnosce tibi a Deo artifice non ad uitia, sed ad uirtutes membra formata: et cum uniuersos artus mundaueris ab omni sorde peccati et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intellegas profuturam, et cum omni fiducia palmam uirginitatis exspecta.

Quid sit sanctam esse corpore breuiter quidem, sed plene exprsuisse me arbitror: nunc quod sequtur et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione concipore. illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec corde delinquit, sciens etiam cordis esse inspectorem Deum, et idcirco satisagit, ut omni modo etiam animum cum corpore mundum [*]( 3 EccL 28, 28. 5 n Pet. 2, 8. 7 Eccles. 4, 36 12 Pron 4, 26. ) [*]( 1 BMctismodestMet F jj ueris H et ed. Vall.: senis CBV; etueriN OM. A 2 obscoena <dd. [) ant non aliquem C 3 derogantem ARV: detrahentem C 4 ut cum — munda (u. 7) om. A 6 nec oculis nec fmribus F 7 sint ad accipiendum F )) ad d. aut. collectae om. A 10 pergant uiam AR: Qiamp. C, uiam pergant et V 11 sed ad arduum C 12 tendat F )( quia - uestris ow. J. 13 uirtutem AH, non ad uitia sed ad uirtutem (sic) cKid. in R M. 2 14 actus C 15 totne -R corr. manu 3 in tota || tibi tunc F 16 omni OM. C 17 expectes cd. Vall. 18 Quid -defendi (p. 241, 15) om. A )) sancta C 20 operi R )) fieri nefas est F, fieri OHt. R j) nec fas sit cogit. concipere 2f: nec cogitatione concipere CjK, nec concipiamua cogitatione V 21 cst OM..B 1 m. j) sancta corpore et spiritu F 22 corde B: carne CF, corpore ed. Vall. )t deliquit F || etiam RV: enim C t) cordis V post deum habet j) speculatorem C 23 satagit H )

240
habeat a peccato, sciens scriptum esse: omni custodia. serua cor tuum, et iterum: diligit Deus sancta cor, accepti sunt autem ei omnes inmaculati, et alibi beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt: quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati, de quibus et Iohannem in epistola dixisse reor: si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus accipiemus ab eo. nolo existimes te crimen fugisse peccati, si uoluntatem non sequatur effectus , cum scriptum sit: quicumque uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est in corde suo. nec dicas \'cogitaui quidem, sed non perfeci\', quia etiam concupiscere nefas est quod fieri nefas est. unde et beatus Petrus praecipit dicens \'animas uestras castificantes*: qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. sed et illum locum quo continetur \'hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinauerunt, uirgines enim permanserunt, hi secuntur agnum quocumque ierit\', adtentius considerare debemus et animaduertere, si solius integritatis ac pudicitiae merito isti diuino comitatui copulentur et per omnia caelorum tabulata discurrant, an et alia sint quibus adiuta uirginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur. sed unde hoc scire poterimus? de sequentibus nisi fallor, in quibus scriptum est: hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno, et in ore eorum non est inuentum mendacium, sine macu*la [*]( 1 Prou. 4, 23. 3 Matth. 5, 8. 6 I Joh. 3, 21 sq. 9 Matth. 5, 28. 13 I Pet. 1, 22 17 Apoc. 14, 4, 22 ibid. 4, 4 sq. ) [*]( 1 serna CJBF: custodi b 2 iterum CRV: Ita enim b )] dominus CR 3 omnes JBF: om. C 5 et ad iohannem R 6 epistola sua F et ed. Vall. jj non repr. nos C 8 peccati om. V, ante crimen habet C 9 affectus B )) qui F 10 concup. eam RY: concupiscendum C || mechatus CRY 11 est N: est eam CF jj nec CRF: Ne b 12 quia CBF: quoniam b [) quod f. nefas est V: OtM. R, quod f. crimen est C 13 praecepit R ) castiflcate C 14 quia si F, quasi R () animam B 15 eam CjR: iam F )) locum illum H 16 cum mulieribus non se F tj quoinquinauerunt B 19 ac om. R )j ipsi H 20 tabulata NP\': tabernacula C )] sunt F et ante rasuram B )) adiuta F: auita R, adiuncta CH 21 consequantur B 22 de sequentibus — scriptum est deest in V 23 cx CR: de F )j hominibus HV: omnibus CR 24 eorum V: ipsorum CR )
241
enim sunt ante thronum Dei. uides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere uestigiis, sed illi qui praeter uirginitatem ab omni contagione peccati inmaculatam gesserint uitam. idcirco uel maxime uirgo nuptias spernit, ut, dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni ae delicto custodiat et uniuersa legis mandata. perficiat. nam si non nubat et ea nihilominus faciat, a quibus et nuptae esse iubentur inmunes, non nupsisse quid proderit? quamquam enim nulli Christianorum peccare liceat et omnes quicumque spiritualis lauacri sanctificatione purgantur, inmaculatam decurrere conueniat uitam, utecclesiae', quae sine macula, sine ruga, sine aliquo eiusmodi esse describitur, possint uisceribus intimari: multo magis hoc uirginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet quo minus diuinam scripturam perficiat, nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi.

