Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ex hoc Irad atque ex eo Mauiahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo iuuenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur.

igitur Adam post necem filii minoris Seth filium procreauit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum aetatis implesset, uixit autem annos DCCCCXXX. Seth uero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit: qui ob iustitiam translatus a Deo traditur. huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit:

ex quo Noe natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus acceptusque.

qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma uirginum [*]( 5 Gen. 1. 9 Gen. 2. 18 Gen. 4. 19 Gen. 5. ) [*]( 1 diriuata P 4 faciam INCIPIT LIBER P 5 a Deo P et SigoniUlJ: a Domino b II annorum malebat Giselinus 6 millia b 8 uenustatis P 10 constutiti P 11 interdicta sibi arbore seripsi: interdicti sibi arboro P, interdictam sibi arborem b 12 nascitur P: nascuntur b 13 Is filium Vonck (inLectionumLatinarum libris II. Traiecti1745) II enoc P 14 ex eo Irad atque ex hoc malebat de Prato 15 mauiahel P: Mamahel b II hic Mathusael Vorstius 16 iuuenis P: iuuenis quidam b 17 pmissum P (non pmissum, ut ait de Prato) 20 ducentesimum] sic LXX, contra textus hebr. et vulg. centesimum 21 Kainan P (bis), ut coni. Gelasinius: Nainan b j) Maleleel LXX et Lucas 24 iustitiS P II deo P: Domino b 26 sedis P, sed eadeni manu sedes corr. II spetiosarum P )

5
capti illicitas cupiditates appetierunt: ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt.

hi paulatim mores noxios conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diuersae inter se naturae permixtio monstra gigneret.