Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum Martinus — uerba uobis ipsa dicturus \'sum — dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti ? at ille respondens, frequenter, inquit, in acie steti et in bello frequenter interfui.
ad haec Martinus: dic mihi ergo: numquid in illa acie, quae armata in proelium parabatur aut iam aduersus hostilem exercitum conlato comminus pede destricto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare uidisti?
tum demum miles confusus erubuit, gratias agens errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera et rationabili secundum personam militis conparatione correctum.
Martinus autem conuersus ad nos, sicut eum frequens fratrum turba uallauerat, mulier, inquit, uirorum castra non adeat, acies militum separata consistat: procul femina in suo degens tabernaculo sit remota. contemptibilem enim reddit exercitum, si uirorum cohortibus turba feminea misceatur.
miles in acie, miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta contineat. habet et illa gloriam suam, si pudicitiam uiro absente seruauerit : cuius haec prima uirtus et consummata uictoria est, non uideri. [*]( 1 ueh. cepit abnuere F corr. 3 insisteret V et cod. Vorstii: instaret AFv 5 in sua (i. e. in coniugii iura) AFMQV: in sua uitia v 6 in eadem V: in eadem eiusdem AFu 7 sanctos Giselinus: scs AFV, et sic uel sanctus plerique II et B et pr. m. F: om. A V, eos M et corr. F; cf. de Prato ad h. I. II suum om. F 10 ad ille V 11 in bello V: bello AFv 12 et in illa v II armata in F partim in litura m. 2 II proelium ABM : proelio FVv II mittebatur A pr. m. II aut iamAFQV: aut cum iam v 13 hostile (om. exercitum) V II conlato V: collocato AM, conlocata (-to corr.) F, collocatus Q II cominus v 11 districto libri et v, sed stricto F 14 pugnabus FQ || tum BMV: tunc AFc 19 ita dicebat mulier inquit V 20 in suo om. F pr. m. 22 choortibus V 2:3 pugnat V 24 illam V 25 casta (caste corr.) seruauerit A II confirmata V ) [*]( 13 )
Illud uero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis, cum et tu coram adesses, illam uirginem praedicarit, quae ita se penitus ab omnium uirorum oculis remouisset, ut ne ipsum quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa uisitare uellet, admiserit.
nam cum praeter agellum illius praeteriret, in quo se ante conplures annos pudica cohibuerat, audita fide illius adque uirtute deuertit, ut tam inlustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret.
nos consequentes gauisuram illam uirginem putabamus, siquidem hoc in testimonium uirtutis suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito propositi rigore uenisset.
uerum illa fortissimi uincula propositi ne Martini quidem contemplatione laxauit. ita uir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili ab illius foribus, quae se uidendam salutandamque non dederat, laetus abscessit.