O uirgo, serua propositum tibi magno praemio destinatum. praeclara est apud Dominum uirginitatis et pudicitiae uirtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris: uide ne quid indignum ei, cui desponsata uideris, admittas. cito scribet repudium, si in te uel unum uiderit adulterium. quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pigneribus subarratur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit [et [*]( 10. Ephes. 5, 27. ) [*]( 1 enim FF: OM. CJ! )) ante thronum d?i C: OM. J!F )) in uno tantum C\'H: in uno uirgines tantum RV 3 contagione H et ed. Vall.: cogitatione CRY )) gesserunt F 4 spernat C\' 7 immunes esse iubcntur V 8 quamquam enim H: quamquam RY, et quamquam C\' 9 omnis R )) spiritalis CN 10 immaculata d. c. uita R 11 eiusmodi JR; huiusmodi crimine V, uitio huiusmodi C; cf. ep. ad Ephes. 5, 27: ut exhiberet ipse sibi gloriotsamecclesiam, nonhabentemmaculamautragam, antaHquidhuiMmodi (ἢ τι τω̃ν τοιούτων) llposaim 12 magis tamen hoc H 14aliqua si .RV: si qua C 16 destinato R )) praeclara — infirmetur om. A 18 macalonun (sic) C 19 agnosce propos. agnosce locum F)t ne om. R 20 disponsata R 11 scribit C et pr. tn. R; cito-tu quae (p. 242, 5) om. A 21 uideat C* 22 sponsa aliorum C )) pigneribus CRY: pignoribus Hb )j subarratur R: obarratur Vb, abarratur C 23 Pt CB: ac b, ct dilig. OM. F )) et a seranlis R, et seru. ed. Vall. post ab amicis habet; K0<! ut glossema inclusimus ) [*]( Y6 )

