Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam cathedra usus est: nam in ecclesia nemo umquam illum sedere conspexit, sicut quendam nuper, testor Deum, non sine [*]( 1 scolasticns (his) AF II quasi] quare sis V (hoc ipsum — scholast. deest m ed. de Prato) 2 qui V II eraberaa AВF2МV: ezsuperas Fpr. m. etv 7 diei] de AFQV 9 sulpitius F 10 inter militandum AV: interim militando (meditando F corr.) FQ 12 quam V: potius quam AFv II Explicit liber secundus AF; in BV oratio pergit sine ulla interruptione 14 primum BM || scolis AF 17 arcessito AV: arcersito FI, accerBito JF* corr. 18 deinde AFv II erat V: erat illi AFv 20 clerecis V 21 residerent A 22 audientes F pr. m. II martino V 23 qui F, quae V II populi edd. complures 26 deum ABFMV: dominum e II sine V: sine meo AFv )

181
pudore uidi sublimi solio et quasi regio tribunali celsa sede residentem.

sedentem uero Martinum in sellula rusticana, ut sunt istae in usibus seruulorum, quas nos rustici Galli tripeccias, uos scholastici aut certe tu, qui de Graecia uenis, tripodas nuncupatis –: hoc secretum beati uiri pauper ille captatus, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset , inrupit, dissimulatum se , a clerico querens, algere deplorans.

nec mora, sanctus paupere non uidente intra amphibalum sibi tunicam latenter eduxit pauperemque contectum discedere iubet. dein paulo post archidiaconus ingressus admonet pro consuetudine, exspectare in ecclesia populum, illum ad agenda sollemnia debere procedere.

cui ille respondens ait, pauperem prius — de se autem dicebat — oportere uestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi uestem pauper acciperet.

diaconus uero nihil intellegens, quia extrinsecus indutum amphibalo, ueste nudum interius non uidebat, postremo pauperem non conparere causatur. mihi, inquit, uestis, quae parata est, deferatur: pauper non deerit uestiendus.