Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

multa quidem illius prius gesta innotuere mundo neque potuere celari, sed innumerabilia esse dicuntur, quae dum iactantiam uitat, occuluit neque in hominum notitiam passus est peruenire, quippe qui humanam substantiam supergressus, uirtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, caelo teste frueretur.

quod uerum esse uel ex his, quae conperta nobis sunt nec latere potuerunt, possumus aestimare, siquidem ante episcopatum duos mortuos uitae restituerit, quod liber tuus [*]( 1 percontantes A V et corr. F: percunctantes F pr. m. et v 3 tum BMV: tunc AFv 5 conBcii BV et corr. F: conscio AF1 vII merito de Prato cum Aldina 9 satisque se L A 11 eodem V: eosdem AFv 10 absoruere V 14 occurrerent V: accurrerent AFv 16 eosdemque V, sed s sup. lin. 17 sulpicii V 18 episcopatum F 19 meminirat V 20 fuerint MV: fuerunt AFv 21 monacus A 23 gesta prius v 25 occuluit BV (sed V occoluit): occultauit AFv II et neque V 28 fruetur V\' )

185
plenius est locutus, in episcopatu uero, quod praetermisisse te miror, unum tantummodo suscitarit. cuius rei ego testis sum, si tamen nihil de idoneo teste dubitatis. id ipsum autem uobis, qualiter gestum sit, explicabo.

fuerat causa nescio qua Carnotum oppidum petebamus. interea, dum uicum quendam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obuiam nobis inmanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo uico nouerat Christianum. uerum ad famam tanti uiri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat.

sensit Martinus operandum et adnuntiante sibi spiritu totus infremuit, nec mortale sonans uerbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemescens, cur tanta Dominum Saluatorem turba nesciret.

interea, sicut nos incredibilis circumdederat multitudo, mulier quaedam, cuius filius paullo ante defecerat, corpus exanime beato uiro protensis manibus coepit offerre dicens: scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus mihi est. iunxit se cetera multitudo et matris precibus adclamabat.