242
seruulis], quales iuuenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu uiuat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat. quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua iucunditas, sua diligentia, sua uita concordet. et tu, quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus eius sponsi tui mores interroga, et strenue ac sollerter inquire in quibus praecipue delectetur, qualem compositionem in te uestium diligat, cuiusmodi concupiscat ornatum. dicat tibi eius familiarissimus Petrus, qu ne nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: \'Mulieres similiter subiectae sint suis uiris, ut si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore Dei castam conuersationem uestram: quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumentis uestimentorum cultus, sed qui absconsus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus\' quod est in conspectu Dei locuples. Dicat et alius Apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens eadem de fidelium feminarum disciplina testatur:\' Mulieres similiter in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conuersationem. [*]( 11. I Pet. 3, 1 sqq. 20. I Tim. 2, 9. ) [*]( 1 quod potiss. F 2 quas consuetudines F 3 in quibus om. B, in om. H )j praecipue jBF: maxime C j) rebus om. F )) qQMcnmque didicerit.BF 4 se om. V )) temperet R, obtemperat Y 5 sua iucunditas] o<M. in C\': sua dilectio )) ta RF\': tu quoque C 7 solerter jUT6 8 delectetur et F, delectatur C )) in te compositionem C j) cuiusmodi - ornatum J-BF: OM. C 10 ne H: nec ACRV )) corporalem AB: corp. sed spiritualem (spiritalem 0) CF )) sicut et V 11 scripsit JLCR: scribit F& 11 smt ed. Vall. e< A: scribit Vb 11 sint ed. Vall. et - om. C.RF jj suis uiris ARV: uiris suis CJ3\' )) ut et A 12 si qui ARV: si C j) mulierem V et 1 m. JR 13 lucrificent F jj dei om. C 15 capiUaturae R )) indumenta R 16 est cordis JLC 18 quod est CRF: qui est Ab 19 beatos ota. V )) scribens epistolam V et ed. Vall.; qui—testatur OM. JL )) eandem — disciplinam C )) de R: OM. CV 21 ornatum (omatn cM-r.) R || non intortis H 22 uel ncstc A )

243

Sed tu forsitan dicis: cur haec idem Apostoli non iusserunt? quia non necessarium iudicabant, ne talis uirginibus commonitio potius iniuria quam emendatio uideretur. sed nec eas umquam tantae temeritatis fore credidissent, ut ne nuptis quidem concessa carnalia composita et terrena praesumerent. re uera ornare se et componere uirgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? ornetur plane, sed interioribus ornamentis et spiritualiter, non carnaliter componatur, quia Deus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat. ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia compone et spiritualibus indumentis exorna. nihil in ea dedecorum, nihil foedum appareat. resplendeat auro iustitiae et gemmis refulgeat sanctitatis ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet: pro bysso et serico misericordiae et pietatis tunica uestiatur, secundum quod scriptum est: induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem et cetera. et non decorem cei\'ussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae ac simplicitatis candorem habeat, roseum uerecundiae colorem et purpureum ruborem pudoris possideat. caelestis abluatur nitro doctrinae et lomentis spiritalibus emundetur. nulla in ea malitiae, nulla delicti macula relinquatur. et ne quando [*]( 15. CoL 3, 12. ) [*]( 1 tu AV: OM. CR )) dicas ed. Vall. )) haec om. C )) idem RV: iisdem J?, ofM. C )) non iusserunt AR: uirginibus non iusserunt CHV 4 crediderunt ed. Vall. )) ne ed. Vall. et JT: nec ACRV || nuptae concessa A 7 spiritalitcr ACRV R carnaliter ARV: corporaliter C )j dominus C* 10 diligis JB )) compone AH: compte C, come V (?) b, commenda R 11 spiritalibus ACR tj ornamentis V !) in ca indecorum C, indecorum in ea R 12 et om. AR 13 ac ABF: ct C* j) margarito pudicitiae C (prctiosissima pudic. margarita ed. raH.) 13 corruscet.BV, coruscet et pietatis tunica uestiatur C\' 15 uos ergo CV )) dilecti ACR: dilecti dei F 16 benignitatem OMt. F e< ed. Vall. () humilitatis V 17 et om. C; et non — concupiscit (p. 244, 4) om. A || decorem cerussae H: cerusse (sine dccorem) B, resine speciem V, decorem C post pigmenti habet 18 ac simplicitatis R: simplicitatisque C\'F 19 purpureum ruborem pndoris V: purpureum ruboris pudoriaquc R, pudorcm ruboris pudorisque f 19 caelesti B )) 20 mitro R j) lomentis Cotelerius: lamenti!! 2?r, iQmentis C, lauamentis ed. Vall. 21 delicti ed. Vall. et V: doli f. diaboli B ) [*]( 16* )

244
male redoleat odore peccati, unguento suauissimo sapientiae et scientiae perfundatur.