Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreuerat. sed No6, uirum iustum, uita innocens destinatae exemit sententiae.

idem admonitus a Deo diluuium terris imminere, aream inmensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam inpenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus: uolucrum etiam paria itidemque diuersi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluuio absumpta.

igitur Noe, cum iam imbrium uim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, coruum primum explorandae rei gratia, eoque non reuertente — ut ego conicio, cadaueribus detentum — emisit columbam: quae cum consistendi locum non repperisset, reuersa est.

rursum emissa folium oliuae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit: unde animadversum aquas destitisse.

ita Noe aream egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, n cc duos et quadraginta.