Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ego autem a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus, cuius ripas frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustraui. plerumque uidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos, sed et bina et terna milia in isdem uiculis agere constabat.

nec sane ibi minorem putetis diuersantium in multitudine monachorum esse uirtutem, quam eorum esse cognouistis, qui se ab humanis coetibus remouerunt.

praecipua, ut iam dixeram, ibi uirtus et prima est oboedientia: neque aliter adueniens a monasterii abbate suscipitur, quam qui temptatus prius fuerit et probatus, nullum umquam recusaturus quamlibet arduum ac difficile indignumque toleratu abbatis imperium.

Duo uobis referam incredibilis oboedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad incitandam uirtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt.

ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis monasterium magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret, abbas ei coepit multa proponere: graues esse istius disciplinae labores, sua uero dura imperia, quae nullius facile ualeret inplere patientia: aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus uiueretur, expeteret: non temptaret adgredi, quod inplere non posset.

ille uero nihil his terroribus permoueri, sed magis ita omnem oboedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare. quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatus probare profitentem.