Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset. ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non ueniret nimirum audacis facti conscia ad eum uenire dissimulans, cui fecisset iniuriam —, aegre patiebatur eremita se alumnae solacio destitutum.

postremo illius oratione reuocata septimum post diem adfuit, ut solebat ante, cenanti. sed, ut facile cerneres uerecundiam paenitentis, non ausa propius accedere, deiectis in terram profundo pudore luminibus, quod palam licebat intellegi, quandam ueniam precabatur: quam illius confusionem eremita [*]( 5 unQ F II posse F ut uidetur, possit V 6 lupa ei v II esset BY: erat AFv 8 prae V 10 consalutatione de Prato: consulatione VT consolatione AFv 12 deduceret Q || non om. V 14 tempus ueniens uacuam Q 16 casu AV: causa F II palmitia AF II flacella BV: sportella AFv 17 praesumit et deuorat AFv II deinde v 18 erimita Y II uidet BMV: uidit AFv 19 constantem p. numerum V: constante (stante F) p. numero AFv 20 assumpti F 21 suspitio A 22 ueniret BY: aenisset AFv 23 dissimulat V, fort. dissimulabat (uel dissimulauit) 26 caenanM (sed S in raB.) F )

167
miseratus iubet eam propius accedere ac manu blanda caput triste permulcet: dein pane duplicato ream suam reficit.

ita indulgentiam consecuta officii consuetudinem deposito maerore reparauit. intuemini, quaeso, Christi etiam in hac parte uirtutem, cui sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saeuit.

lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: uocata adest, caput praebet et habet sensum indultae sibi ueniae, sicut pudorem gessit errati: