Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Lectis epistolis tuis multo modo per motum affectum lacrimis tenere non potui: nam et gaudio flebam, quod te secundum Domini Dei nostri praecepta uiuere ex sermone ipso litterarum tuarum poteram agnoscere, et prae desiderio tui non poteram non dx)lere, quod per summam a te iniuriam alienabar, si litteras non misisses. tali ergo sorore non fruerer? testor autem salutem tuam: persaepe ad nos uenire uolui, sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui consueuit obsistere. nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu satisfacere, et opus Domini nostri inter nos obiter uidebamur acturi, cum alter alterum consolando, calcata a nobis mole saeculi, uiueremus. sed iam ego ueniendi diem tempusque non statuo, quia quotiescumque statui, implere non potui: Domini opperiar uoluntatem speroque quod meis uotis et orationibus tuis de nostra nos fructum faciat capere praesentia.

Ceterum quod a me in omnibus epistolis, quas ad te miseram, uitae ac fidei tuae praecepta desiderasti , iam per adsiduitatem scriptorum meorum uerba consumpsi: nihil nouum tibi rescribere modo possum, quod ante non scripserim. et sane propitio Deo iam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans deuotam in Christo exhibes caritatem. unum tamen moneo, ne transcursa [*]( *) jPfMMMtt edita a Baluzio in JfMceM. J, 329 sqq. ex codice collegii SS. et tttdtM. Trinitatis Cantabrigiensis (B, 2, 35). C == codex Cantabrigiensis: b == editio Baluzii. ) [*](5 M b: et C 6 pro desiderio b 7 iniuriam a te malebat Clericus 13 ego (MM. b 14 operiar C&, opperior Clericus 15 capere faciat b 16 praesentia C (ut coniecit Baluzius): perseuerantia b 18 demderMti scripsi: desiderans C& )

220
repetas, ne contempta desideres, ne manum aratro inserens retrorsum conuersa respicias, quo utique in te redeunte uitio ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiet. alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessauerit. nam sicut a peccato ad iustitiam fugiendum est, ita ei, qui iustitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecauendum. scriptum enim est, iusto, in qua die exerrauerit, iustitiam non profuturam. in hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata euasimus, praemia parata perdamus. stat enim aduersum nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. non abiciendus est itaque clipeus, ne latus pateat: non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere: porro cum \'armatum uiderit, abibit. nec ignoramus durum esse atque difficile aduersus carnem et saeculum cotidie dimicare. sed si aeternitatem cogites, si caelorum regna con sideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est, qua tanta mereamur ? luctamen autem nobis in hoc mundo parui temporis est; nam etsi mors non succedat, senecta succedet. labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Iesus tanquam desideratos sibi celeriter uocabit.

O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris uitae conuersatione purgatos sede sua nos Christus excipiet. occurrent martyres et prophetae, iungentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur archangeli, uictusque satanas cruento licet ore pallebit, quippe qui etiam nostra, quae (Sibi in nobis praeparauerat, peccata perdiderit. uidebit gloriam concessam per ueniam, merita honorata per gloriam: nos triumphabimus hoste superato. ubi tunc mundi istius sapientes uidebuntur? ubi auarus, ubi adulter, ubi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus irecognoscentur? quid miseri pro sua defensione dicturi sunt? \'nesciuimus te, Domine, te in mundo esse non uidimus: prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti: patriarchas uon nidimus, sanctorum non legimus exempla. Christus [*]( 1 Luc. 9, 62. 6 Ezech. 18, 24. ) [*]( 3 accipiat b 5 ita et qui Cb 6 iustus C 9 aduersua b 10 umbonẽ C 11 clypeuB b 13 atque C. ac b 16 quae tanta C 17 nobis OM. b 23 iungentur C: tangentur b 24 arcangeli C 28 ridebantur b )

221
tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Euangelista non docuit. martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur: futurum iudicium tuum nemo praedixit, uestire pauperem nemo mandauit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari auaritiae nemo persuasit: inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes\\

His e contrario ex illo sanctorum choro uel primus Noe iustus proclamabit: \'Ego, Domine, et superuenturum propter peccata hominum diluuium praedicaui, et post diluuium exemplum de me praebui bonis, cum malis pereuntibus non perirem, ut isti cognoscerent et quae esset innocentibus salus et quae poena peccantibus.\' Post hunc Abraham fidelis obsistet. \'Ego\' inquit \'Domine, fidem qua humanum in te crederet genus media fere mundi illius aetate fundaui: ego pater gentium, cuius exempla sequerentur, electus sum: ego Isaac adhuc paruulum non dubitaui, Domine, offerre tibi pro uictima., ut isti recognoscerent nihil non Domino praestari debere, cum me ipsum ne , filio quidem unico intellegerent pepercisse: ego terram meam et cognationem meam te, Domino, iubente deserui, ut istis quoque esset exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere: ego, Domine, te licet corporea sub imagine primus agnoui, nec dubitaui credere quem uidebam, licet in alia mihi substantia uidereris, ut isti intellegerent non secundum carnem, sed secundum spiritum iudicare\'. Huic Moyses beatus obsecundabit: *Ego legem, Domine, istis omnibus te iubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat, lex saltim dicta cohiberet: ego dixi \'non adulterabis\', ut licentiam fornicationis inhiberem: ego dixi \'diliges proximum tuum\\ ut caritas abundaret: ego dixi \'Domino soli seruies\', ne isti idolis immolarent uel templa esse paterentur. ego ne falsa testimonia dicerentur edixi, ut istis aduersus omne mendacium praecluderem ora. ego facta dictaque a mundi exordio, operante in me spiritu tuae uirtutis, exposui, ut istis cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum. ego te uenturum, Domine Iesu, praedicaui, ut istis non inopinatum esset agnoscere quem uenturum ante praedixeram\\ [*]( 24 Exod. 20, 14. 25 Leuit. 19, 18. 26 Deuter. 6, 13. ) [*]( 1 euangelistica b 4 fort. cohibere 5 sumus C.\' suum b 6 iustus Noe b 9 cum Mos: ut Cb )) perirent & 11 malim obsistet et \'ego\' inquiet 17 domine OMt. b 19 corporea scripsi: corpore Cb 23 saltem b 24 cohibitet b )

