Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos uolentes misere. ut ego conicio , Dei nutu ita gestum, ut uir diuinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.

is ubi Seleuciam uenit, magno cum fauore exceptus omnium in se animos et studia conuerterat. ac primum quaesitum ab eo, quae [*](Prato; concludit enim Seuerus relationem hac sententia : ita in utrisque, (h. e. tam Aquitanis Gallisque, qui fiscalia repudiauerant, quam Britannia, qui a fiscco potius quam ab aliis sumlre maluerant) egregium est aemplum ) [*]( 2 omneis, ut supra dictum b 3 autem aedem tum Joh. Clericus (Bibliothėque choisie Tom. XX, 1 p. 349): tmedentil P, aedem tum Giselinus , tantum locum Вaroniusl, iunctam aedem tum Bochartus, tam * Edentum b 8 esset p. fides uel P: essent p. fides et b \' 13 ueneno perfldiae de Prato 18 seleutiam isau I oppidum P 20 frigia P 24 misere P: miscero b 25 conitio P; ut ego conicio ad sequentia referen- dum esse uidit Sigonius )

96
asset Gallorum fides: quia tum, Arrianis praua de nobis uulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium.

ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique prauae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore auulsi.

m eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, V ranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodulas. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum uiribus et principis societate.

Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni: eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, uerbis fallentibus inuolutam,_ quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur.

namque usiae uerbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis.

ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur: ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur.

sed regressis legatis, licet uim regiam deprecantibus, negata communio. enimuero compertis quae decreta erant maior rerum et consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis euicti, dedere se aduersariis, iam post reditum legatorum superioribus et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus: factaque semel inclinatione animorum cateruatim in partem [*]( 2 trioñymũ P 4 nicea P 5 absolutus J. C. Hofmeister 7 conscilioque P; ex consilioque? 10 Leontinus Galesinius II auagrius theodolM P 11 insynuaret P 12 satis creti P 15 uniri b : unire P II conscripta P 16 fallantibus P 25 pertinatius P )

97
alteram concessum, donec ad uiginti usque nostrorum numerus inminutus est.