Epistolae Septem
Pseudo-Sulpicius Severus
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Huiusmodi Deus quaerit ornatum et animam taliter compositam concupiscit. memento te Dei filiam dici, secundum quod ait: audi. filia, et uide. sed et tu ipsa, quotienscumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. ergo si Dei filia es, uide ne quid eorum facias, quae Deo patri incongrua sunt, sed age omnia quasi filia Dei. cognosce quomodo huius saeculi nobilium filiae se gerant, quibus adsuescant moribus quibusue se disciplinis instituant. tanta in quibusdam uerecundia est, tanta grauitas , tanta modestia, ut ceterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis studeant facere naturam. et tu ergo originem tuam respice, genus: intuere, gloriam nobilitatis aduerte. agnosce te non hominis tantum, sed et Dei filiam et diuinae natiuitatis nobilitate decoratam. ita te exhibe. ut in te caelestis natiuitas appareat et ingenuitas diuina clarescat. sit in te noua grauitas, honestas admirabilis , stupenda uerecundia, mira patientia, uirginalis incessus et uerae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus, ut quisquis te uiderit, admiretur et dicat: \'quae haec nouae inter homines grauitatis patientia est? quae pudoris uerecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas sapientiae ? non est ista humana institutio nec disciplina mortalis. caeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. puto quod [*]( 4, Pe. 44. 11. ) [*]( 1 malo V et ed. Vall. || suauissimo CV: snauissimae Rb 3 ornamentum F 4 quod ait ARV: illud C 6 filia dei CV 7 patri JLRF: om. C )j sint CH 8 cognosce — ergo (u. 14) om. A )) filiae se nobilitum (sic) V )j se om. R, C ante saeculi habet 9 se OMt. Y )! in OM. R 11 ne quam 2!F: nequaquam C 12 per lascituam infamiae F || infamiae ow..R (j notam inurant C 13 studeant facere R: fecere ed. roN. et V, facientes C 14 et tu origine tua te crede non hominis tantum mediis omissis F 15 non hominis tantum (tantum esse C) sed — decoratam C*F: non hominis sed Dei filiam — decoratam H, non hominibus sed et (et otn. A) dei dininitatis nobilitate decoratam AR 17 appareat ed. Vall. et V: sca pareat R, pareat ACH, pateat b j) et J!: ut AV, etut C 19 nere RV )) habitus et sermo JJ! 20 quisque B 21 nouae JJRF: nona C 23 sapientiae ARY: om. C )) institatione disciplina H 24 rpdolet ARV: refulget C jj puto enim quod habitat A )
Si uis ergo esse cum Christo et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo uiuendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut ne inimicis quidem uicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit. si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. nemo te circumueniat, nemo fallaci sermone seducat. nonnisi sanctos et iustos et simplices et innocentes et puros caelestis aula suscipiet: nullum apud Deum habet malitia locum. ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, aliquem uelle laedere, nihil tam probabile quam omnes amare. quod Propheta sciens testatur docens: qui diligitis Dominum, odite malum.
Vide ne in aliquo humanam gloriam diligas, ne et tua inter illos portio computetur, quibus dictum est: quomodo uos potestis [*]( 18. Ps. 96, 10. 21. Joan. 5, 44. ) [*]( 1 Christi famulam JjRV: filiam Christi C 2 maiori CF [) tenebitur CH: teneatur ARV )j cogitabit H: cogitet ACRV, cogitat C corr. )) ait ille D. cuius taUs et ancilla A 4 ergo om. A )) esse cum Christo et AH: om. CRY j) partem habere RV: habere partem CH (cum Christo p. habere jl) 5 et nequitia CH: oMt. ARV II ita om. R 6 externus F II ut ne — emunda (u. 12) om. A )) ne ed. Vall. et -H: nec CRV 7 enim ut eas C II existimes esse C 9 conscientia JB: conscientia munda F, conscientiae C )) Dei H: Dco CRY )) testimomooM. V II eam— necesse sit deest in V 11 malitia 2! 12 nemo fallaci CBF: nemo tc fallaci AH 13 et iustos CH: om. ARV 14 suscipit et A, suscipiat R, sed corr. 1 M. )] locum habet malitia C )) nequitiae F 15 necesse est esse V et cd. Vall. j) nihil- Domini (p. 246, 4) om. A 16 aliquem R: alterum CF 17 uelle R: uelle uel C, uel F 18 sciens R V : prospiciens C 19 malum num B (maligTium corr. tn. 2) 20 ne in ali∗co R, ne aliquam C )) necet R (sed c punct.), et om. F 21 portio inter illos C || quomodo potestis querere gloriam dei gloriam ab hominibus quaerentes V )
Contentionum uerba et animositatis causas deuita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. nam si iuxta Apostoli doctrinam seruum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam, cuius quo uerecundior est sexus, animus debet esse modestior. linguam a maliloquio cohibe et ori tuo frenum legis inpone, ut tunc, siforte, loquaris, quando tacere peccatum sit. caue ne quid quod in reprehensionem ueniat dicas. lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. beata quippe labia sunt, quae numquam quod reuocare uelint emittunt. pudicae mentis sermo etiam debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: omnis sermo malus ex ore uestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut [*]( 10. II Tim. 2, 24. 20. Eph. 4, 29. ) [*]( 1 locus RV: locus est C )j est quisquam V II quem CR : et F 2 sublimitas non ornat illos qui putant humana caelestibus V 3 quamanum R || se jHF: si R, sese C 4 sciunt H: scient JR, censeant V, sentiant C\' 5 positus R II in caelestibus aequales C, in om. R 6 creduum: crediderunt CV II omnis V 7 in saeculo futuro F 9 causam F || deuita V: euita CR, uita ed. Vall., deuita disc. quoque ow. A 10 occasionem C 11 quanto 10. ancillam domini non expedit F 12 quo ow. F || sexus et animus F 13 frenum AН et corr. R: freno R 1 w. frenos CF II ut ARV: et C 14 tunc loquaris si forte loqueris V, si om. A; nos cowmate post si forte posito (cf. p. 249, 1) loci interpunctionem emendauimus; uidendum tamen, ne uerba caue ne — dicas loci structura non intellecta ex interpolatione irrepserint 0 sit ow. b || caue - audientes om. A 17 labra C || reuocare iterum R, reuocare postea F 18 etiam om. b 19 destruat aliquando F || secundum id (Tioc ed. Vall.) quod A !) praecipit apost F (Apostolus dicit A) 20 de ore C, ex ore deleuit w. 2 in R 21 sed si - inferri (p. 248, 10) om. A || bonus est ad C )) ut om. F )