de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ; torquet enim adsidua observatio sui et deprendi

p.278
aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici ; nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.

At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata [*]( per se inornata A: prorsus inornata Gertz: per se ornata inferior MSS. ) simplicitas, nihil obtendens moribus suis ! Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent ; sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus ; multum interest, simpliciter vivas an neglegenter.

Multum et in se recedendum est; conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per- curatum est exulcerat. Miscenda tamen ista et alter- nanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri, et erit altera alterius remedium; odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale

p.280
illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.

Danda est animis remissio ; meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum— cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas,—ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi; nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor.

Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus locusque, quorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim eripiet ; nam et somnus refectioni necessarius est, hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas ali- quid an solvas !