Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum demum clericus necessitate conpulsus, iam felle commoto, e proximis tabernis bigerricam uestem, breuem adque hispidam, quinque conparatam argenteis rapit adque ante Martini pedes iratus exponit. en, inquit, uestem, sed pauper hic non est.
ille nihil motus iubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans, dum sibi uestem nudus inponeret, totis uiribus elaborans ut posset occultum esse quod fecerat. sed quando in sanctis uiris latent ista quaerentibus? uelint nolint cuncta produntur. cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo ueste procedit.
quo quidem die — mira dicturus sum — cum iam altarium, sicut est sollemne, benediceret, globum ignis de capite illius uidimus [*]( 1 et BMV: om. AFv 2 sedentem uero martinum V: sedebat autem martinus AFv II ut sunt istae (ista V) BMV: ut sunt A, ut est Fv 3 tripeccias V: tripecias F, tripetias Av 4 scolastici AF 5 hoc V: ergo hoc AF, hoc ergo v II captatus BMV (t. e. deceptus): captatum AFv 7 quaerens V, conquerens BM 8 amfibalum FV, amphimalum B II educit BM 15 amfibalo V 17 parata BV: praeparata AFv II tum V: arta tum B, artatus AF, arctatus v 18 ac necessitate F corr. II iam V: iamque AFro II e AFV: a edd. 19 bigerricam BMV: bigerimam (bigerrimam corr.) A, nigerrimam F, sed prior n et m in ras. m. 2; bigerrigam v || breuem BMV: breuemque AF\'v 22 secreto AF 23 et totis A 24 possit AFMV 25 ista? quaerentibus de Prato\' )
et licet celeberrimo factum die in magna populi multitudine uiderimus, una tantum de uirginibus et unus de presbyteris, tres tantum uidere de monachis: ceteri cur non uiderint, non potest nostri esse iudicii.
Per idem fere tempus cum Euanthius auunculus meus, uir licet saeculi negotiis occupatus admodum Christianus, grauissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgueri, Martinum euocauit. nec cunctatus ille properauit: prius tamen quam medium uiae spatium uir beatus euolueret, uirtutem aduenientis sentit aegrotus, receptaque continuo sanitate uenientibus nobis obuiam ipse processit.