222

Post hunc adstabit dignus Domini sui Dauid semine: \'Ego te, Domine, per omnia nuntiaui, ego nomini tuo tantum seruiendum esse clamaui: ego dixi \'beatus uir qui timet Dominum\\ ego dixi \'exultabunt sancti in gloria\', ego dixi \'desiderium peccatorum peribit*, ut isti te agnoscerent et peccare desinerent.. ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio supertecto, puluere subiecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui uestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam isti probarent imitandam\'. Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit. \'Ego, Domine, te per os meum loquente praemonui *uae iis qui iungunt domum ad domum*, ut modum cupiditati inponerem. ego iram tuam peccantibus uenisse testatus sum, ut istos a malefactis suis si non spes praemiorum, saltim suppliciorum formido cohiberet*.

Post hos aliosque conplures, qui doctrinae nobis officia praestiterunt, ipse Dei filius haec loquetur: \'Ego certe excelsa sede sublimis, caelum palma, terram pugillo continens, intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior atque omnibus quae mouentur exterior, inaestimabilis, naturae potestate infinitus, inuisibilis aspectu, incomprehensibilis adtactu, ut inter uos ad edomandam duritiam cordis uestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam uestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum depositaque Dei gloria habitum formae seruilis adsumpsi, ut communicata uobiscum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam praecepti salutis adhiberem. aegris infirmisque omnibus sanitatem, auditum surdis, uisum caecis, uocem mutis, claudis pedum officia restitui, ut uos signis caelestibus permouerem, quo facilius in me atque in iis, quae praedicaueram, crederetis. ego uobis caelorum regna promisi, ego etiam, ut inpunitatis haberetis exemplum, latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso collocaui, ut uel illius fidem, qui remitti sibi meruerat peccata. [*]( 3 Pa. 111, 1. 4 Ps. 149, 5. !i Pa. 111, 10. 12 les. 5, 8. 1sct.Ies.40.12. ) [*]( 6 superiecto b 7 neBtimentia glossema uidetur 10 istis probav \' rem b )) esayas C 12 hiis C, his b 14 saltem b 19 gignentur C 21 edomandum Cb 26 salutaris b 29 hiis C, his b 32 uei MH. b )

223
sequeremini. atque ut exemplo meo pro uobis et ipsi pati possetis, pro uobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro so pati quod Deus pro homine pertulisset. ego me post resurrectionem, ne fides uestra confunderetur, ostendi. ego in Petro Iudaeos monui, ego in Paulo gentibus praedicaui: nec paenitet: est fructus bonorum. opus meum boni intellexerunt, perfecerunt fideles, iusti impleuerunt, consummauerunt misericordes: et magna pars martyrum, magna sanctorum est. in eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. cur nullum in uobis bonum opus, gens uipereae stirpis, inuenio ? paenitentiam malorum uestrorum nec sub ultima die uestri finis egistis. quid autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetis? ubi nunc uestrae diuitiae, ubi honores, ubi potentia, ubi uestrae sunt uoluptates? nullam nouam In uos mando sententiam: habetis iudicium quod ante praedixi\'.

Tunc illud miseris Euangelista recitabit: cite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. o miseri, quos ista non permouent: uidebunt suam poenam et aliorum gloriam. utantur saeculo, dum aeternitate illa, quae sanctis praeparata est, non fruantur: affluant diuitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur: sint in saeculo diuites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: \'diuites eguerunt et esurierunt\'. consequentia autem de bonis scriptura subiecit: \'inquirentes autem Dominum non deficientur omni bono\'. Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commem orent, felicius gaudeamus opprobriis, quibus nobis gloria, illis poena cumulatur. nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus, quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucri facere possimus, augetur in nobis gloria. sed agant se ut uolunt, sint nobis tanquam gentiles et publicani: nos uero saluos incolumesque tueamur. si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. uale, soror carissima et in Christo dilectissima. [*]( 15 Matth. 22, 13. 25, 30. 21 Pa. 33, 11. 22 ibid. ) [*]( 1 poasitia Cb 7 martyrum Baluzius: maturum C 22 conaequenter b 23 deticienturMON: deficient Cb 28 lucrificare b 29 puplicani C 32 Explicit epistola seueri presbyteri ad claudiam aororem Buam. Incipit epistola sancti aeueri ad eandem de uirginitate C )